RESPONSA SCHOLARUM 1598 GULIELMUS ALABASTER 1598
[ 341 ]
1. Gulielmus Alabaster nominor , annum ago 31 in Comitatu Suffolciae, oppido Hadlei natus , Westmonasterii Grammaticae operam dedi, inde 16 aetatis anno Cantabrigiam missus 14 ibidem annos exegi. 2. Genus paternum ab antiquo nobilique Arbalastrorum stemmate profectum est : qui una cum Normannis in Angliam ingressi sunt ; et in gentilitiis Normannorum matriculis Arbalastarii Regii dicuntur unde et nunc in insignibus Arcubalistam eundem nominis munerisque primi indicium gestamus. Genus maternum a Wintroppis deducitur splendida veterique prosapia. Pater ut in re collapsa natus primis annis mercaturam exercuit Hispanam, deinde rebus non succedentibus destitit, nunc vero fortuna parca sed sufficienti transigit Catholice ut bene spero affectus. Cognatos ex utroque latere complures habeo : alios cives, et mercatores Londinenses, ampla satis fortuna extructos , quorum alii , hereticissimi sunt et morosi alii quod in Hispania negotia diu tractarint Catholice (sed clam) sapiunt iidemque multos alios e fraternitate et sodalitio suo habent pariter animatos. Affinium reliqui nobilium more splendide satis vivunt , qui partim haeretice sapiunt , partim indifferenter, et ad tempus se gerunt . Sorores tres , fratres vero duo adhuc supersunt. 3. Grammaticam , Poesim, Rhetoricam, Logicam, Philosophiam , Mathematicas, Historiam, Criticam , Philologiam , omnesque pene antiquos authores Grecos , et Latinos, qua magis, qua minus gustavi aut hausi ; quatenus quidquam ad Theologiam pretium operae facturum sperarem. Multa Grecorum Patrum minora opera, et similiter Latinorum et Historiam Ecclesiasticam, et Sententiarum Magistrum et D. Thomae Summam, et Patris Roberti Bellarmini et Zuaris in 3a et Stappletoni principia, et similia Catholicorum scripta evo lvi . Cantabrigiae 14 annos studui quo tempore Theologiae Licentiati evadunt. 4. Aequabilem satis valetudinem [a] prima pueritia traduxi (quae deo gratia sit) . nisi quod tentationem aliquam febris leviculam , et triduanam, bis terve lacessitus tulerim : caetera corpus integrum constat, studiis vigiliis laboribusque ferendis morigerum et par , neque aliqua quod sciam parte minatur. Animum constantem et tranquillum semperhabui , et corpori concinnum : numquam vero inversum , aut per intervalla lucidum ; Iam vero tam serenumsentio fidei lumine , tam sudum mollemque vernis his primi fervoris solibus,
[ ]
I