Aduléscens

Page 8

Macrocollum

adiectíva

Pons gibbósus… B Bobii, in antíquo óppido provínciae Placentínae in regióne Aemília, est pons vere miríficus.

8

Hic pons, 273 metra longus, únicus est in orbe terrárum: eius úndecim arcus sunt omnes divérsi et divérsae altitúdinis! Románi primum pontem exstruxérunt postquam cepérunt colóniam Ligústico-Célticam quae ibi erat sita. Saepe postea est auctus et reféctus, ita ut tres arcus, qui inítio fuérunt, variis modis multiplicáti sint.

octo

Bobium situm est in valle flúminis Trebiae, quam Ernéstus Hemingway dixit esse pulchérrimam totíus mundi. Hoc óppidum ab antiquitáte clarum est salínis et monuméntis suis. Ibi etiam claríssima est abbatía sancti Colombáni, in qua Medio Aevo erat ditíssima manuscriptórum bibliothéca.


Turn static files into dynamic content formats.

Create a flipbook
Issuu converts static files into: digital portfolios, online yearbooks, online catalogs, digital photo albums and more. Sign up and create your flipbook.