Les Adages d'Érasme

Page 50

18

PROVERBIA

LΕκ τFν γ ρ α®σχρFν ληµµ των τοÌv πλε¬οναv LΑτωµ νουv °δοιv ν σεσωµ νουv. Id est Non undecumque lucra gaude quaerere, Plerosque si quidem turpibus de quaestibus Auferre damnum, non salutem videris.

Feruntur in eamdem sententiam aliquot senarii proverbiales : Κ ρδοv πονηρ¿ν ζ絬αν ε­ φ ρει, id est Dispendio usque est fraude quaesitum lucrum. Et Τ δL α®σχρ κ ρδη συµφορ v ργ ζεται, id est At turpe lucrum adducit infortunium.

Huc pertinet, quod alibi retulimus ex Isthmiis Pindari : Τ¿ δ π ρ δ¬καν γλυκÌ πικροτ τα µ νειL τελευτ , id est Quod praeter justum est dulce, exitum habet amarissimum. III,,29

2529. Nulla candidorum virorum utilitas ΟÍδ ν λευκFν νδρFν Ãφελοv σκυτοτοµεEν, id est Nullus candidorum virorum usus nisi ad cerdonicam. In molles et effoeminatos dictum ac veluti voluptatibus natos. Id enim innuit, opinor, per cerdonicam, juxta illud Martialis : Quid ad te, De cute quid faciat ille vel ille sua ?

Caeterum ii negotiis gerendis inutiles. Contra qui nigra sunt cute et hispidi, hi magis allegendi sunt ad administrandam rem publicam. Unde et Herculem µελ µπυγον appellarunt tanquam strennuum et a mollicie alienum, quemadmodum alibi demonstratum est in proverbio Ne in Melampygum.

III,,32

2532. Numeris platonicis obscurius Proverbialis hyperbole videtur, quam usurpat M. Tullius in Epistolis ad Atticum libro septimo : Aenigma Oppiorum ex Velia plane non intellexi. Est enim numero Platonis obscurius. Id ideo dictum, quod Plato numeris Pythagoricis obscurat suam philosophiam ac veluti nebulas quasdam offundit, praecipue in Timaeo. Nam Pythagoras omnem fere philosophiae rationem ad numerous traxit. De quibus permulta Macrobius in commentariis, quos aedidit in Somnium Scipionis.


Issuu converts static files into: digital portfolios, online yearbooks, online catalogs, digital photo albums and more. Sign up and create your flipbook.