Rerum medicarum novae Hispaniae thesaurus. Vol.1-2

Page 132

312

RERVM MEDICARVM NO. HISP. De TEPARI, seu craßa planta.

Cap. LXXIX.

EPARI herba est folia ferens lata, ferrata, oblonga, & mucronibus hastarum ferreis similia, spinifera, & pungenti lanugine insignia, veluti illa vrticæ, caules longos, teretes, cauos, geniculis per singula quatuor vnciarum spacia interceptos. Radicem verò fensim gracilscentem, fibraramq. Nascitur Pazcuari. insipida est, odore carens, frigidæque temperiei. folia arida, tusaque, mederi dicuntur vlceribus, haud alitet ac ius decocti radicum eius, quod epotum dolores quoque sedat, febres placat, & arthriticis medetur cum adipe applicita.

T

De TABACIS Haytinorum, quos Mexicani vocant Cap. LXXX. POCYELT.

T

ABACOS vocant, Arundinum caua perforataque fragmenta ; sesquidodrantem longa, puluere carbonum extrinsecus illita, intrinsecus vero Yelt, liquidambra, Xochicoçotl, & interdum alijs quibusdam calentibus plantis, atque odoribus referta. horum inceniorum, ea parte qua pleni sunt, fumo ex altera tracto, deuoratoq. velut quodam suffimento, somnus inducitur, & omnis laboris, atque lassitudinis hebetatur sensus. Quin etiam dolores omnes, ac præcipuè capitis, sedantur, pituita fluens ad pectus expuitur, iuuancur asthmatici, & corroboratur ventriculus, Cauendus tamen est nimius eorum vsus, alioqui iecur distemperiem calidam contrahit, in cacheximq. & alias affectiones inciditur incurabiles. Eadem ferè habet Monardes cap. 15. de Tubulis ad asthma perutilibus. quamuis compositionem non addiderit*

LIBER


Issuu converts static files into: digital portfolios, online yearbooks, online catalogs, digital photo albums and more. Sign up and create your flipbook.