La defensa templaria plasmada en las insculturas de la isla de menorca

Page 45

unum de melioribus mansis in Lagostera; ad Cavalleriam Iherusalem equum meum Dane cum omni armadura mea; ad Hospitale Iherusalem dimitto unum mansum in Villa Maiore iuxta alium quem dedi ei, et equum meum Bigrum, quem redimat filius meus Raimundus mille solidos. Dimitto eciam Deo omnes leudas et malos usaticos quos noviter misit in civitatibus suis.Omnem alium meum honores dimitto Raimundo Berengarii, filio meo, id est, Barchinonem et comitatum barchinonensem cum omnibus sibi et episcopatum predicte civitatis et comitatum Terrachonensem et archiepiscopatum eius cum omnibus sibi pertinentibus, et castrum de / (Pรกgina 416) Stopagno et de Podio Rubeo et de Castris Serris et de Pinzado et de Camarasa et de Cubells et castrum de barberazo et alia castella et omnia alia que pertinent ad ista supradicta et quod avus suus Raimundus berengarii reliquia mihi in Cardona et in Guardialada in suo testamento,et comitatu Ausone et episcopatum eius cum omnibus sibi pertinentibus, et castrum Cervarie cum omnibus sibi pertinentibus, et comitatum Minorise cum omnibussibi pertinentibus, et comitatum et episcopatum Gerundensem cum omnibus sibi pertinentibus, et ipsam dominaciones et baiuliacionem quam habeo in Petralata et comitatum Bissillunensem, Vallespirensem, Foliolitensem, Petraperusensem, cum omnibus sibi pertinentibus, et comitatum Ceritaniensem et Confluetensem, Berchitanensem cum omnibus sibi pertinentibus, et Castel Follit de Rivo Meritabili et Ferran et Malacara cum omnibus sibi pertinentibus, et comitatum Carcassonensem et episcopatum cum omnibus sibi pertinentibus, et comitatum Redensem cumomnibus sibi pertinentibus; Berengario Raimundi, filio meo, dimitto omnem suum honores Provincie et comitatum et archiepiscopatus et episcopatus et abbacias et omnia qui ibi habere debeo et illum quem habeo in Rotenensi patria et in Gavallano et in Cartaleso cum civitatibus et archiepiscopatibus et episcopatibus,ita ut ipse maritet sopores sua honorifice cum consilio archiepiscorum et episcoporum et magnatuum Provincie. Si autem evenerit alterum eorum sine filiis de legitimo coniugio revertantur predicta omnia ad illum qui superstes extiterit. Omnes honores meos, sicut superius testatus sum, dimitto filiis meis exceptis illis quos sanctis Dei dimitto. Et dimitto Sancto Petro de Roma L, et ad Sanctum Iacobum de Gallicia L, et mando ut mei elemosinarii teneant medietatem de dominicaturis et usaticis suis donec persolverent omnia ista debita et alia que hic scripta non sunt et induant CCC pauperes de tunicis. Si filii mei dederint vel vendiderint aliquid de honoribus a me sibi dimissis, usque habeant XXV annos non valeat. Et dimitto filios meos in potestate Dei et Sancte Dei Genitricis Marie et baiulia beati Petri, apostolorum principis, et domini Pape seu omnium archiepiscoporum et episcoporum et magnatum tocius mee dominacionis ac terre qui iuste ac fideliter voluerint agere me et filios meos. Si filii mee, insa de Castella et illa de Fuxo, reverse fuerint in terra mea, filius meus 45


Issuu converts static files into: digital portfolios, online yearbooks, online catalogs, digital photo albums and more. Sign up and create your flipbook.