Rerum medicarum novae Hispaniae thesaurus. Vol.1-2

Page 157

MARDI ANT. RECCHI LIB. X.

337

De COZTICTECPATL Cornerina Mexicana. Cap. IV.

I

Ta vocant, quas noftri Cornerinas appellare solent, seu lapides luteos, aiuntque , cordis affectionibus sanandis magnopere inseruire. Quam facultatem, & cæteras omnes aliorum lapidum aiunt,Mexicani ab HispaIlis accepisse, cum, ante aduentum eorum solum essent eis ornamenti, & lusus gratia, haud aliter ac aurum, aut argentum (fi quod eo tempore erutum erat) cocchleæ, ac pennæ. De

EZTECPATLI Iaspide obscuriore no. Hisp. Cap. V.

Stendunt & aliam gemmam rubram, & obscuram, sed viridi colore maculatam, eamq. vocant Eztocpatli, affirmantes, sanguinis obsistere fluxui. quam ego inter Iafpidis collocarem genera, etsi Chalcidoniæ quàdantènus videatur similis. Illa vero, quam Eztetl vocant, & eiusdem vsus esse asserunt, viridior est, & minus rubra , de qua in sequenti capite dicemus. Hæc vero magis rubra eft, & minus viridis.

O

De EZTETL, seu Lapide sanguinis, Iaspide Mex. II. Cap. VI.

V

Irentis Iaspidis videtur species, (anguineis tamen guttis respersus lapis ille Eztetl à Mexicanis nuncupatus. Aiuntq. alligatum metacarpo dysenteriam compescere, aliasq. sanguinis fluxiones. Sunt qui alligent collo, & puluerem eius naribus inspergant,fluente inde (anguine,aut cuiuis alteri, cui effusio contigerit. Lapidem sanguinalem vocat Monardes cap. 36. quod sanguinem vndeuis fluentem manu detentus, vel alligatus, vel in annulum conformatus, & gestatus sistat. De YTLIBAYOTEA QVETZALIZTLI, idest obscura smaragdo, ac Nephritico nuncupato lapide, laspide Mex. III. Cap. VII. St alia Iaspidis virentis species huic plagæ frequens, & vulgaris, sed albis cinereisve distincta punctis, quam Ytlibayoteam Quetzaliztli vocant, seu obscuram smaragdum. ad genus fi quidem smaragdorum ipsi referunt. Aiuntq, brachio appensam, aut dolenti reni admotam,nephriticis mederi doloribus,renumq. lapides frangere , vrinam euocare, cunectaq. excrementa vrinam remoranda expellere. hac tamen lege, vt dolorem mreftante dolenti loco admoueatur, quo sublato, metacarpo appendatur è directo renis affecti. Sic enim vrinæ vias emundando, lapidem conflari prohibet, arenarumq. cumulum tenaci compactum flegmate dissoluit, ac disgregat, atque per vrinas expellit . Hic variis effigiatus formis reperitur Ff

E


Issuu converts static files into: digital portfolios, online yearbooks, online catalogs, digital photo albums and more. Sign up and create your flipbook.