Hugo de sao vitor da arte de ler didascalicon completo

Page 129

LIBER TERTIUS

Caput I: De ordine et modo legendi et disciplina Philosophia dividitur in theoricam, practicam, mechanicam, logicam. Theorica dividitur in theologiam, physicam, mathema­ ticam. Mathematica dividitur in arithmeticam, musicam, geome­ triam, astronomiam. Practica dividitur in solitariam, privatam, publicam. Mechanica dividitur in lanificium, armaturam, naviga­ tionem, agriculturam, venationem, medicinam, theatricam. Lo­ gica dividitur in grammaticam, dissertivam. Dissertivai dividitur in demonstrationem, probabilem, sophisticam. Probabilis dividi­ tur in dialecticam, rhetoricam. In hac divisione solummodo divisivae partes philosophiae continentur. Sunt aliae adhuc subdivisiones istarum partium, sed istae nunc sufficere possunt. In his igitur si solum numerum res­ picis, invenies xxi; si gradus computare volueris, xxviii reperies. Auctores harum scientiarum diversi leguntur. Alii incipien­ do, alii augendo, alii perficiendo artes invenerunt, sicque eius­ dem artis plures saepe referuntur auctores. Ex his paucorum no­ mina subter annumerabo.

Caput II: De auctoribus artium Theologus apud Graecos Linus fuit, apud Latinos, Varro, et nostri tempori, loannes Scotus de decem categoriis in Deum. Physicam naturalem, apud Graecos, Thales Milesius unus de septem sapientibus repperit, apud Latinos, Plinius descripsit.

130


Turn static files into dynamic content formats.

Create a flipbook
Issuu converts static files into: digital portfolios, online yearbooks, online catalogs, digital photo albums and more. Sign up and create your flipbook.
Hugo de sao vitor da arte de ler didascalicon completo by Douglas Toledo - Issuu