

Magístra oecologísta litus maris in Európa purgat
Cárola Ludovíca Farci linguam Itálicam et históriam docet in áliqua schola culinária in urbe Cárali (Cagliari), in Sardínia. Cárola statuit offícium per unum annum sístere, ut se natúrae dicáret. Praetérito mense Octóbri profécta est cum cane Polly, ‘polpomóbili’ sua (sic enim vocat parvum autocinétum suum magno pólypo ornátum). Iam purgávit arenósas oras Itáliae, regiónum Balcanicárum,

Consília magístrae oecologístae
Lege Cárolae consília de natúra tuénda et élige óptimum propósitum.
info@elimagazines.com
Summarium
Bulgáriae, Graeciae et Turciae. Hoc modo amplius duas purgamentórum tonnas collégit. Nunc autem, mense Septémbri, paráta est ad scholam redíre et experiéntiam suam discípulis enarráre.
Séquere Cárolae iter in Instagram: ecoprof.travel
1 Noli émere res a [ ] plásticas. b [ ] vitreas.


2 Noli proícere vestes et alias res a [ ] véteres. b [ ] novas.
Solutiónes sunt página 14.
3 Íterum ádhibe res
[ ] tritas.
[ ] novas.
4 Opórtet sive íterum adhibére, sive dare, sive
[ ] proícere


[ ] véndere res quibus non iam útimur.
Cinematéum
Arcána Académia
dómini Benedícti

Scholae in orbe terrárum
Ad scholam!
Investigátio Ingénia parva crescunt
10 4 11 6 8
3 12 14 16
Probátio Quae disciplína scholáris ad te pértinet?
Delectátio mea praecípua
Amíci thermopólii
Ping-Pong Café
Vita Romána Omnes ad scholam cum Románis!
Quo ludo ludémus?
Macrocóllum
Saepínum, parvi Pompéii Modus vestiéndi...
Románus! Barba et capílli
Ecce íterum ad scholam imus! Estísne paráti? De hac re lóquimur... sed nolíte angi: de aliis etiam!

Lóquimur de pueris máxime ingeniósis, qui magnas res effícere volunt. Sed etiam de Románis antíquis tractámus: de eórum scholis, de eórum comptu capillórum, de pulchro loco inviséndo. Bene légite, et delectámini!
Salvéte amíci, Gaius
Salvéte amíci! Mihi nomen est Grammática. Hoc mense discétis: G
- Vocábula et locutiónes quae ad scholam pértinent
- Tempus praesens
- Tempus perféctum
- Tempus imperféctum
- Adiectíva
- Praepositiónes
- Usum casuum
- Usum infinitívi
PHOTOGRAPHÉMATA: QUOD AD DUPLICATIÓNIS IURA PÉRTINET ÉDITOR PROFITÉTUR SE ESSE PROMPTUM ILLÁRUM IMÁGINUM, QUARUM FONTES REPERÍRE NON LÍCUIT, IURA REPÉNDERE.
Arcána Académia dómini Benedícti
In canáli televisífico Dysney+, nova series tractat de pueris magno ingénio práeditis. Haec series oríginem trahit e tribus fábulis Americáni scriptóris


Trenton Lee Stewart: Arcána Académia dómini Benedícti.
Series incoháta est die 25 m. Iunii a. 2021; inter actóres nonnúlli sunt máxime iúvenes: Marta Kessler (13 annos nata), Mystic Inscho (14 annos natus), Seth Carr (15 annos natus) et Emmy DeOliveira (16 annos nata).
Iúvenis Reynie Muldoon (Mystic Inscho) studiórum stipéndium áccipit, quo in quadam magna académia studeat. Ibi occúrrit tribus iuvénibus magno ingénio práeditis: Sticky, Kate et Constance. Académiae rector, dóminus Benedíctus, eis quattuor impónit mirum périculum: se insinuáre debent in áliquod arcánum institútum, in quo doctor Curtain, scientíficus delírans et diabólicus, géneri humáno minátur. Quattuor ingeniósi nostri multa patiúntur, nodos solvunt, nonnúmquam una laetántur, ac praecípue... ingénio suo mundum servant.

Ad scholam!






















Scholae in orbe terrarum
Quae est haec disciplína?
Lege ea, quae discípuli libénter agunt, et consócia cum recta disciplína.
1 Linda libénter incúmbit in formas geométricas.
17 scríbere
18 computáre
Salvéte! Omnes sumus amíci et condiscípuli. Vívimus in Nederlándia, in urbe magna et modérna quae vocátur Haga Cómitum (Den Haag).
19 píngere, delineáre



Multum dífferunt studia nostra: Ingrídes amat mathemáticam, Iohánnes sciéntias biológicas et geográphicas, Petrus grammáticam, Iohánnam chémiam. Equidem amo et athléticam et linguam Latínam. Et tu? Quam disciplínam colis?

Linda amat _______________.
2 Nathan acta praetérita investígat ut ea intéllegat.



Nathan amat _______________.
3 Esther memória tenet nómina urbium cápitum totíus mundi.
Esther amat _______________.
4 Michael pulchre pingit et signa chartácea fingit.

Michael amat _______________.
5 Libénter e schola exímus ut una colloquámur.

Amámus enim etiam _______________.

Solutiónes sunt página 14.
vocábula et locutiónes quae ad scholam pértinent, tempus praesens, usus casuum, adiectíva



vocábula et locutiónes quae ad scholam pértinent, tempus perféctum, usus infinitívi, praepositiónes


Ingénia parva crescunt


Amásne scholam? Colísne potíssimum áliquam disciplínam?
Una conveniámus illos iúvenes ingeniósos!



Maitane, ingeniósa puélla... inter sídera!
Maitane Alonso Monasterio est Hispána. Amat sciéntias biológicas et geográphicas, necnon technológiam. Sédecim annos nata, excogitávit máchinam qua cibi modo naturáli servaréntur. Duódecim annos nata, duo praemia reportávit in Campionátu mundáno scientiárum et technologiárum. Autocinétum institúto NASA propósuit, ac tamquam praemium, MIT (Massachusétae Institútum Technológiae) eius praenómen dedit... cuidam asteróidi!
Orchéstrae magíster... 15 annórum
Morgan Icardi, quíndecim annos natus, vivit Augústae Taurinórum, in Itália. Clavíle exercére coépit cum esset quinque annos natus, Angelópoli (Los Angeles) in América Septentrionáli. Hodie est clavícen et magíster orchéstrae! Tota eius vita spectat ad músicam. Músicus quem máxime amat est Mozártius. Eius hábitus est singuláris: longos habet capíllos, camísias nigras et bracas strictas. Morgan pueris dicit músicam clássicam ánimum delectáre, nos eius benefício melius cogitáre et créscere. Morgan clarus est in toto orbe terrárum et ducénta milia subnotatórum habet in ‘Facebook’ (quod etiam vocatur prosopobiblion).

Ingeniósus... et singuláris!
Lauréntius Simons in Bélgica natus est. Duódecim annos natus est et iam diplóma rerum physicárum obtínuit in studiórum Universitáte Antverpiénsi. Cupit hóminum vitam protráhere ope technológiae. Electrotéchnicae iam studuit. Magna consília mente volvit, sed etiam libénter ludit cum cane suo aut poma fricta cómedit!

Arcána collóquia

Lege eas tres commentatiónes, et scribe nomen eius qui lóquitur!
A

“Novus meus discus pértinet ad iúvenes meae aetátis. Mea música cólloquor cum multis hóminibus in toto mundo, etiam cum eis quibus música clássica non est nota. Multi ad me scribunt músicam clássicam sibi esse novam et iucundíssimam.”

Quis lóquitur?
“Nunc medicínae studére volo. Hómines iuváre volo ope technológiae.”
Quis lóquitur?
“Nescio num sim constans, sed hoc scio: sum mei iuris, et scio quid velim. Multa magna somnia ad efféctum dúcere volo. Multum quaero, multum intérrogo, curiósa sum, indagatiónes scientíficae mihi placent. Nunc medicínae studeo.” Quis lóquitur?
Solutiónes sunt página 14.
