Skip to main content

Records Volume 58: Letters of William Allen and Richard Barret

Page 24

LETTERS OF ALLEN AND BARRET 1. ALLEN TO EVERARD MERCURIAN . (1) Douay , 13 June 1575. A.R.S.J. Fondo Gesuitico 651, f.3 . Draft or copy, not in Allen's

hand .

[No opening greeting] Postquam renunciatum nobis fuit de maximo illo multoque amplissimo Sanctissimi Domini nostri beneficio in communem omnium Anglorum salutem a sua Sanctitate collato : pro eo sane ac res ipsa postulabat , incredibilis statim omnium nostrum animos explevit laetitia . Et quamquam beneficium a quocumque sit profectum , esse sua natura solet indigentibus hominibus acceptissimum, per quos tamen id nascitur authores, per eos longe maximum nonnunquam capit incrementum. Sic profecto se res habet (Reverende Domine et Religiosissime Pater) ut quamvis communibus auxiliis patriae nobis negatis, in maximis nostrarum fortunarum angustiis subsidia cujusmodi nobis per se ipsa futura essent gratissima : tamen istud tam magnificum beneficium non tam magnitudine sua (quamquam et illa quidem vehementer) nos commoverit , quam quod inprimis a summo Christi Domini Vicario profectum ac deinde talium tantorumque virorum laudatissimis studiis, et nominatim tuae pietatis sanctissima opera atque industria confectum nobis fuerit . Etenim diligens harum rerum consideratio non solum suavissimae providentiae dei in nos homines exules significationem dedit apertissimam : sed summam adeo spem ingeneravit animis , quod divina clementia de ipsa etiam patria nostra misere hactenus laborante cogitationes cogitet pacis ac salutis. Cujus rei ista quasi quaedam indicia nobis dare videtur [sic videntur ], quod tantae dignitatis , virtutis, et pietatis viros ad consulendum communi nostrae saluti excitarit. Neque certe aliud cogitationibus nobis [sic nostris] de hac re magis versatur in animis, quam quod sicut magni illius Gregorii sanctissimis laboribus paganismi caecitate pressam et jacentem olim Angliam summa sua misericordia liberavit : ita nunc eandem impiis haereticorum conatibus seductam et ab ecclesiae capite corporeque divulsam alterius Gregorii summi pastoris vigilantissimi , tam periculosis nostris temporibus conservati , meritis et auxiliis ad pristinam integritatem propediem revocabit. Auget vero mirifice hanc spem nostram, quod etiam venerandae Societatis Jesu ( cujus unius maxime religione et industria, nostra hac aetate Deus perniciosas haereticorum flammas potenter extinguit, ipsamque adeo Paganorum infidelitatem mirandis modis illuminat) Generalem ducem ad istam Angliae curam applicarit. Hoc tuae pietatis in nos studium et charitatem humillime quidem omnes colimus et amamus: minimam vero partem ejus


Turn static files into dynamic content formats.

Create a flipbook
Records Volume 58: Letters of William Allen and Richard Barret by The Catholic Record Society - Issuu