44
CORRESPONDENCE OF CARDINAL ALLEN
1576
II . FROM THE VATICAN ARCHIVES . Dr. William Allen to Dr. Owen Lewis.
n.d. [Douay, before 8 November, 1576.]
Vatican Archives , Nunciatura Angliæ ij, 297. A copy in Owen Lewis's The enterprise to which this letter relates , eventually came to nothing. See the Month, January , 1903, p . 69. Copia litterarum R. Dñi G. Alani , sine die aut loco , ad Dominum Archidiaconum Cameracensem , in quibus verba lineis hic subducta erant cyphris scripta. Rde Dñe et mortalium charissime- In quibus angustiis et periculis versamur proximis non ita pridem per Lutetiam missis indicavimus , neque enim his temporibus tuto per nuncios Belgicos dari possunt, neque a vobis quicquam jam diu accepimus , quod interceptioni imputamus. His diebus cum populus propter suspicionem confoederationis nostrorum cum Hispanis (quos omnes mortali odio persequuntur, et quos ipsorum legibus ad necem persequi licet ) in nostros homines esset concitatus, dedimus magistratui nostro & senatui civico catalogoomnium nostratium , in quo cujusque ætatem , studia, (una cum statum , habitationis locum, descripsimus) scriptum quoddam, in quo aperte & exacte demonstravimus nullum posse esse a nostris periculum ipsorum urbi aut reipublicæ ; esse numerum valde minorem quam plebs imperita existimaret , cum sint , exceptis Scotis et Hibernis , tantum capita 170 ; horum maximam partem, vizt 100 , esse vel Sacerdotes , vel theologiæ studiosos , seu candidatosapud me commorantes, honestissima ac sanctissima disciplina viventes, qui nemini unquam dederunt ullam offensionem, ex quibus si quid evenerit unquam periculi me carcere et capite luiturum ; proinde nos summopere rogare ut privilegiis Academiæ uti [et ] frui possemus , et ipsorum protectione gaudere, sicut cæteræ nationes. Quod cum magistratus accepisset , egissetque diligenter causam nostram, quidam professores curarunt publicari edictum ne quisquam civium, sub poena exilii & confiscationis bonorum, nostræ nationi aut scholis esset re aut verbo molestus ; & sic nunc aliquantisper conquiescimus per Dei gratiam , & sacerdotes multos ex hac occasione in messem Anglicanam misimus , et porro missuri sumus. Nobiles qui extra seminarium vixerunt magna ex parte discedunt ultro, quod non fidant tumultuanti plebi . Gravia patiemur, nisi Deus secundet illa sancta erga gentem nostram consilia . D. magistrum nostrum Stapletonum, per se satis proclivem ad Romanam peregrinationem devotionis causa suscipiendam, nos quantum possumusinstihand .
,
Allen left Douay for Paris 8 November , 1576 , and next day Dr. Stapleton started for Rome. Knox, Douay Diaries, p. 113 .