98 Lekce 13: Věty s částicí/spojkou quīn
5. Ecce ego sto prope fontem aquae, et filiae habitatorum huius civitatis egredientur ad hauriendam aquam. Igitur puella cui ego dixero: Inclina hydriam tuam ut bibam, et illa responderit: Bibe, quin227 et camelis tuis dabo potum, ipsa est, quam praeparasti servo tuo Isaac. Gn 24,13–14 6. Extollens vocem quaedam mulier de turba, dixit: Beatus venter qui te portavit, et ubera quae suxisti. At Iesus ait illi: Quinimmo beati, qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. L 11,27–28 7. Re quidem vera non est dubium quin in labore humano vis ethica insit, quae sine ullis ambagibus proxime cum hoc connectitur quod is qui opus facit, est persona, subiectum conscium et liberum, id est subiectum de se ipso deliberans. LE 6 8. Christiana confessio Iesu, unius Salvatoris, adfirmat totam lucem Dei in Ipso centrum ponere, in eius « vita luminosa », in qua et origo et consummatio historiae revelantur. Nulla habetur humana experientia, nullum itinerarium hominis ad Deum, quin hac luce excipi, illuminari et purificari possit. Quo christianus in apertum circulum lucis Christi magis immergitur, eo magis idoneus est ad intellegendum et comitandum cuiusque hominis iter ad Deum. Franciscus, litt. enc. Lumen fidei (2013), 30–31
Expedit iterum legere sententias B.5.4, B.5.5.
227
V ČEP neodpovídá tomuto slovu nic; BKral má Pí, také i tvé velbloudy napojím.
Ukázka elektronické knihy, UID: KOS216297