1 minute read

Macrocóllum

Next Article
Investigátio

Investigátio

Pons gibbósus… Bobii!

Bobii, in antíquo óppido provínciae Placentínae in regióne Aemília, est pons vere miríficus.

Hic pons, 273 metra longus, únicus est in orbe terrárum: eius úndecim arcus sunt omnes divérsi et divérsae altitúdinis! Románi primum pontem exstruxérunt postquam cepérunt colóniam Ligústico-Célticam quae ibi erat sita. Saepe postea est auctus et reféctus, ita ut tres arcus, qui inítio fuérunt, variis modis multiplicáti sint.

Bobium situm est in valle flúminis Trebiae, quam Ernéstus Hemingway dixit esse pulchérrimam totíus mundi. Hoc óppidum ab antiquitáte clarum est salínis et monuméntis suis. Ibi etiam claríssima est abbatía sancti Colombáni, in qua Medio Aevo erat ditíssima manuscriptórum bibliothéca.

This article is from: