1 minute read

Macrocóllum

Next Article
Música

Música

In síngulis fascículis vobis osténdimus unum insígne Romae antíquae. Lupa Capitolína

Lupa Capitolína est unum e notíssimis insígnibus urbis Romae. Est lupa geméllos Rómulum et Remum nutriens. Hac statua aenea monstrátur Romae orígo mýthica.

Mythus

Sic narrat mythus: Rómulus et Remus sunt filii pulchérrimae vestális Rheae

Silviae et dei Martis. Rheae pater erat Númitor, rex Albae Longae.

Eius autem frater Amúlius, qui throno potíri vult, iubet duos nepótes modo natos necári. Rómulus et Remus in sporta ponúntur et deiciúntur in flumen. At dei eos prótegunt.

Sporta retinétur árbore, sub monte Palatíno. Lupa quaedam eos ínvenit et nutrit; postea pastor Fáustulus eos domi suae éducat. Gemélli, adúlti facti,

Romam condent et lupa fiet insígne novae Urbis.

Statua

Hodie hanc statuam Romae adhuc admirári licet in Muséo Capitolíno. Nova tamen studia osténdunt eam esse mediaeválem et geméllos ei esse postea adiúnctos.

This article is from: