Loci scriptorum

Page 15

1. De coniuratione Catilinae

– summae audaciae: di quale complemento si tratta? – ad perturbandam rem publicam: che proposizione è? Rilevi un altro caso di questa costruzione? – consilio communicato: di quale costrutto si tratta? Individua altri casi. – maturasset: di quale forma si tratta? Guida all’analisi lessicale e retorica – Definisci le seguenti figure retoriche: adulescens nobilis, summae audaciae; mali mores; consilium caedis. – Rileva gli arcaismi presenti nel passo. – facinus: quali sono i principali significati che può assumere la parola facinus? – factiosus: quali sono i mali mores che secondo Sallustio affliggono la società romana?

Versione e guida all’analisi

Catilina parla davanti al senato

(De coniuratione Catilinae 31)

Quibus rebus permota civitas atque inmutata urbis facies erat. Ex summa laetitia atque lascivia, quae diuturna quies pepererat, repente omnis tristitia invasit: festinare, trepidare, neque loco neque homini cuiquam satis credere, neque bellum gerere neque pacem habere, suo quisque metu pericula metiri. Ad hoc mulieres, quibus rei publicae magnitudine belli timor insolitus incesserat, adflictare sese, manus supplicis ad caelum tendere, miserari parvos liberos, rogitare, omnia pavere, superbia atque deliciis omissis sibi patriaeque diffidere. At Catilinae crudelis animus eadem illa movebat, tametsi praesidia parabantur et ipse lege Plautia interrogatus erat ab L. Paulo. Postremo, dissimulandi causa aut sui expurgandi, sicut iurgio lacessitus foret, in senatum venit. Tum M. Tullius consul, sive praesentiam eius timens sive ira commotus, orationem habuit luculentam atque utilem rei publicae, quam postea scriptam edidit. Sed ubi ille adsedit, Catilina, ut erat paratus ad dissimulanda omnia, demisso voltu, voce supplici postulare a patribus coepit ne quid de se temere crederent: ea familia ortum, ita se ab adulescentia vitam instituisse ut omnia bona in spe haberet; ne existumarent sibi, patricio homini, cuius ipsius atque maiorum pluruma beneficia in plebem Romanam essent, perdita re publica opus esse, cum eam servaret M. Tullius, inquilinus civis urbis Romae. Ad hoc maledicta alia cum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare. Tum ille furibundus: «Quoniam quidem circumventus», inquit, «ab inimicis praeceps agor, incendium meum ruina restinguam». Comprensione Traduci il brano proposto.

69 3555_015_070.indd 69

18/10/11 14:42


Turn static files into dynamic content formats.

Create a flipbook
Issuu converts static files into: digital portfolios, online yearbooks, online catalogs, digital photo albums and more. Sign up and create your flipbook.
Loci scriptorum by Loescher Editore - Issuu