Rerum medicarum novae Hispaniae thesaurus. Vol.1-2

Page 162

342

RERVM MEDICARVM NO. HISP. De TLANEXILIO.

Cap. XXII.

LANEX ILLVM gummi lutei genus est, mollissimi, ac lubrici, quod saxis inuenitur adhæsrescens,ab insilienti sæpè verberatis vnda, pedtoris asperitati, tussiq. vtilissimum. nec dissimile abeo, quod è Poterio stillari solet. Sunt qui eiusdem rei caussa addant Tapachpali. Prouenit Hocitlalpæ.

T

De TLALYAC, seu terra fœtida

Mysi Mex.

Cap. XXIII.

Ruuntur apud nouam Hispaniam Myseos, quod ijdemTlayac vocant, nostri verò ac Arabes Zeg, & Zagi, duæ differentæ, altera forma terras, sed laminulis argenteis, aut aureis interstincta , altera ad lapidis natuam magis accedens, nigraque . Ambæ sunt calidæ, & siccæ, & adstringentis naturæ acris gustus . Conficiunt ex eis indigenæ atramentum . quamquam idem è Thedarum fumo in fictilia excepto vacs, ac postquam in glebulas coctum est deraso, veluti antiquos etiam fecisse constat, solent interdum parare . Quandoque etiam eo medicamento Brasilij colorem, est enim extra dubium antiquorum Mysi, aut illi veluti Chalcitis , & Psori congener .

E Tlalyac I. Tlalyac

II.

Atrame-

tumMex.

De TLALXOCOTL, seu terra acida,

& Alumine Mex.

Cap. XXIV.

Ec venis aluminis noua caret Hispania. cumq. hoc orbi nostro scissile , rupeum r & squamosum cognita sint, item è vini fecibus, & herba, Kali vocata ab Arabibus, confecta, cuius herbæ quinqne in nouo hoc orbe compertæ sunt mihi species, & quod de pluma ob similitudinem vocant, si modò id verum est alumen, & antiqui meminerint scissilis, nobis cogniti, rotundi, item & liquidi, nobis ignotorum, meritò dubitare aliquis posset ad quod aluminis genus Mexicanum debeat referri. At liquido potius, ac stillatitio, quam alteri cuipiam generi putauerim annumerandum , atque adscribendum, persuasus à parandi modo . Terunt siquidem in primis aluminosam terram, ac in magna quædam,ac rostrata fictilia prosundunt,mox aqua effusa liquant.quod stillat vtile est. Coquunt noc quantum videtur expedire , sed priusquam in debitam duritiem percoquatur, in frusta parua diuiditur, discinditiirque, & exquisitè coactum venundatur in emporijs candens, lucidum, diaphanum, & acri, adstringentique, velut nostrum, sapore. Temperant illo pigmenta sua artifices,& coccineis adijciunt coloribus . Dentes adstringit, siccat, atque extergit vlcera , & excrestentem carnem exedit, abraditque. Vtile est cinctoribus, & follonibus, ac demum totidem vsibus, quot nostrum accommodari poteft.

N

De


Issuu converts static files into: digital portfolios, online yearbooks, online catalogs, digital photo albums and more. Sign up and create your flipbook.