Ad Fontes. Cursus Latinus (Ukázka, strana 99)

Page 1

2. M. Tullius Cicero, Tusculanae disputationes I 9–11: De morte disputatio D: Malum mihi videtur esse mors. M: Exponam tibi mortem non modo malum non esse, sed etiam esse bonum. D: Non postulo id quidem, cupio tamen audire. Sed nihil interpellabo, continentem orationem audire cupio. M: Quid, si te rogavero aliquid? Nonne respondebis? D: Superbum id quidem est, sed puto – nisi quid necesse erit – te non rogaturum (esse). M: Explicabo ergo ea, ut potero, nec tamen quasi Pythius Apollo, ut certa sint, quae dixero, sed ut homunculus unus e multis probabilia coniectura sequens. Certa dicent ii, qui se sapientes esse dicunt. Mors igitur ipsa (quae videtur notissima res esse) quid est? Alii discessum animi a corpore putant esse mortem, alii nullum discessum esse. Sed quid est ipse animus? De hoc magna dissensio est. Aliis cor ipsum animus videtur. Aliis pars quaedam cerebri visa est principatum animi tenere. Alii in corde, alii in cerebro dixerunt animi esse sedem et locum. Zenoni Stoico animus ignis esse videtur. Xenocrates animi figuram et quasi corpus negavit esse, numerum dixit esse. Plato triplicem finxit animum, cuius principatum, id est rationem, in capite sicut in arce posuit. Pherecrates quidam censet nihil esse omnino animum et hoc nomen inane esse. Aristoteles quintam quandam naturam esse censet et ipsum animum appellat novo nomine (endelecheian). (...) Efficiet enim ratio, ut mors aut malum non sit, aut potius sit bonum. Aliorum sententiis nihil post mortem ad quemquam pertinere potest, pariter enim cum vita sensus amittitur. Reliquorum sententiae spem habent posse animos post mortem in caelum quasi in domicilium suum pervenire. Nota: D. – discipulus, M. – magister Interrogationes Quid est animus? Kdo zastává zmíněný názor? Vyhledejte v textu příslušné výrazy, resp. jména osob. 1. animus = cor ................................................................................................ 2. sedes animi a) = cor ........................... b) = cerebrum .................. 3. principatus animi a) = pars cerebri .............. b) = ratio ........................... 4. animus = ignis .............................................................................................. 5. animus = numerus ........................................................................................ 6. animus = nomen inane ................................................................................. 7. animus = quinta quaedam natura .................................................................. 96

LECTIO X Ukázka elektronické knihy, UID: KOS511319


Turn static files into dynamic content formats.

Create a flipbook
Issuu converts static files into: digital portfolios, online yearbooks, online catalogs, digital photo albums and more. Sign up and create your flipbook.
Ad Fontes. Cursus Latinus (Ukázka, strana 99) by Kosmas-CZ - Issuu