Records Volume 54: The Responsa Scholarum of The English College, Rome Part One

Page 18

RESPONSA

SCHOLARUM

7

nobis destinatam teneri posse, coacti sumus Caletum repetere et meliora ad navigandum tempora de integro expectare. E cce autem aliam navigandi occasionem sed vento quam successu commodiore. Postridie quam e portu solvimus, summo mane duae naves bellicae (ex earum numero quae mercatoribus Hollandis adversus Dunkerkanos praesidio sunt) armis virisque instructissimae nos a tergo insequuntur, & displosis tormentis ad cedendum invitant. Quod ubi factum est necessitati fortitudine parente, ecce impetu facto in navem insiliunt, et strictis gladiis ac pugionibus furentium mor,e in nos irruunt, tandem vestibus spoliatos ac pene nudos suam in navem transferunt mox in Hollandiam deferendos. Ubi vent urn est Roterodamum coram senatoribus civitatis comparuimus, a quibus multa (ut fit) conjectantibus, primum eo nomine durius habiti sumus, quod J esuitas esse suspicarentur. Tandem ubi res innotuit, mitius nobiscum agendum decernunt, et in honestiorem carcerem transpositos post mens em unum aut alterum frigore inedia aliisque miseriis terra marique toleratum in Angliam esse remittendos. In Angliam delati Dorobernium primo appulimus, ibique proditorum more excepti, et Londinum postea deducti, ac denique apud Wadum Concilii Secretarium examinati, cum constaret neque J esuitas esse neque sacerdotes, custodiae mandati sumus, sed ita ut de libertate brevi recuperanda spem conciperem non mediocrem. Quod haud aliter sane evenit, amicorum meorum opera, & (quod caput est) Dei auxilio & benignitate. Hoc aut em speratum bonum malum aliud insperatum excepit, et ad priora quasi cumulus quid am accessit. Amicus quidam meus vir probus et Catholicus de meis incommodis & infaelici rerum meorum successu magnopere dolens, ubi paratum me videt eandam aleam denuo subire, egit apud quendam communem nostrum amicum, qui Catholicus aeque videri voluit, et cui erat in Hiberniam brevi navigandum, ut me una secum nave abductum Catholico cuidam Hiberno, quicum ipsi magna intercesserat necessitudo, committeret, inde in Hispaniam transvehendum. Ille, ut erat egregius simulationum artifex, dol ere non minus de mea infortunio, utpote hominis sibi a puero cogniti & dilecti, de propositi constantia gaudere, denique operam suam omnem, omniaque amicitiae offida prolixe [oJfferre. Interea clanculum Wadum adire, rem omnem ad eum deferre; Wadus Archiministro Cantuariensi nunciare me secundo in Hispaniam adomare fugam . . Ergo cum me Londini de improviso opprimerent a Wado delatus sum ad Archiministrum, ab ilio relatus ad Wadum ac variis hinc inde factis discussionibus tandem decretum est nullo modo liberatum iri, nisi soluta pecunia de qua recens Wadus inaudiverat, nempe decem libris Anglicanis impensarum nomine, quas boni illi viri Dorobernienses fecissent, nobis inde Londinum usque deducendis. Qua pecunia partim soluta, & de reliquo data ab amico sponsione, praesentissimo Dei auxilio liberatus sum, et defunctis periculis omnibus terrae ac maris ac falsorum fratrum. 6. Respondeo me non alia ratione aut respectu quocunque ad


Issuu converts static files into: digital portfolios, online yearbooks, online catalogs, digital photo albums and more. Sign up and create your flipbook.