Skip to main content

Records Volume 33: Memorials of Fr Augustine Baker & Other Doc. relating to the English Benedictines

Page 198

TREATISE OF THE ENGLISH BENEDICTINE MISSION

189

nollemus alias religionem ingredi , ne in eo quod possumus nobis defecisse videamur . Quid igitur ? an iis qui nos admittunt , atque ulnis suscipiunt , cura non est societatis, ac religionis quam profitentur ? Imo certe quæ potest esse maxima . Sed intelligunt viri prudentes, non obesse sibi ; et senserunt homines dignitati suæ diligenti cura consulentes, quantum honoris, ac splendoris attulerit ipsis, unius Campiani (gloriosi in Anglia martiris) nobilitata mors. Quapropter illi nos non solum amplectuntur ad eos venientes, sed invitant eitam ; utpote qui facile agnoscant, quantum illis per nos, et decoris, et dignitatis adjungi possit. Vos autem, si velitis, habebitis brevi , et ex Anglia, et e Collegiis nostris quam plurimos , et ipsi fortasse pauciores. Atque utinam nobis, qui scripsimus ista jam discessuri de Collegio, ut in patriam redeamus, liceret pro Christi fide mori, in illa benedicta tunica , quam dilectissimis filiis suis , amantissimus monachorum pater fecit: sanctissimum Benedictum dico, quem honoris causa nomino. Nos quidem fælices si liceret, quos in Coelis mors faceret consortes martyrum, professio monachorum [sic]. Quid dicemus amplius ? Nemo est tam afflictus, quam qui , cum nihil aliud cupiat , idipsum tamen non possit impetrare . Vos , qua estis prudentia , quod oportet fieri, facietis . Nos (7) omnem nostram operam, studium , et nosmet existimamus vobis, vestroque ordini esse debitos. Unum vero a vobis efflagitamus, ut quæ a nobis scripta sunt , nemo videat, aut sciat nisi vos[. majus erit hoc beneficium, quam quisquam credat. Vestrum Observantissimi Ordinique vestro addictissimi Sacerdotes Angli in infælicem patriam remeantes. Rm'o Domino Domino Abbati Montis Cassinensis .

]

[Then in the hand of the Archivist:] Extracta est præsens copia ex archivis Monasterii Metropolitanæ Ecclesiæ Montis regalis ordinis S : Patris Benedicti Congregationis Cassinensis .

D : Joannes Baptista Tarallo Canonicus Cassinensis Archivarius

[Seal of the monastery.] ADDENDUM . To the first footnote on p . 160 may now be added a reference to an article by Dom Stephen Marron in the Douai Magazinefor March, 1933, pp. 130-138, in which for the first time Fr. Robert Sebert (or Sigebert) Buckley is definitely traced as a member of the community at Westminster in the years 1557-9. He receivedtonsure, minor orders and subdiaconateon 17 December , 1557 (as a professed monk), the diaconate on 4 March, 155 , and the priesthood on 4 June, 1558. Other interesting particulars of the Westminster community under Mary, and also of Fr. Buckley's imprisonments after the suppression , will be found in the same article .


Turn static files into dynamic content formats.

Create a flipbook