Page 1

Commentárius nubeculátus latíne scriptus

1 A1/A2

AN. XXXI - Fasc. 1

© Shutterstock

AN. XXXI • Fasc. 1 mensis Septémber / Octóber 2013 • Imprimé à Taxe Réduite

Vita Romána Sponsália

Música Conor Maynard

Investigátio Ícones ómnibus aptae

Macrocóllum

Petra www.elimagazines.com


Cloudy with a Chance of

Meatballs

Ludus

Haec pellícula est comóedia picturáta; séquitur priórem pellículam anno 2009 éditam. Praecípua persóna est Flint; Flint máchinam invénit, qua aqua mutátur in cibum. Sed haec máchina alias res etiam facit: mira animália creat… Mundus periclitátur! Opórtet áliquid fácere! Qui erit éxitus?

Solutiónes sunt página 14.

In quam urbem Flint debet statim veníre? Útere códice secréto et ínveni.

84M z z Z 4

E M z z8

www.elimagazines.com

Salvéte omnes! Nomen meum est Gaius; vobíscum ero hoc anno. Aduléscens est iucúndum periódicum, quo linguam Latínam exercére potéstis. Multi insunt nuntii et ludi! Ergo delectámini, et bene légite!

Gaius

PHOTOGRAPHÉMATA: QUOD AD DUPLICATIÓNIS IURA PÉRTINET ÉDITOR PROFITÉTUR SE ESSE PROMPTUM ILLÁRUM IMÁGINUM, QUARUM FONTES REPERÍRE NON LÍCUIT, IURA REPÉNDERE.

Salvéte amíci! Mihi nomen est Grammática. Hoc mense discétis:

2 A = M F = E L = z

O = Z S = 8 W = 4

info@elimagazines.com

3

Música

4

Obsérva et lude

6

Investigátio

8

Macrocóllum

10

Conor Maynard

Quómodo te habes?

Ícones ómnibus aptae

11

Probátio

12

Vita Romána

14 16

Petra

Quae est índoles tua?

Sponsália

Quo ludo ludémus? Léxicon imagínibus auctum

Poma

Bonus nuntius!

Nullos iam saccos plásticos!

Vita Romána

• Sponsália

• indicatívum praeséntem. • tempus imperféctum. • nomen et adiectívum.

Libéllus Európae commúnis: A1 / A2

2

duo

Contra legem est paginas huius fasciculi sine licentia photomultiplicare.

© ELI Italy 2013 - ELI srl, C.P. 6, 62019 Recanati, Tel. (071) 750701, Fax (071) 977851, E-mail: info@elionline.com - Direttore responsabile: Lamberto Pigini. Realizzazione testi: Guy Licoppe. Autorizzazione Trib. di Macerata N. 228 del 4 luglio 1984.Realizzazione: Tecnostampa, Loreto.


Conor Maynard

Música

Hic cantor Anglus clarus factus est per "YouTube". Haec est eius história.

Conor Maynard natus est in urbe Brighton anno 1992. Anno 2008, nonnúlla iam edit in "YouTube". Eius vita postea celériter mutátur: nam cantor Americánus NE-YO eum audit et statim vocat. Anno 2012 Conor Maynard repórtat praemium "MTV Brand New Award". Eius prima cantiléna "Can't say no" est claríssima. Multi eum cómparant cum Iustíno Bieber, sed hoc ei non multum placet!

Mirum • Conor amat colórem rubrum. • Amat músicam R&B. • Domum non libénter purgat! • Amat pedifóllium. • Cantáre cupit cum grege One Direction.

Ludus indicatívus praesens, nomen et adiectívum

Quómodo vocántur eius fanátici? Quaere 8 vocábula in crucivérbio et ínveni.

Solutiónes sunt página 14.

C E L E R I T E R M D O M U S C O L O R A C A N T I L E N A C A N T O R Y N I A C C O M P A R A R E G R E X S R U B E R

tres

3


Obsérva et lude

Quómodo te habes? A

Obsérva delineaméntum et comple senténtias.

1 Mi__i est c__ __or!

4 T__ __eo.

2 Fr__g__o!

5 Es__ __io.

3 Fes__ __ __ sum.

6 Si__io.

B

Mihi est calor!

Restítue litterárum órdinem.

1 T R S T I I S sum. ..................................................

Tristis sum.

2 T I R U S A sum. ..................................................

3 U P O C T U C A S sum. ..................................................

4 U G O A D E . ..................................................

C

Roga amícum: "Quómodo te habes?", et scribe eius respónsum.

Irátus sum.

................................................................................ ................................................................................ ................................................................................ ................................................................................ ................................................................................

Solutiónes sunt página 14.

Occupatus sum!

4

quattuor


Cantiúncula Salve salve Quid hodie? Quo modo te habes? Bene bene Quin óptime Et tu, bene vales? Bene bene Nam sol pulchre splendet!

Frigeo!

Fessus sum.

Timeo.

Esúrio.

Taedio affícior.

Sitio.

Gaudeo!

quinque

5

[ [ [ [


Investigátio

Ícones

ómnibus aptae! Eárum inventóres

A. 1963, ártifex Harvey R. Ball delíneat subrísum ("smile"), claram faciem rotúndam et flavam factam duóbus punctis et parénthesi. : )

A. 1982, scientíficus Scott Fahlman primum ponit duas ícones in áliquo scripto

:-) et :-(. Sic monstrat se esse sive laetum sive tristem.

A. 1995, ingeniárius Iapo Shigetaka Kurita multa signa creat, quibus sensus humáni exprimántur. Útitur 176 signis!

Hae ícones sunt parvae facies factae signis interpunctiónis; cum scribimus, exprímunt nostros ánimi motus.

6

sex

© Shutterstock

"emozional + icon". indicatívus praesens, adiectívum


Certe tu quoque ponis has parvas imágines, cum brevem nuntium scribis aut epístulam electrónicam. Estne história harum íconum tibi nota? Ecce eam.

[ [ [

Eárum evolútio Hae ícones nunc factae sunt vera scriptúrae signa. In multis sédibus interretiálibus, interpunctióni substituúntur imágines. Multae sunt, etiam animátae!

LUDUS Quot ícones tibi sunt notae? Consócia!

>:-( :-X A

:-'(

B

C

~,~ :-)) :-O D

F

Quanta tristítia!

Valde gaudeo!

Salve! Res inexspectáta!

Taceo.

Irátus sum!

Dormio.

septem

7

[ [ [ [ [ [ [

Solutiónes sunt página 14.

1 2 3 4 5 6

E


Petra Haec pulchérrima urbs, sive "urbs pérdita" sive "urbs rosea" dicta, est in Iordánia. Antíquitus unum erat e mundi mirabílibus.

Magnífica urbs in rúpibus excaváta, mediis in solitudínibus: vidétur esse miráculum. Primi íncolae illuc advenérunt séptimo sáeculo a.Chr.n. Postea Nabatháei difficultátem aquae inveniéndae sólvere valuérunt ac Petram fecérunt máximam pulcherrimámque urbem. Urbs sita erat iuxta viam quae ex Asia ducébat ad Aegýptum et ad mare Mediterráneum: viatóres ibi sistébant ut aquam habérent. Deínde, crescénte civitáte Palmýra, Petra paucióres hómines attráxit.


Š Shutterstock


Bonus nuntius!

Nullos iam In magna urbe Angelópoli (Los Angeles), in Califórnia, ab anno 2012 nulli iam sunt sacci plástici: eórum usus nunc est vétitus. Íncolae utúntur saccis qui íterum adhibéri possunt, paucis autem saccis chartáceis. Charta enim óritur e pulchris silvis nostris, e pulchris arbóribus nostris. Certe haec res nostris tempóribus non est rara. Hoc tamen est scitu dignum: in tam magna urbe, síngulis annis, erant duo miliárda sacculórum plasticórum et 400 miliónes saccórum chartaceórum! Nunc tandem natúra bene curátur!

10

decem

Et tu, quo modo natúram curas? De hac re loqui potes cum amícis. Propóne tres bonas ratiónes

© Suttersock

saccos plásticos!


Quae est índoles tua?

Probátio

Esne tranquíllus annon? Sociábilis an solitárius? Id hac probatióne invénies.

Exspéctas in diribitório cursuáli et áliquis te allóquitur. Cógitas: a Eheu… loqui non cupio. B Hóminem novum nóscere libénter volo! C Sic tempus celérius fugit. Es in statióne ferriviária, et tramen moram habet: a Irásceris. B Emis librum aut diárium et legis. C Cógitas: tempus mihi est áliquid edéndi. Librum cómmodas amíco, qui eum perdit: a Non iam est amícus. B Nulla est difficúltas. C Ei dicis mox fore diem tuum natálem.

Collóquium electrónicum habes cum amíco, et ordinátrum súbito exstínguitur: a Irátus es; nihil facis. B Amícum telephónice vocas. C Irátus es, sed difficultátem sólvere conáris. Matértera te docére vult artem culináriam: a Dicis te non libénter cóquere. B Libénter discis. C Dicis tibi non esse tempus.

Aestívo témpore, óritur tempéstas: a Male te habes totum diem. B. Amícos invítas. C Haeres ordinátro, et solem exspéctas.

Si plerúmque respondísti A: Tu fácile excitáris, et, si fit áliqua difficúltas, irásci soles. Res inexspectátas non amas. Libénter manes solus. Paulo magis subridére potes!

Si plerúmque respondísti B: Tu es tranquíllus et sociábilis. Libénter habes novos amícos et subridére soles. Difficultátes non times: eas sólvere potes!

Si plerúmque respondísti C:

© Suttersock

Tu es tranquíllus et, etiam si tibi est ira, conáris quiétus esse. Quidquid áccidit, áliquid semper fácere vales!

indicatívus praesens, nomen et adiectívum

úndecim

11

[ [ [


Vita Romรกna

12

duรณdecim

[ [ [ [ [

Sponsรกlia


Sponsália sunt sollémnitas, qua pater filiam suam alícui viro despondébat. Sponsus patrem interrogábat: "Spondésne?" Atque ille respondébat: "Spondeo." Hoc promíssum fiébat coram haruspícibus. Inter caerimóniam, sponsus castum ósculum sponsae dabat et dona, praesértim vestes et supéllex, inter utrúmque commutabántur. Dénique sponsus ánulum dabat sponsae, signum fidelitátis et vínculi. Qui ánulus inítio erat ferreus, postea aureus.

LudI A

In antíqua Roma, ante nuptias celebrabántur sponsália. Magna caerimónia!

Élige rectum respónsum

B

Verum an falsum?

1 Sponsórum dona erant: { a vestes et supéllex { b animália et cibi { c flores et ornaménta

1 Iuno Prónuba matrimónium

2 Ánulus vocabátur: { a ánulus ferreus { b ánulus sponsor { c ánulus prónubus

in itinéribus.

VF

protegébat.

2 Iuno Lucína féminas iuvábat

VF

3 Aucae et vaccae albae erant

VF

sacrae.

3 Sub finem sponsálium fiébat: { a harúspicum vaticínium de futúro matrimónio { b sacrifícium { c convívium

trédecim

Solutiónes sunt página 14.

13

[ [ [ [ [


Quo ludo ´ ludEmus? 1

Legistíne Adulescéntem? Tum lude nobíscum!

Signa rectum respónsum.

1 a Anna timet. b Anna gaudet.

2 a Iohánnes est occupátus. b Iohánnes est fessus.

3 a Carolína et Petrus frigent. b Carolína et Petrus esúriunt.

4 a Clara et Marcus sunt occupáti. b Clarae et Marco est calor.

2

Et tu, quómodo te habes? Delínea et scribe.

........................................ ............................................. ................................................. ......................................................... .................................................................... .................................................................... .................................................................... .................................................................... .................................................................... ....................................................................

Solutiónes - P. 2: Swallow Falls. P. 3: celériter, domus, color, cantiléna, cantor, comparáre, grex, ruber: Mayniacs. P. 4-5: A: 1. Mihi est calor! 2. Frigeo! 3. Fessus sum. 4. Timeo. 5. Esúrio. 6. Sitio; B: 1. tristis sum, 2. irátus sum, 3. occupátus sum, 4. gaudeo; C: respónsum líberum. P. 6-7: 1 c, 2 e, 3 f, 4 b, 5 a, 6 d. P. 12-13: A: 1.a, 2.c, 3.c; B: 1. verum, 2. falsum (partum protegébat), 3. verum. P. 14: 1.a, 2.b, 3.b, 4.b.

Solutiónes sunt página 14.

14

quattuórdecim


ELI Readers

Gaudium aliis linguis legéndi

Lectiónes per gradus propósitae Ánglice • Francogállice Hispánice • Theodísce Socius

www.elireaders.com


prunum citrum

banána kívium

fragum

pirum

aráncium

uva

Aduléscens n. 7 - 2013- Poste Italiane S.P.A. - Sped. in abb. post. - D.L. 353/2003 (Conv. in L. 27/02/2004 n. 46) Art. 1, comma 1, DCB Ancona Tassa Riscossa/Taxe Perçue

Poma

Léxicon imagínibus auctum

malum

Adulescens  
Read more
Read more
Similar to
Popular now
Just for you