
1 minute read
Música
from Aduléscens
Inhaler, grex

Grex Inhaler est Hibérnus: Dublíni situs est. Constat e quattuor iuvénibus vigínti annórum: Eli (Elijah) Hewson est cantor, Robert Keating bassísta, Ryan McMahon percussiónem curat et Josh Jenkinson cíthara canit. Cum discípuli essent in eádem schola, comperérunt se eódem músicae amóre flagráre. Anno 2015 statuérunt músicam una cólere, et statim fuérunt óptimi!

consideratióne dignus!
Pauci autem sciunt cantórem Eli Hewson esse filium Pauli Hewson, qui est Bono Vox. Bono est cantor gregis U2, magni gregis in músicae história. Inhaler tamen nullum vínculum habet cum U2: nulla cantiléna scripta aut divulgáta est a Bono Vox.

Inítio paréntes Eli moléste ferébant filium sequi viam músicam: aliam enim vitam ei optábant, studiórum universitátem, bonum munus. Tandem intellexérunt filium esse serium et canéndi vere perítum. Eius vox est pulchérrima… neque patrem imitári vult!
Scitu dignum
Nomen ‘Inhaler’ signíficat ‘inhalátrum’. Cur, tua senténtia?

a b c
Paréntes Robérti Keating et Riáni McMahon sunt médici. Josh et Ryan medicínae studére volunt. Eli, cum puer esset, asthma passus est; quare inhalátro uti debuit.
Solutiónes sunt página 14.