Certámen iocosórum photographématum animálium
The Comedy Wildlife Photography Awards est certámen photographématum animálium quae risum movent. Hoc photógraphus animálium Paulus Joynson-Hicks anno 2015 excogitávit. Aliquándo enim, cum laboráret, máximo risu captus est. In imágine phacochóeri, animadvértit etiam esse áquilam, sedéntem in bestiae dorso et photógraphum spectántem, cápite inter crura demísso! Inde Paulus intelléxit huiúsmodi imágines ridículas hómines addúcere posse ut cogitárent de condicióne animálium
Summarium
quorum naturális sedes periclitátur. Ab anno 2015 ubíque terrárum photógraphi hoc incéptum partícipant. Certámine etiam pecúnia collígitur, qua adiuvéntur consociatiónes animálibus tuéndis.
Ínspice sedem interretiálem: comedywildlifephoto.com
ubi sunt aliae iucúndae imágines.
Salvéte amíci!
Lítterae Vampyrórum greges
Scholae in orbe terrárum
Animália
10 4 11 6 8
3 12 14 16
Probátio Quod ánimal tecum congruit?
Delectátio mea praecípua Hortus plenus Kodamis!
Ecce novum annum cum Adulescénte incohámus, annum plenum rebus novis et iucúndis! Hac occasióne multa mirabília légimus de animálibus, etiam Romanórum témpore. Sed etiam loca pulchra vidémus, et Latínas locutiónes díscimus!
Bene légite, et laetámini!
Gaius
Investigátio Haec animália, suntne vera annon?
Vita Romána Románi et animália
Quo ludo ludémus?
Macrocóllum Forum Nervae et mythus Aráchnes Latínae senténtiae
Salvéte amíci! Mihi nomen est Grammática. Hoc mense discétis: G
- vocábula et locutiónes quae ad animália pértinent - vocábula et locutiónes quae ad
colóres pértinent
- usum casuum
- tempus praesens
- adiectíva
- témpora praetérita
- cum históricum
- gerundívum
Vampyrórum greges
Die 26 m. Maii a. 1897, Hibérnus scriptor Bram Stoker in lucem edit fábulam cui títulus est Dracula. Auctor arguméntum huius libri non solum e mýthicis fábulis hausit, sed etiam e vera história: Dracula enim cognómen erat crudélis príncipis Vlad III Valáchiae. Fábula ágitur et Londínii et in castéllo cómitis Draculae, in Dacorománia. Hoc castéllum re vera exstat; vocátur Bran et situm est in Transsilvánia. Nostris tempóribus multi periegétae hoc castéllum lustrant.
Scriptor Stoker hanc
históriam paucis annis ante excogitávit, cum ferias ágeret in parvo vico Whitby, ad litus maris, haud longe ab Eboráco. Ibi fortuíto íncidit in librum de Dracula tractántem. Ibi ergo, in eo parvo vico ubi hómines loquebántur de naufrágiis inexplicátis et ubi erant ruinae véteris
abbatíae, vespertiliónibus plenae, ortum est propósitum illíus clarae fábulae. Cum liber ante 125 annos éditus esset, ad rem celebrándam 1.369 hómines vampyrórum more indúti convenérunt in vicum Whitby. Hoc festum (Whitby Dracula Gathering) inscríptum est in libro Guinness rerum extraordinariárum.
Obsérva imágines, consócia eas cum vocábulis et ínveni vestiménta necessária, si participáre vis Whitby Dracula Gathering.
vestes nigrae | dentes vámpyri páenula nigra | calcei nigri
usus casuum, tempus praesens, témpora praetérita, cum históricum, gerundívum
Animália
Salvéte! Sumus Andrea et Carlos, et ecce canes nostri: Pepito et Alma. Magno gaudio eos ad viridárium dúcimus et cum eis longas ambulatiónes fácimus. Céterum omnia animália amámus! Mihi etiam est cunículus albus et psíttacus. Carlos felem habet et aquárium plenum carássiis aurátis. Amatísne vos animália?
A) Scribe animális nomen
Solutiónes sunt página 14.
B) Lege descriptiónes, et animália agnósce!
1 Hoc ánimal rufum est, crura habet nigra et pectus album. In silva vivit; dícitur esse astútum. Est ... !
2 Longam habet caudam, inséctis álitur, diem transit sub sole. Est ... !
3 Alas habet et pectus rubrum. Est hiemis insígne. Est ... !
4 Hoc ánimal rubrum est, cum septem punctis in alis. Si id vidébis, felix eris! Est ... !
5 In silva vivit, mel multum amat, árbores ascéndere scit. Est ... !
6 Hoc inséctum alátum quattuor crura habet et longum corpus. Vivit prope stagnum. Nítidum est. Est ... !
7 Hoc ánimal lineis ornátum vivit apud corállum, inter anemónas. Est ... !
8 Hoc ánimal vivit in mari et in océano. Máximum est omnium. Est ... !
9 Crura non habet. Venenósus esse potest. Eius lingua est furcósa. Est ... !
vocábula et locutiónes quae ad animália et colóres pértinent, usus casuum, tempus praesens
Haec animália, suntne vera annon?
Natúra non caret phantásia!
Specta haec animália, mira et ridícula.
Avis cuius rostrum símile est soleae!
Eius nomen scientíficum est baláeniceps rex. Haec magna avis vivit in África, prope stagna. Alta est sesquímetrum et, exténtis alis, amplius duo metra lata. Eius pondus est septem chiliogrammórum. Rostrum longum est 40 centímetra! Est avis pigra, quae raro volat. Cum piscátur, immóbilis manet. Tranquílle exspéctat cibum capiéndum: pisces, ranas, parva reptília. Placétne tibi haec mira vólucris?
vocábula et locutiónes quae ad animália pértinent, usus casuum, tempus praesens, adiectíva, gerundívum
Mirae mixtúrae
Quod est hoc ánimal?
Vidétur esse zebra aut parva camelopárdalis... Est okápia. Noli putáre eam invéntam esse ab áliquo scientífico: sic nata est. Okápia vivit in trópicis silvis Congi; véscitur vegetálibus, herba scílicet et foliis. Eius lingua est nigra et longíssima. Miro modo etiam ámbulat: gradum facit déxtris crúribus, tum sinístris crúribus.
Animália: giráffidae – tatu – zebra – formíca –camelopárdalis – vermilíngua – herícius
Corpus: unci – squamae – lingua – rostrum – alae –olfáctus
Sedes: silva trópica – stagnum
Singuláritas:
innóxius – piger – herbáticus – ingens –tranquíllus
rex
Et hoc? Estne hoc ánimal tibi notum?
Vidétur esse tatu aut vermilíngua: est manis. Totus tectus est squamis et habet longos uncos. Vidétur minax, sed est innóxius. Si quid timet, in orbem implicátur, ut herícius. Vivit in Asia et in África. Male videt, male audit, sed acúto olfáctu cibum suum ínvenit, formícas.
Tria animália hic ostendúntur. Consócia ea cum singularitátibus et aliis animálibus simílibus.okápia manis
Forum Nervae et mythus Aráchnes
Forum Nervae unum est e quinque foris imperiálibus. Vocátur etiam Forum Transitórium, quod accéssum dabat ad Subúram, Urbis antíquae partem populárem. Forum exstruéndum curávit Domitiánus; quo defúncto, Nerva id anno 97 p.Ch.n. inaugurávit. Ibi adhuc admirári licet relíquias templi deae Minérvae, quam Domitiánus multum venerabátur. Vidére póssumus colúmnas marmóreas, ‘Colonnacce’ dictas, et Minérvae effígiem. Infra ostendúntur scaenae mýthicae, inter quas Aráchnes fábula. Aráchne téxere solébat arte mirífica; cum se supérbe iactáret ac conténderet ipsam Minérvam artem suam non superáre, iráta dea puéllam mutávit in aráneam. Sic Aráchne telam, sed aliam, téxere perréxit...