QUESTIONNAIRE Capita, quibus ex Regularum praescriptis admittendi in hoc Collegium tenentur Respondere. 1. Quodnam sit verum nomen suum et parentum ? Quae aetas ? Quis locus nativitatis et educationis?
Üdi vixerit ?
2. Quae sit status et conditio sua et parentum praecipuorumque amicorum ? Si nobiles an plebeii an mediae sortis ? Divites an pauperes ? Quosnamhabeat fratres, sorores , aut cognatos? Si haeretici an Catholici sint? 3. Quibus studiis , et ubi , operam dederit et quo progressu ?
4. Qua valetudine utatur ? Secunda, an adversa? Si animae aegritudinem vel sentiat , vel aliquando senserit, quae vel a litterarum studiis, vel a regularum observatione aliquem retardare posset? 5. Si in haeresi aliquando aut schismate vixerit ? Quando, quibus praesidiis, cuius industria, fidem Catholicam amplexus sit , si aliquando fuerit haereticus? Quando ex Anglia discesserit? Cur Romam venerit, quidve ipsum induxerit ad hoc seminarium petendum ? Si quid perpessus sit aliquando ob fidem Catholicam? Quid demum illi contigerit circa vocationem ad fidem Catholicam ? 6. An propositum , et desiderium sentiat suscipiendi vitam Ecclesiasticam? An decernat apud se constanter in virtute et literis operam ponere? An sentiat se paratum ad studendum iis rebus, et in ea classe , quam superiores assignabunt? An statuat submittere se regulis, et disciplinae Collegii, et Superiorum directioni?