Records Volume 48: The History of English Persecution of Catholic and the Presbyterian Plot Part 2

Page 59

ENGLISH PERSECUTIO N OF CATHOLICS

375

rerum studiosi, scientes id earn cum partium exitio connexam fore. (672) JOANNIS PAULI OLIVAE MORS. Locum in hac Anglicanae Persecutionis hyst~ria meretur Joannis Paulus Oliva, cum in ea quod ejus in Domino filii tam gravia passi sunt; tum quod una cum illis et ipse passus est, gravissimis calumniis impetitus a Tongo et Oate. Is exeunte hoc anno plenus dierum et meritorum vivere disiit in terris, aeternum, uti pie speramus, in caelis victurus. Genuae natus ex Illustrissima et Antiqua Olivarum gente, Societati Romae nomen dedit. Rector Tyrocinii ad S. Andraeae diu fuit; quo loco ita delectabatur, ut etiam factus Generalis illic hospitium retinuerit. Concionatorem Pontificem agens, eo Zelo pro domo Dei et morum emendatione dixit, ut nullius offens am veritus, nemini parceret in Deum offendenti , sine personarum acceptione, quod non omnibus gratum. Societatem summis difficultatibus vexatam, maximis tempestatibus + jactatam, + totos viginti annos ita rexit, ut immotam tenuerit. Humilitatis in ea Dignitate summae indicium, solitum fuisse ab obviis quibusque, quos privatim nactus erat, petere, ejus sibi aut crimina aut defectus aperirent; id facientes magno silentio et animi submissione audiebat, et spondebat emendationem. Decessit octogenario major; natus enim fuit saeculo xvi. Unde facete dicebat identidem, se non hujus saeculi virum esse. Plura dabit hystoria Societatis. Hic finis esto libri praesentis.


Issuu converts static files into: digital portfolios, online yearbooks, online catalogs, digital photo albums and more. Sign up and create your flipbook.