Skip to main content

Aduléscens

Page 1

A1/A2

Commentárius nubeculátus latíne scriptus

1 © Shutterstock

AN. XXXVII • Fasc. 1 Septémber – Octóber 2020• Imprimé à Taxe Réduite

Insignia Romana

Lupa Capitolína 4

Scholae in orbe terrarum Praesumpt iónes meteorológicae

6

Investigatio Clima mutát ur …et nos?

Vita Romana

12 Apud Romános et iam erat… pollút io!

www.elilanguagemagazines.com


Villa rústica fluitans

Oecologia

In Nederlándia, in portu urbis Roterodámi, est villa rústica vere única. Est enim villa… fluitans! Est tota oecológica, ita excogitáta ut nulla sit pollútio et cómmode vivant animália. “Fluitántes” vaccae áfferunt lac, caseum, butýrum et iogúrtum toti urbi. Tabéllae photoeléctricae et máchinae aeóliae gignunt necessáriam energíam. Vaccae alúntur herba in viridáriis et stadiis urbis tonsa. Eárum excreménta fiunt stercus. Nunc Roterodámi haec villa ‘floating farm’ vocáta lustratóres állicit!

Energía… víridis!

In textu designántur duo modi, quibus gígnitur energía renovábilis. Qui sunt? Consócia.

_______________________________

_______________________________

A. energía soláris

B. energía aeólia Solutiónes sunt página 14.

www.elilanguagemagazines.com

info@elimagazines.com

Summarium

3 4 6 8 10

Música Inhaler, grex consideratióne dignus! Scholae in orbe terrárum Praesumptiónes meteorológicae Investigátio Clima mutátur… et nos? Macrocóllum Pons gibbósus… Bobii!

11 12 14

Vita Romána Apud Romános etiam erat… pollútio!

16

Insígnia Romána Lupa Capitolína

Quo ludo ludémus?

Feriae sunt peráctae et nova hoc anno Latíne legémus. In hoc fascículo praesértim ágitur de oecológia: vidébimus villam rústicam fluitántem, Romanórum difficultátes oecológicas et alia multa iucúnda. Bene légite, et laetámini!

Gaius Salvéte amíci! Mihi nomen est Grammática. Hoc mense discétis: - vocábula et locutiónes quae ad caelum et meteorológiam pértinent - vocábula et locutiónes quae ad oecológiam pértinent

- tempus praesens - tempus futúrum - adiectíva

PHOTOGRAPHÉMATA: QUOD AD DUPLICATIÓNIS IURA PÉRTINET ÉDITOR PROFITÉTUR SE ESSE PROMPTUM ILLÁRUM IMÁGINUM, QUARUM FONTES REPERÍRE NON LÍCUIT, IURA REPÉNDERE.

Probátio Esne verus oecologísta?

2

Delectátio mea praecípua Mei párvuli amíci!

Salvéte iúvenes! Ecce iam novus annus incohátur; estísne paráti?

duo

Libéllus Európae commúnis A1 / A2


Musica

Inhaler, grex

consideratióne

dignus!

Grex Inhaler est Hibérnus: Dublíni situs est. Constat e quattuor iuvénibus vigínti annórum: Eli (Elijah) Hewson est cantor, Robert Keating bassísta, Ryan McMahon percussiónem curat et Josh Jenkinson cíthara canit. Cum discípuli essent in eádem schola, comperérunt se eódem músicae amóre flagráre. Anno 2015 statuérunt músicam una cólere, et statim fuérunt óptimi!

Pauci autem sciunt cantórem Eli Hewson esse filium Pauli Hewson, qui est Bono Vox. Bono est cantor gregis U2, magni gregis in músicae história. Inhaler tamen nullum vínculum habet cum U2: nulla cantiléna scripta aut divulgáta est a Bono Vox. Inítio paréntes Eli moléste ferébant filium sequi viam músicam: aliam enim vitam ei optábant, studiórum universitátem, bonum munus. Tandem intellexérunt filium esse serium et canéndi vere perítum. Eius vox est pulchérrima… neque patrem imitári vult!

Grammática: tempus praesens, adiectíva

Scitu dignum

Nomen ‘Inhaler’ signíficat ‘inhalátrum’. Cur, tua senténtia? a [ ] Paréntes Robérti Keating et Riáni McMahon sunt médici. b [ ] Josh et Ryan medicínae studére volunt. c [ ] Eli, cum puer esset, asthma passus est; quare inhalátro uti debuit. Solutiónes sunt página 14.

tres

3


s e n ó i t p m P rae s u e a c i g ó l o r m e t eo 4

la luna

3

2

sol

nox

1

dies

7

6

iris

8

tempéstas

pluvia

5

stellae

10

11

nix

12

gelicídium

ventus

9

fulgur

14

15

grando

nébula

16

cálidus

13

nubes

vocábula et locutiónes quae ad caelum et meteorológiam pértinent, tempus praesens

4

quattor

17

frígidus

18

mare turbátum

19

mare tranquíllum


Scholae in orbe terrarum

Salvéte amíci! Ego sum Adália. Brasiliána sum. Vivo in urbe máxima, cui nomen es t Bellohorízon. Hodie in schola áliquid iucúndi fécimus: praesumpt iónes meteorológicas nunt iávimus,sicut in televisióne! Amíci mei solem amant, ego autem pluviam amo. Cum pluit, ambuláre soleo, et valde deléctor!

Obsérva imágines et pone verba témpore praesénti. _________________ (cónspici)

© Shutterstock

1. Hac

_________________ . 2. Hodie ego amículum (indúere) _________________ , nam tempéstas (esse) _________________ vere

_________________ .

3. Post

_________________ plerúmque

_________________ .

(esse) _________________

4. Cum (esse) _________________ _________________ , labi (licére) _________________ . 5. Vos in caelo caerúleo crassam _________________ (vidére) _________________ .

_________________ , nihil (vidére)

6. Cum fit

_________________ . 7.

_________________ (cádere) _________________ de caelo.

8.

_________________ (posse) _________________ árborem evértere.

9. Is homo (gaudére) _________________ cum _________________ (flare) _________________ et pétasi (avoláre) _________________ .

Solutiónes sunt página 14.

quinque

5


Investigatio

Clima mutátur… et nos? Greta Thunberg iam a puélla curat natúram, circumiécta et mutatiónem clímatis. Die 20 mensis Augústi a. 2018, quíndecim tantum annos nata, statuit áliquid re vera fácere. Sola, cónficit tábulam, quam osténdit sedens ante parlaméntum Suéticum; est enim Suéta. Ex eo témpore, Greta convénit regéntes políticos et praestantíssimos hómines totíus mundi, rogans ut áliquid fácerent contra clímatis mutatiónem.

Graves causae

Scimus clímatis mutatiónem esse efféctum increménti temperatúrae in Terra. Causae huius increménti sunt multae, ut gasa quae gignunt indústria et vehícula, ut marium pollútio et silvárum delétio.

Qui sunt efféctus mutatiónis clímatis? • • • • •

Montes glaciáles liquefíunt. Libra maris altior fit et mare lítora inúndat. Multae regiónes fiunt áridae et desértae. Multa animália et vegetália evanéscunt. Inundatiónes, procéllae, tempestátes frequentióres fiunt.

6

sex


© Shutterstock

vocábula et locutiónes quae ad caelum, meteorológiam et oecológiam pértinent, tempus praesens, adiectíva

Circumiécta et nos

Consócia vocábula cum recta imágine. • silvárum delétio • labína nivális • montium glaciálium liquefáctio • marium pollútio

• inundatiónes • desertificátio • regyrátio • protestátio populáris de circumiéctis Solutiónes sunt página 14.

1 ____________________

5 ____________________

2 ____________________

6 ____________________

3 ____________________

7 ____________________

4 ____________________

8 ____________________

septem

7


Macrocollum

adiectíva

Pons gibbósus… B Bobii, in antíquo óppido provínciae Placentínae in regióne Aemília, est pons vere miríficus.

8

Hic pons, 273 metra longus, únicus est in orbe terrárum: eius úndecim arcus sunt omnes divérsi et divérsae altitúdinis! Románi primum pontem exstruxérunt postquam cepérunt colóniam Ligústico-Célticam quae ibi erat sita. Saepe postea est auctus et reféctus, ita ut tres arcus, qui inítio fuérunt, variis modis multiplicáti sint.

octo

Bobium situm est in valle flúminis Trebiae, quam Ernéstus Hemingway dixit esse pulchérrimam totíus mundi. Hoc óppidum ab antiquitáte clarum est salínis et monuméntis suis. Ibi etiam claríssima est abbatía sancti Colombáni, in qua Medio Aevo erat ditíssima manuscriptórum bibliothéca.


Turn static files into dynamic content formats.

Create a flipbook