Abacus4 entrevista de lola carbonell

Page 22

venerabili domui milicie Templi Salomonis et omnibus fratribus ubique Deo servientibus tam presentibus quam futuris illud castrum de Exuvert et illud castrum quod vulgo dicitur Orpesa. Supradicta quidem duo castra dono laudo et in perpetuum concedo Deo et milicie Templi jam dicte cum omnibus terminis et tenedonibus suis tam per terram quam per mare, heremis et populatis, planis atque montanis, pascuis, silvis atque garriciis et cum omnibus aquis et ademparamentis suis sicut unquam melius dici vel intelligi potest ad salvamentum et utilitatem milicie domus predicte: tali scilicet modo ut quandocumque ego vel sucesores mei predicta castra de manu sarracenorum per nos vel per nostros homines vel quolibet alio modo habere potuerimus jam dicta domus Templi habeat illa castra cum omnibus terminis et tenedonibus suis jam supradictis in perpetuum sicut suprascriptum est ad suam propiam hereditatem et etiam per etiam per propium alodium suum francum et liberum et quietum sine omni mala voce et absque omni contrarietate alicujus hominis vel femine. Suprascriptum autem donum sive donativum ego Ildefonsus rex facio in mano domini Gaufredi Fulquerii ex cismarinis partibus tunc temporis tocius Templi miicie procuratoris et Arnaldi de Torre Rubea in Provincia et in Ispania ejusdem Templi tunc temporis ministri et fratres Begonis de Veineriis et fratres Geraldi de Castel-Presi et fratres Raimundi Guillelmi et fratres Raimundi de Cubells et fratres Raimundi de Cervaria necnon et quorundam aliorum fratrum ibídem existencium. Si qua vero persona supradictum donum sive donativum meun infringere voluerit vel atemptaverit in iram omnipotentes Dei et meam incidat et postmodum suprascriptum donum non minus firmum omni tempore permaneat. Deo et jamdicte domui milicie Templi et fratribus ejusdem Templi presentibus atque futuris totas illas leudas et usaticos atque passatges qui donantur vel ullo modo donari debent in jam dictis castris de Exuvert et de Orpesa vel in omnibus terminis suis heremis vel populatis. Facta carta in Jaca mense november era MCCVII anno ab incarnacione Domini MºCºLXIX.Signum Ildefonsi regis Aragone comitis Barchinone et marchionis Provincie.Signum Guillelmi Barchinone episcopi.-Signum Raimundi de Monte-Catano.Regnante me Ildefonso rege in Aragone et in Barchinona et Provincia.Episcopo Petro in Cesaraugusta.- Episcopo Stephano in Oscha.- Episcopo Martino in Tirasona.- Episcopo Guillelmo Petri in Llerda.- Comite Arnaldo Mironis Palearensi in Ricla. Seniore Blasco Romeu mayordomo.- S. in Cesaragusta Ximino de Artusellas stando alferiz domini regis.- Petro de Castell Azolo S. in Calatajub.- Sancio Necons S. in Darocha.- Galindo Xeneneç in Belxit.- Artaldo in Alagon.- Blascho Maza in Boria.- Petro Ortiz in Aranda.Ximino Dorrea in Epia.- Fortunio Aznariz in Tirasona.- Petro de Arazuzi in Oscha.- Arpa in Loaire.- Gombaldo de Benabent in Bel.- Petro Lopiz in Lusia.Deus Aida in Sos.- Peregrin de Castellazolo in Barbastro et in Alquecer.Fortunio de Stada in Montclus.- Sunt testes auditores Guillelmus episcopus Barchinone, Raimundus de Montcada, Petrus de Arazuri, Petrus de Castellazol, Petrus de Alcala, Ximenus de Artusella aferiz domni regis, Ximinus Romeu, Petrus de Sancto Vincencio et Dol de Alcala.- Ego Bernardus de Calidis scriba regis hanc cartam scripsi et hoc sig- num Dominici de Ivora, presbitero, qui me pro teste subscribo.-Sig num Petri Sort, diachoni Mirabeti, qui hoc Ábacus, revista digital de la asociación de esgrima medieval y arquería tradicional Baucan. www.baucan.org

21


Turn static files into dynamic content formats.

Create a flipbook
Issuu converts static files into: digital portfolios, online yearbooks, online catalogs, digital photo albums and more. Sign up and create your flipbook.
Abacus4 entrevista de lola carbonell by Historia y Arqueología - Issuu