Skip to main content

Adulescens 01 2020-2021

Page 1

A1/A2

Commentárius nubeculátus latíne scriptus

1 © Shutterstock

AN. XXXVII • Fasc. 1 Septémber – Octóber 2020• Imprimé à Taxe Réduite

Insignia Romana

Lupa Capitolína 4

Scholae in orbe terrarum Praesumpt iónes meteorológicae

6

Investigatio Clima mutát ur …et nos?

Vita Romana

12 Apud Romános et iam erat… pollút io!

www.elilanguagemagazines.com


Villa rústica fluitans

Oecologia

In Nederlándia, in portu urbis Roterodámi, est villa rústica vere única. Est enim villa… fluitans! Est tota oecológica, ita excogitáta ut nulla sit pollútio et cómmode vivant animália. “Fluitántes” vaccae áfferunt lac, caseum, butýrum et iogúrtum toti urbi. Tabéllae photoeléctricae et máchinae aeóliae gignunt necessáriam energíam. Vaccae alúntur herba in viridáriis et stadiis urbis tonsa. Eárum excreménta fiunt stercus. Nunc Roterodámi haec villa ‘floating farm’ vocáta lustratóres állicit!

Energía… víridis!

In textu designántur duo modi, quibus gígnitur energía renovábilis. Qui sunt? Consócia.

_______________________________

_______________________________

A. energía soláris

B. energía aeólia Solutiónes sunt página 14.

www.elilanguagemagazines.com

info@elimagazines.com

Summarium

3 4 6 8 10

Música Inhaler, grex consideratióne dignus! Scholae in orbe terrárum Praesumptiónes meteorológicae Investigátio Clima mutátur… et nos? Macrocóllum Pons gibbósus… Bobii!

11 12 14

Vita Romána Apud Romános etiam erat… pollútio!

16

Insígnia Romána Lupa Capitolína

Quo ludo ludémus?

Feriae sunt peráctae et nova hoc anno Latíne legémus. In hoc fascículo praesértim ágitur de oecológia: vidébimus villam rústicam fluitántem, Romanórum difficultátes oecológicas et alia multa iucúnda. Bene légite, et laetámini!

Gaius Salvéte amíci! Mihi nomen est Grammática. Hoc mense discétis: - vocábula et locutiónes quae ad caelum et meteorológiam pértinent - vocábula et locutiónes quae ad oecológiam pértinent

- tempus praesens - tempus futúrum - adiectíva

PHOTOGRAPHÉMATA: QUOD AD DUPLICATIÓNIS IURA PÉRTINET ÉDITOR PROFITÉTUR SE ESSE PROMPTUM ILLÁRUM IMÁGINUM, QUARUM FONTES REPERÍRE NON LÍCUIT, IURA REPÉNDERE.

Probátio Esne verus oecologísta?

2

Delectátio mea praecípua Mei párvuli amíci!

Salvéte iúvenes! Ecce iam novus annus incohátur; estísne paráti?

duo

Libéllus Európae commúnis A1 / A2


Musica

Inhaler, grex

consideratióne

dignus!

Grex Inhaler est Hibérnus: Dublíni situs est. Constat e quattuor iuvénibus vigínti annórum: Eli (Elijah) Hewson est cantor, Robert Keating bassísta, Ryan McMahon percussiónem curat et Josh Jenkinson cíthara canit. Cum discípuli essent in eádem schola, comperérunt se eódem músicae amóre flagráre. Anno 2015 statuérunt músicam una cólere, et statim fuérunt óptimi!

Pauci autem sciunt cantórem Eli Hewson esse filium Pauli Hewson, qui est Bono Vox. Bono est cantor gregis U2, magni gregis in músicae história. Inhaler tamen nullum vínculum habet cum U2: nulla cantiléna scripta aut divulgáta est a Bono Vox. Inítio paréntes Eli moléste ferébant filium sequi viam músicam: aliam enim vitam ei optábant, studiórum universitátem, bonum munus. Tandem intellexérunt filium esse serium et canéndi vere perítum. Eius vox est pulchérrima… neque patrem imitári vult!

Grammática: tempus praesens, adiectíva

Scitu dignum

Nomen ‘Inhaler’ signíficat ‘inhalátrum’. Cur, tua senténtia? a [ ] Paréntes Robérti Keating et Riáni McMahon sunt médici. b [ ] Josh et Ryan medicínae studére volunt. c [ ] Eli, cum puer esset, asthma passus est; quare inhalátro uti debuit. Solutiónes sunt página 14.

tres

3


s e n ó i t p m P rae s u e a c i g ó l o r m e t eo 4

la luna

3

2

sol

nox

1

dies

7

6

iris

8

tempéstas

pluvia

5

stellae

10

11

nix

12

gelicídium

ventus

9

fulgur

14

15

grando

nébula

16

cálidus

13

nubes

vocábula et locutiónes quae ad caelum et meteorológiam pértinent, tempus praesens

4

quattor

17

frígidus

18

mare turbátum

19

mare tranquíllum


Scholae in orbe terrarum

Salvéte amíci! Ego sum Adália. Brasiliána sum. Vivo in urbe máxima, cui nomen es t Bellohorízon. Hodie in schola áliquid iucúndi fécimus: praesumpt iónes meteorológicas nunt iávimus,sicut in televisióne! Amíci mei solem amant, ego autem pluviam amo. Cum pluit, ambuláre soleo, et valde deléctor!

Obsérva imágines et pone verba témpore praesénti. _________________ (cónspici)

© Shutterstock

1. Hac

_________________ . 2. Hodie ego amículum (indúere) _________________ , nam tempéstas (esse) _________________ vere

_________________ .

3. Post

_________________ plerúmque

_________________ .

(esse) _________________

4. Cum (esse) _________________ _________________ , labi (licére) _________________ . 5. Vos in caelo caerúleo crassam _________________ (vidére) _________________ .

_________________ , nihil (vidére)

6. Cum fit

_________________ . 7.

_________________ (cádere) _________________ de caelo.

8.

_________________ (posse) _________________ árborem evértere.

9. Is homo (gaudére) _________________ cum _________________ (flare) _________________ et pétasi (avoláre) _________________ .

Solutiónes sunt página 14.

quinque

5


Investigatio

Clima mutátur… et nos? Greta Thunberg iam a puélla curat natúram, circumiécta et mutatiónem clímatis. Die 20 mensis Augústi a. 2018, quíndecim tantum annos nata, statuit áliquid re vera fácere. Sola, cónficit tábulam, quam osténdit sedens ante parlaméntum Suéticum; est enim Suéta. Ex eo témpore, Greta convénit regéntes políticos et praestantíssimos hómines totíus mundi, rogans ut áliquid fácerent contra clímatis mutatiónem.

Graves causae

Scimus clímatis mutatiónem esse efféctum increménti temperatúrae in Terra. Causae huius increménti sunt multae, ut gasa quae gignunt indústria et vehícula, ut marium pollútio et silvárum delétio.

Qui sunt efféctus mutatiónis clímatis? • • • • •

Montes glaciáles liquefíunt. Libra maris altior fit et mare lítora inúndat. Multae regiónes fiunt áridae et desértae. Multa animália et vegetália evanéscunt. Inundatiónes, procéllae, tempestátes frequentióres fiunt.

6

sex


© Shutterstock

vocábula et locutiónes quae ad caelum, meteorológiam et oecológiam pértinent, tempus praesens, adiectíva

Circumiécta et nos

Consócia vocábula cum recta imágine. • silvárum delétio • labína nivális • montium glaciálium liquefáctio • marium pollútio

• inundatiónes • desertificátio • regyrátio • protestátio populáris de circumiéctis Solutiónes sunt página 14.

1 ____________________

5 ____________________

2 ____________________

6 ____________________

3 ____________________

7 ____________________

4 ____________________

8 ____________________

septem

7


Macrocollum

adiectíva

Pons gibbósus… Bobii, in antíquo óppido provínciae Placentínae in regióne Aemília, est pons vere miríficus.

8

Hic pons, 273 metra longus, únicus est in orbe terrárum: eius úndecim arcus sunt omnes divérsi et divérsae altitúdinis! Románi primum pontem exstruxérunt postquam cepérunt colóniam Ligústico-Célticam quae ibi erat sita. Saepe postea est auctus et reféctus, ita ut tres arcus, qui inítio fuérunt, variis modis multiplicáti sint.

octo

Bobium situm est in valle flúminis Trebiae, quam Ernéstus Hemingway dixit esse pulchérrimam totíus mundi. Hoc óppidum ab antiquitáte clarum est salínis et monuméntis suis. Ibi etiam claríssima est abbatía sancti Colombáni, in qua Medio Aevo erat ditíssima manuscriptórum bibliothéca.


Bobii! Mirum

Fama fert pontem, quem aspícere póssumus in posterióre parte tábulae “Iucúndae”, esse pontem óppidi Bobii, conspéctum e fenéstra castélli Malaspina-Dal Verme!

novem

9


PROBÁTIO

1

s u r e v E s ne oecologísta?

Cum televisórium vel ordinátrum exstínguis, capsam contáctus tollis:

4

a [ ] semper. b [ ] saepe. c [ ] raro.

a [ ] non sino. b [ ] nonnúmquam sino. c [ ] sino.

Scholam petis…

a [ ] pédibus aut bírota. b [ ] laóphoro. c [ ] autocinéto.

6

Cum obsónas…

a [ ] emis res in ipsa regióne conféctas. b [ ] curas de pretio. c [ ] éligis id quod placet.

Si saccus tibi datur in tabérna… a [ ] non áccipis, habes tuum. b [ ] nonnúmquam áccipis. c [ ] semper áccipis.

Respónsa

Si plerúmque respondísti B: Tu es “paene víridis”. Natúram amas, scis quid sit faciéndum, sed non semper vales oecológiam respícere. Hoc iam bonum est, sed meliorári potest! Si plerúmque respondísti A: Tu es “valde víridis”. Valde curas difficultátes quae pértinent ad circumiécta. Natúram réspicis et putas hanc curam spectáre ad omnes hómines. Euge!

3

Cum dentes purgas, sinísne aquam fluere?

a [ ] lavatióne pluvia. b [ ] sive lavatióne pluvia, sive balneo. c [ ] balneo.

Si plerúmque respondísti C: Tu es “subvíridis”. Régulas, quibus natúra protegátur, novísti, sed nonnúmquam es nimis obliviósus aut piger… Age, planéta eget tua fortitúdine!

2

5

Cum laváris, úteris…

10

decem


Delectatio mea praecipua

Salvéte amíci! Nomen meum est Paulus; Ítalus sum. Vivo in Umbria, prope urbem Tuder (Todi). Máximo studio curo hortum avium.

Mei párvuli amíci!

Ecce omnia necessária ut avium hortum confícias. Tolle inutília. folia – perspicíllum – rami sicci – libri lápides – fórfex – véteres vestes – flores plantae – autocinétum – lignum – cancélli telephónum – charta papyrácea – pictúra vétera pócula – fórceps – foliothéca. © Shutterstock

.................................................................................................................... .................................................................................................................... .................................................................................................................... .................................................................................................................... ............................................................................... Solutiónes sunt página 14. úndecim

11

Tempus praesens, adiectíva

Scitísne quid sit? Vobis explicábo. In horto meo instruo domúnculas ávibus aptas. Eis praebeo iucúndam mansiónem cum plantis, aqua et cibo, ut pane et pomis. Cum aves veniunt et edunt, quantum gaudeo! Etiam nidum confíciunt in domúnculis meis, ibi ova ponunt: sciunt enim in horto meo nullum esse perículum. Eas conspicíllo obsérvo, numquam pertúrbo. Et feles impédio, ne appropínquent!


Vita Romana

Apud Romános et iam erat… pollút io! Etiam Románis erant pollutiónis difficultátes. Quales? Hoc una vidébimus!

In glacie Rupis Albae scientífici invenérunt vestígia plumbi, quorum orígo est Romána. Extráctio gravium metallórum etiam illo témpore aerem inquinábat. Románi plumbum adhibébant in tubis aquáriis et in parvis nummis. Compértum est metálla in glacie perénni accumuláta esse praesértim tempóribus prósperis: témpore Rei Públicae inter annos 350 et 100 a.Chr.n., et témpore Impérii usque ad annum fere 200 p.Chr.n.

12

duódecim

Eruptiónes vulcánicae

Eruptiónes montium ignivomórum etiam vidéntur clímati nocuísse, famem attulísse necnon pestiléntias. Cum magnae eruptiónes factae sunt, aestátes fuérunt calidióres. Anno 536 p.Chr.n., facta eruptióne cuiúsdam montis in Islándia, cíneres emíssi sunt usque ad Európam, Medium Oriéntem et etiam partem Asiae. Inde, inexspectáto modo, temperatúra minúta est 1,5 et 2,5 grádibus. Secútum est sáeculum siccitáte et paupertáte insignítum.

vocábula et locutiónes quae ad oecológiam pértinent, adiectíva

Aeris pollútio


Silvárum delétio

Cum Roma territórium suum exténdit, multae silvae delétae sunt ut instrueréntur agri coléndi et aedifícia. Céterum inter bella lignum erat necessárium ut naves exstrueréntur. Lignum etiam pertinébat ad naves commerciáles et ad ignem furnórum, in quibus conficiebántur fictília, vitra, láteres, metálla, arma… E pinis Románi ínsuper extrahébant picem qua naves ab aqua protegebántur, etiam útilem in domuum constructióne.

Alluviónes

Auctus flúminis Tíberis Romános semper terruérunt. Ut fama fert, sporta qua transportabántur Rómulus et Remus fluitávit in Tíberi aucto usque ripam, ubi lupa eos invénit. Nonnúlli etiam dicunt nomen «Roma» ortum esse e «Rumon», quod fuit Etrúscum nomen fluvii Tíberis.

trédecim

13


14 P. 2: tabéllae photoeléctricae A, máchinae aeóliae B. P. 3: C. P. 4-5: 1. Hac nocte stellae conspiciúntur. 2. Hodie ego amículum índuo, nam tempéstas est vere frígida. 3. Post tempestátem plerúmque est iris. 4. Cum est gelicídium, labi licet. 5. Vos in caelo caerúleo crassam nubem vidétis. 6. Cum fit nébula, nihil vidémus. 7. Grando cadit de caelo. 8. Fulgur potest árborem evértere. 9. Is homo gaudet cum ventus flat et pétasi ávolant. P. 6-7: 1. desertificátio, 2. inundatiónes, 3. deforestátio, 4. labína nivális, 5. montium glaciálium liquefáctio, 6. regyrátio, 7. protestátio populáris de circumiéctis, 8. marium pollútio. P. 11: perspicíllum, libri, véteres vestes, autocinétum, telephónum, pictúra, foliothéca. P. 14: A. 1. verum, 2. verum, 3. falsum (in Havaiano monte Mauna Loa), 4. verum, 5. verum, 6. verum; B. gelicídium, pluvia, nix, nubes, ventus, tempéstas, fulgur, sol, nébula, mare, dies, nox, iris: Ut seméntem féceris, ita metes (Cic. Or. II 65, 261).

Solutiónes

Solutiónes sunt hic infra. © Shutterstock

_T S_ _ENTE_ _ECER_S, I_A M_TES.

B

Quaere 13 vocábula in crucivérbio et réliquis vocábulis comple provérbium Latinum.

U

G

E

L

I

C

I

D

I

U

M

P

L

U

V

I

A

E

M

N

I

X

N

U

B

E

S

V

E

N

T

U

S

T

E

M

P

E

S

T

A

S

M

F

I

F

U

L

G

U

R

T

S

O

L

N

E

B

U

L

A

M

A

R

E

E

D

I

E

S

N

O

X

I

R

I

S

1 Greta Thunberg carnem non edit; itínera semper trámine facit. 2 Ab anno 1900 Terrae temperatúra círciter 1,1 gradu aucta est. 3 Pollútio calculátur ex observatório in summo monte Everéstio pósito. 4 Libra dioxýdi carbónei in aere mensurátur flexúra a Keeling nomináta. 5 Scientífici dicunt hanc flexúram esse tamquam planétae respiratiónem. 6 In regióne Antárctica nonnúmquam tam veheménter ningit, ut vix quicquam videas ante te.

A

Eco Quiz Lege senténtias et respónde verum an falsum.

V [ ] [ ] [ ] [ ] [ ]

F [ ] [ ] [ ] [ ] [ ]

[ ]

[ ]

Legistíne Adulescéntem? Tum lude nobíscum!

Quo ludo ludémus?


Disce iucúnde!

English

us

tér tius

rad

sg ndu

quar tus gradus

secú

s

du

ra sg

gradus

mu

pri

gr

s du

lis

tiá

ini

a

Français

Lingua latina lis

itiá us in

dus

s gra primu

secúndus gradus tértius grad us

grad

tus g

radu

s

s

du

ra

g us rim

quar

HECCRBQ ZPSR

p

Italiano

s

s mu

u rad

gr dus

s

adu

tér tius

gradus

quar tus gradus

n

secú

quintus gradus

g

pri

tér

lis

s du

tiá ini

tius

gra

dus

Español

a gr

Deutsch

s

radu

us

rad

s

du

d

ún

c se

us

a gr

tér

g tius

q

us g uar t

gradus initiális

primus gradus secúndu

s gradus

tér t

ius

grad

us

ar t

us

gra

du

s

pr

im us

gr

ad

us

qu

Periódica linguística ELI

www.elilanguagemagazines.com


ROMA

Insignia Romana In síngulis fascículis vobis osténdimus unum insígne Romae antíquae.

Mythus

Sic narrat mythus: Rómulus et Remus sunt filii pulchérrimae vestális Rheae Silviae et dei Martis. Rheae pater erat Númitor, rex Albae Longae. Eius autem frater Amúlius, qui throno potíri vult, iubet duos nepótes modo natos necári. Rómulus et Remus in sporta ponúntur et deiciúntur in flumen. At dei eos prótegunt. Sporta retinétur árbore, sub monte Palatíno. Lupa quaedam eos ínvenit et nutrit; postea pastor Fáustulus eos domi suae éducat. Gemélli, adúlti facti, Romam condent et lupa fiet insígne novae Urbis.

Statua

Hodie hanc statuam Romae adhuc admirári licet in Muséo Capitolíno. Nova tamen studia osténdunt eam esse mediaeválem et geméllos ei esse postea adiúnctos.

Aduléscens n. 4 - 2020 - Poste Italiane S.P.A. - Sped. in abb. post. - D.L. 353/2003 (Conv. in L. 27/02/2004 n. 46) Art. 1, comma 1, DCB Ancona

Lupa Capitolína est unum e notíssimis insígnibus urbis Romae. Est lupa geméllos Rómulum et Remum nutriens. Hac statua aenea monstrátur Romae orígo mýthica.

Tassa Riscossa/Taxe Perçue

Lupa Capitolína


Turn static files into dynamic content formats.

Create a flipbook
Adulescens 01 2020-2021 by ELI Publishing - Issuu