Page 1

JAHEL PARS PRIMA SISARA, et NABAL Quod, o Nabal, decreti, eja exequare, vade, Cison ad ripas exercitus descendat, et nongenti falcati currus; unde captivus Isrtael gravius opprimatur; et meo furori victima tradatur. NABAL Exequar quod tu vis : at prius concede Ut exponam quod sentio. SISARA Amice, fare. NABAL Jam ab annis vigenti gens afflicta Chaanan sub jugo vivit: Et a miseria pressa Gemit, suspirat quidam, sed in regem Nulloos movet tumultus; unde in vanum Arma sumis in eos, qui flent amare. Gloria non est tam viles debellare. SISARA Regis sempre sunt hostes Qui inviti parent, propriae libertatis Numquam obliti, ut ergo Fidem servent, canendum (cavendum) Suas ne recipiant vires: quare vastatio, cedes opus est, ne deficiant. Quae mandavi statim adimple : tu me in castra feram. NABAL Quod jubes, ut par est, ac prompte geram. Non sic a celsa rupe Veloces, furibondae, tremendo, cadunt undae, ut rapida per te vindicta evadet. Omnia prevideo plena Sanguine, luctu, orrore: rea gens in suo terrore, sine salutis spe, morti se tradent.


Non sie etc. BARAC, et BEBBORA Ecce Debbora illustris Excelse in Ephraim poalmae Sub umbra sedens, quidam Fulgor in eius facie‌. DEBBORA Ah, quid tardatis? Nephtali, veni, Zabulon, accede, O quam immensa cede Campi replentur! O quam Cison undae Currunt sanguine immundae! Ah, Sisara, quo fugis ? ah, quo vadis ? Tempus en adest tuae postremae sortis: O Thanor!.... ictum audio‌ o mulier sortis BARAC Ita faustas quae annuncias Sperare ne a Deo licet ? DEBBORA Asque mora, o fili Abinoem, surge: ito ab Thabor, ac tecum pugnatores de Zabulon, et Nephtali selectos duc ducem millia. Illic in manu tua tradetur Chanaan reus: Ad arma. Tibi sic praecepit Deus. BARAC Si mecum venies, vadam : ad venire Si recusas, non pergam. DEBBORA O incredulae, quae dicis? Veniam tecum: sed profecto in hac vice tibi non reputabitur victoria; quia mulieris in manu hodie Sisara existet, ac superbo per eam sic Deus resistet. Me videbis corde audaci Animose decertare, et superbo contumaci praevalebit dextra imbellis. Dirae fragis a furore Sit oppressa, et lacerata, sit dispersa gens ingrata, coelo adversa, deo rebellis. Me videbis etc. BARAC


O Debbora, divina Lege et virtute armatus Gressus insequar tuos. Tecum pugnando Valido corde, antiquam Acquiret Israel gloriam, et ergo obediens Deo loquar victoriam. Ah, brachium estende, o numen salutis : superane virtutis potentiam ostende: infidos debella et cadano per te. Tuae vindicis irae Insurgat procella, ac tonet de Coelis, iniquos terrendo et Asor crudelis horrescat in se. Ah, brachium.. etc. SISARA, JAHEL, et HABER. Amici, quyid doletis? Vos immunes Ab excidio comuni ego servano, dum iussu regis Israel opprimetur. JAHEL Jubet tamen injusta. SISARA Nulli licet In id quos reges jubent Inquirere : voluntas Regum lex est. HABER Violenta brevi in preceps labuntur. SISARA At qui potens est, numquam timet HABER Salus, quam promittis morte iam tristior est. Patriae ruinae superasse non est favor, sed poena. SISARA Satis est sint, Si prudens es, conosce Clementiam in te Regis, ac Israel obstinatum. JAHEL Tantum audi:


numen quos Israel colit sternit potentes, humiles exaltat, impios confundit, superbosque premit; et quisque ab ira ipsius timet, ac tremit. A fastu tam superbo A dubia spe recede: vindicta affectus frena, furorem placa in te. Victus timore acerbo, numini vero cede: cave ab ultrici poena, credere disce a me. A fastu. Etc. NABAL, SISARA et HABER O Dux, ah, veni, accurre: SISARA Quid evenit? Quid effers nunc ? NABAL Audierunt Statim ac Israelitae Regis copias ad Cison propinquare, armati decem millia e Thabor descenderunt, ( et iam audent) nostros ad pugnam provocare . HABER ( O Deus! Israel succurre! ) SISARA Nabal, nonne est illa Gens, quae misera luget? Quae nil ut videbatur, in regem audet? Verum hic extremis ipsi dies erit. Sanguine replebo terram, ac totum Israel mox delebo. Phlegetontis ab unda profonda Quid tardatis? O Furiae, venite: Contra audaces, pugnando saevite: eja, mecum ad arma volate. Eja, ferox vindicta me accendat, inde in hostem descendat ferendo: et vos mecum, nocentes premendo strages, mortem, ruinas parate. HABER O Deus, popoli tui salus, et virtus, veniant ad aures tuas ejus clamores. Quis est Deus praeter te? Quis fortis ? Quaeso, de excelso emette fulgura, et sagittas:


Israel ad te conversum Fortitudine accinge; ac ejus inimicos consume, perde, dissipa, confringe. Pugnent nubes fulminando Pugnent venti sibilando: nimbi, turbines, procellae coeli sint vindicta, et poena. Per te, Deus, Israel respiret: pereat cor tibi rebelle: Gens afflictae tandem spiret Pacis almae aura serena. Pugnent. etc. JAHEL Israel, o filiae, a gemitu, a singulto Ne cessetis ad Coelum Preces ascendant nostrae. Nunc a Deo Corde contrito, mente pia , et constanti fide speremus quod clemente ipse ab hoste sic insesto nos defendet, ac nostrum dextra sua se deum ostendet. CHORUS VIRGINUM Fortis Deus, qui jam Aegypti Dura vincula fregisti, mare rubrum dividisti Victor Israel sit per te. A 2. Tuae gentis miserae Suspiria, et gemitus, o deus omnipotens, veniant ad te.. CHORUS O Deus potens, qui Jordanem Jam retrorsum convertisti, atque Jericho evertisti, Victor Israel sit per te. A 6, Tu vota supplicum Benigne suscipe Triumphet, Domine, pietas in te. FINIS PRIMAE PARTIS.


PARS ALTERA. SISARA. Ah, triste fatum! Ergo Vilis Israel, rebellis, Chanaan fortes Vicit, prostravit ? modo De Sisara triumphat ? quo terrore Opprimitur cor meum ? quo me recipiam Fessum, et sitibundum ? Sanguinem meum victores Requirent : o mors grata, seda b hoste correo turpem. Vos, adversa numina, armata telo irae, vibrate in me fulmeen de coelo. Sum desperatus : fremo, deliro. Vos nunc mea morte tandem atrocem Iram satiate, tyrannae stellae. Miser in vanum tremo, et suspiro: querulam fundit in vanum vocem pectus turbatum, et jam inbelle. Sum . etc. DEBBORA et NABAL DEBBORA Veni, o Nabal: fatere Chanaan impium, superbum A deo nostro depressum. NABAL Incostanti fortunae Numquam fidendum: timeat inde adversam Qui expertus est faventem: quare Victor Victo ne insultet. DEBBORA Queri Qui justa fert non debet. NABAL Me captivum Dum jam habetis, quique vobis (nobis) licet Contra me: sed catenas, carcere set cruciatus cor impavidum feret; ac honori Chanaan erit, me invictum adhuc mori. Non horret cor forte,


nec timet a morte; sed tantum abhorret se victum videre, et hostis pendere a lege fatali. Virtute repletum Fortunae resistet: sed vitae jam laetum a spe tunc recedet, dum longe se credet a gloria immortali. BARAC, et DEBBORA BARAC O mulier, coelo afilata, et immortali Digna laude, triumphum libertatem tibi debemus. DEBBORA Deus est auctor laetitiae: ab inimicis ipse potenti manu nos redemit, qui solus facit mirabilia. BARAC Gratiae sane agendae sunt ei: sed ante Ducem, quem e suo curru desilire vidi, fugientem insectemur, ne quid victoriae desit. DEBBORA Arma pone Dabit poenas tyrannus: cedes pro nobis erit. Tu ad Haber perges, inde ego te sequar. Hodie laetus videbis Impii cum vita nomen Asor perire infidi. Ergo in te fides sit. BARAC Portento vidi. Fortis virtutum deus, quis est similis tibi? A facie nostra inimicos in fugam convertisti, et illos gladii in ore concidisti. Quis est similis tibi ? Immensae tuae


Clementiae Israel sempre momor ero: magna fuit super terram pietas tua: unde ametus orrore nunc exultemus gratiae tuae in splendore. Coecae noctis tenebrosae Inter umbras, et horrores Tuae pietatis generosae Lumen vidi, o care deus, fulgurando, scintillare. Inde a Coelo delabendo Tuae vindictae inter furores, contra reos terrore hortendo tunc aspexi fulminare. DEBBORA O tu exercituum Deus, quam providus, quam pius ancillare tuae mentem ac vim dedisti, sum a miseria sua clamantem Israel tandem cruisti! Ecce nominis tui gloriae plaudendo, dum insignis triumphi admiratur trophaea, te magnificat laeta anima mea. Rosa, et lilio fronte ornata Non resurgat nova aurora, sed a Mari coronata lauro, et palma refulgescat. Dulci rore sit abunda, alma luce sit saecunda, unde insigni set decora Israel gloria reflorescat. Rosa..etc SISARA, et JAHEL Heu, cur aerumnae tantae Superstes adhuc sum ? Lassus‌.et ecce, ni fallor, huxor Haber. JAHEL O Dux. SISARA Queso Infelici succurre: fatigatum Cursu destituunt vires, JAHEL Sorte sua,


o Sisara, quam doleo ( a manu mea hodie non declinabis ) ad me veni. SISARA Veniam, sed‌. JAHEL Tui timoris Morus tandem compisce: eja, sequere me: intra, requiesce. SISARA En accedo; et ardentem Aqua meam exple sitim. JAHEL Gratis lacte Recenti extingues: ecce: fume, ac bibe. ( Frustra quaeris salutem ) SISARA Quam respiro. JAHEL Laetor: (ad necem tuam, celeste, aspiro.) SISARA Longo labore fessos Somnus occupat artus. JAHEL Quiete dormi: pallio te operiam. SISARA Ita fac: sed, precor, si quis a te requirat nunquid hic ullus sit ? tu prompte neges. JAHEL Ita faciam: fidelis Tabernaculi ad ostium vigilabo: tuque interea securus lumina claude placido sopori. ( Unde victima cades meo furori ) Ad murmur frondis tremulae, ad cactus avis garrulae dormi tranquille, dormi sine timore in pace. Dormi : ( sed nunc, o perfide Mersum tuo proprio sanguine Te cernam ab ultrici Coelestis irae face. Ad murmur. Etc. HABER, et BARAC Omnia cognovi, o Dux. BARAC


Hic immoremur, donec accedat Debbora. HABER Paratus Ad omnia sum quae jubes, inde tamen fas erit me ad Jahel felicinuncio prosperare, ac gentis nostrae gloriam enarrare. BARAC Hoc quidam decet:verum Malora expecta: numine divino Debbora afflata sic promisit. HABER Nova Adhuc prodigia? O Deus, anima plena Exultat gaudio in te laeta, et serena. In valle, in monte, plaudendo resonet echo jucunda, dum laetabunda exultat anima gaudendo in me. In rivo, in fonte Tranquilla, et placida Sussurrent unda, dum cor suspirat repletum jubilo, repletum spe. In valle etc. BARAC, HABER, DEBBORA, NABAL, et inde JAHEL. Ecce Debbora venit. HABER Quis est ille Quem secum ducit? BARAC Nabal Captivus est. Eja, dic mihi: in hostes Quid modo fieri vis? DEBBORA Nullus est hostis.첫 NABAL (Quid audio) BARAC Quis delevit? DEBBORA


Mox scietis, Jahel adest. JAHEL Israel, gaude: Sisara mortuus est: Israel, applaude. BARAC Quid est hoc? HABER O prodigium! NABAL ( Me infelicem!) DEBBORA O fortis Jahel, eventum narra. JAHEL Audite. Lassus, et sitibundus Ad me Sisara venit: invitatus Tabernaculum intrat : inde siti Lacte restincta , gravi somno captum Pallio cooperio exinde clavo arresto Tabernaculi, et malleo, tu supernum, dixi, numen adesto, animun, vires adde statim audax ictu quam potui gravi cluvum in caput ago, ac terrae infigo, sic soporem cum mortem commutavit. Ac superbum per me Coelum prostravit. BARAC Dum illustrte portentum, o Deus, audio, eja, Debbora, esulta mecum gaudio. Fugato jam memore, felici plaude sorti. Ablato jam timore Faventi plaudo sorti. BARAC O Coeli DEBBORA O care Deus. A 2. Quam laeto sentio in me cor palpitare Non tardet Deum laudando-ovando Anima plena spe gaudio esultare. NABAL Quae mea sors erit? DEBBORA Quiesce: haec inter vive, et spera.


BARAC Quae mora? Aeterno deo laudes reddamus, qui de inimicis nostristandem nos liberavit: et laetantes victoriae, ipsi, Debborae, et Jahel sit sempre gloria. CHORUS POPULI. Exercituus vivat Deus: vivat Jahel praeclara, et fortis: vivat Israel laeta in pace. Jam deficit hostis reus; rigor abiti dire sortis, tandem belli exincta face. Exercituum. Etc. FINIS.

!


JAHEL libretto latino  

Libretto Oratorio inedito di Baldassare Galuppi

Read more
Read more
Similar to
Popular now
Just for you