
1 minute read
Investigátio
from Aduléscens
Clima mutátur… et nos?

Greta Thunberg iam a puélla curat natúram, circumiécta et mutatiónem clímatis. Die 20 mensis Augústi a. 2018, quíndecim tantum annos nata, statuit áliquid re vera fácere. Sola, cónficit tábulam, quam osténdit sedens ante parlaméntum Suéticum; est enim Suéta. Ex eo témpore, Greta convénit regéntes políticos et praestantíssimos hómines totíus mundi, rogans ut áliquid fácerent contra clímatis mutatiónem.
Graves causae
Scimus clímatis mutatiónem esse efféctum increménti temperatúrae in Terra. Causae huius increménti sunt multae, ut gasa quae gignunt indústria et vehícula, ut marium pollútio et silvárum delétio.
Qui sunt efféctus mutatiónis clímatis?
• Montes glaciáles liquefíunt. • Libra maris altior fit et mare lítora inúndat. • Multae regiónes fiunt áridae et desértae. • Multa animália et vegetália evanéscunt. • Inundatiónes, procéllae, tempestátes frequentióres fiunt.
Circumiécta et nos
Consócia vocábula cum recta imágine. • silvárum delétio • inundatiónes • labína nivális • desertificátio • montium glaciálium • regyrátio liquefáctio • protestátio populáris • marium pollútio de circumiéctis

Solutiónes sunt página 14.
1 5

2


6

3

7

4

8
