A1 • A2
COMMENTÁRIUS NUBECULÁTUS LATÍNE SCRIPTUS
1
AN. XLIII • Fasc. 1 • Septémbrer-Octóber 2026 • Imprimé à Taxe Réduite
Macrocollum
Ecce... dadóphorus ! 3
Investigatio
Ludus puerílis
10
Probatio
Qui ludus tibi cónvenit ?
12
Vita Romana
Ludi apud Romános Quo ludo ludémus? www.elilanguagemagazines.com
Oecologia
Dies 22 m. Septémbris est Dies Mundánus sine Autocinéto. Óptima occásio, qua autocinétum in stábulo relínquas et ámbules sive pédibus, sive bírota, sive vehículis públicis. Multae urbes eo die fiunt ingéntes areae pedítibus et birotáriis reservátae. Potes in urbe cúrrere, eam bírota lustráre et cum aliis homínibus purgáre hortos públicos. Multis locis, eo die, téssera vehiculórum publicórum est gratuíta ! Ab anno 2000, mille quingéntae urbes in quadragínta natiónibus hunc diem mundánum partícipant. Hoc est in votis, ut vehícula pública multiplicéntur et pollútio minuátur.
Nunc tua res ágitur ! 1 Urbs tua participátne diem sine autocinéto ? [ITA] [NON] 2 Si ita est, quid ibi fit ? 3 Visne tu participáre ? [ITA] [NON]
4 Cógita te esse burgimagístrum aut burgimagístram. Quid propónere vis ad hunc diem celebrándum ? Solutiónes sunt página 14.
www.elilanguagemagazines.com
info@elimagazines.com
Summarium
3 4 6 8
Cultus civílis Totus orbis terrárum saltat ‘Thriller’ Classes in orbe terrárum Ad ludum ! Investigátio Ludus puerílis Macrocóllum Ecce... dadóphorus !
2
10
Probátio Qui ludus tibi cónvenit ?
11
Delectátio mea praecípua Fortunáta venátio !
12 14 16
Vita Romána Ludi apud Romános
duo
Quo ludo ludémus? Vobis comméndo... Senténtiam Latínam : Panem et circénses
Salvéte amíci ! Ecce novus annus scholáris incohátur ! Atque ut annum iucúnde incipiámus, lóquimur... de ludis ! Multa sunt ludórum génera ; non solum hodie, sed etiam antíquis tempóribus pueri et adúlti libénter ludébant. Haec omnia, inter alia multa, una nunc inspícimus. Bene légite, et laetámini ! Gaius
G
Salvéte amíci ! Mihi nomen est Grammática. Hoc mense discétis :
-
vocábula et locutiónes quae ad ludum pértinent vocem passívam usum casuum ablatívum absolútum advérbia superlatíva verba deponéntia coniugatiónes
PHOTOGRAPHÉMATA: QUOD AD DUPLICATIÓNIS IURA PÉRTINET ÉDITOR PROFITÉTUR SE ESSE PROMPTUM ILLÁRUM IMÁGINUM, QUARUM FONTES REPERÍRE NON LÍCUIT, IURA REPÉNDERE.
Libéllus Európae commúnis A1 / A2
Le fotocopie non autorizzate sono illegali.
ILLICITUM EST EXEMPLARIA HUIUS FASCICULI QUOVIS MODO CONFICERE, ETIAM AD USUM DIDACTICUM. EDITOR PROFITETUR SE ESSE PARATUM EARUM IMAGINUM, QUARUM FONTES REPERIRE NON POTUERIT, IURA, SI SINT, REPENDERE. © ELI Italy 2026 - ELI srl, C.P. 6, 62019 Recanati, Tel. (071) 750701, Fax (071) 977851, E-mail: info@elionline.com - Direttore responsabile: Michele Casali. Realizzazione testi: Guy e Françoise Licoppe-Deraedt. Autorizzazione Trib. di Macerata N. 228/84 del 4 luglio 1984. Realizzazione: Tecnostampa, Loreto.
Dies sine autocinéto
Alamy/SOPA Images Limited
Cultus civilis
Totus orbis terrárum saltat
G
Michael Jackson cantilénam ‘Thriller’ anno 1982 édidit. Succéssus statim fuit mundánus ! Adhuc hodie, ‘Thriller’ est discus inter omnes máxime vénditus : fere centum miliónes discórum vénditi sunt. Causa tanti succéssus etiam est párvula pellícula cinemática in qua Michael Jackson rem cantat. In ea pellícula cantor fit spectrum quod mirabíliter saltat cum aliis spectris. Síngulis annis Neoeboráci, in óppido Greenwich, centéni saltatóres omnis géneris convéniunt occasióne Pervigílii Omnium Sanctórum et, persóna spectri indúta, una saltant choregráphiam ‘Thriller’. Hic mos etiam in aliis natiónibus invenítur.
Ludus
Haec párvula pellícula cinemática facta est a celebérrimo Iohánne Landis. Qui etiam alias pellículas claríssimas confécit. Quas non fecit, in eo índice ?
© Pamela Goldstein/Shutterstock
vox passíva, usus casuum, ablatívus absolútus, advérbia
‘ Thriller ’
Saltatóres hoc modo profiténtur se músicam Michaélis Jackson amáre, ac saltatiónem pópulos uníre.
Visne plura scire et fórtasse etiam participáre festum ‘Thriller NYC’ ? Tum specta hic : thrillernyc.com
[ ] The Blues Brothers [ ] The Goonies [ ] Coming to America [ ] Trading Places [ ] Pirates of the Caribbean
[ ] An American Werewolf in London [ ] Twilight [ ] American College [ ] Ring Solutiónes sunt página 14.
tres
3
Ad l u d u m !
Ludi
crepúndia
tractus funis
turbo
pila
láteres
pupa
currículus
ostomáchion
úrsulus
tramen
dronum
latíbulum
ballátio
venátio thesaurária gáusapa
lúbricum
micátio Sinénsis draco volans
4
quattuor
robótum
oscíllum
Scholae in orbe terrarum
G
Ludi tabuláres
vocábula et locutiónes quae ad ludum pértinent, ablatívus absolútus
Régulae
chartae
alea
régulae
cálculus
lúdere scaccis
lúdere chartis
lúdere sagíttulis
saltáre chorda
Salvéte ! Nomen meum es t Amir ; úndecim annos nat us sum. Scholam libénter adeo, et libénter ludo ! Fere cottídie, perféct is pensis scholáribus, cum amícis meis ludo. Cer támina ins t itúimus ludórum visificórum, aut sagitt ulárum, aut scaccórum. Quid autem de vobis ? Qui ludi vobis placent ?
lúdere cálculo
Nunc tua res ágitur ! Respónde quaestiónibus. Quem ludum máxime amas ?
....................................................... ....................................................... .......................................................
lúdere ludis visíficis
© Shutterstock
• Éxplica eius régulas.
................................................................................................. ................................................................................................. ................................................................................................. ........................................................................... Solutiónes sunt página 14.
quinque
5
Investigatio
G
vocábula et locutiónes quae ad ludum pértinent, usus casuum, advérbia, superlatíva, vox passíva
Ludus puerílis © Shutterstock
Ludus tabuláris omnium celebérrimus est...
Monopoly, procul dubio ! Huius ludi sunt amplius duo milia versiónum. Aliae sunt rarae, aliae pértinent ad claram pellículam cinemáticam, ad ludum visíficum bene notum, ad fábulam nubeculátam, ad gregem pedifóllii, ad magnam urbem, et ita porro.
Ingens ludus Monopoly Varsáviae in Polónia.
GettyImages © NurPhoto
Ínspice páginam 14, ubi multa narrántur de ludo Monopoly !
Ludus antiquíssimus
Ludus omnium antiquíssimus est ludus Aegyptíacus ‘senet’ nómine. Celebérrimus erat in antíqua Aegýpto. Símilis est ludo hodiérno cui nomen cálculus ludi tábula Latíne est nerdilúdium, Ánglice backgammon. Inítio erat delectátio pharaónum, qua simulabátur iter ánimae post mortem ; nam vocábulum ‘sener’ signíficat ‘tránsitum’. Postea factus est ludus ómnibus accessíbilis, praesértim pueris. Talis ludus invéntus est in sepúlcris pharaónis Toutânkhamon et Nefertari. De eius régulis nihil scimus.
6
sex
Ludi visífici
• Primus ludus ordinátro dicátus fuit OXO. Anno 1952 creátus est a quodam professóre universitátis Cantabrigiénsis. Erat símilis ludo crucum et circulórum. • Primus autem ludus visíficus fuit ‘Spacewar’ ! Anno 1962 invéntus est ab informático Massachusetténsis Institúti Technológiae. Duo lusóres navículas spatiáles dírigunt, plectra depriméntes. Motus erant parvi : nondum invéntum erat manúbrium lusórium !
1 Témporis linea Órdina hos quattuor ludos visíficos, ab antiquíssimo ad recentíssimum. [ ] Super Mario Bros. [ ] Pokémon [ ] Tetris [ ] Pac-Man
2 Ínveni…
R A F T C M I N E
Solve anagrámma et ínveni ludum omnium máxime vénditum.
........... ........... ........... ........... ........... ........... ........... ........... ...........
Solutiónes sunt página 14.
septem
7
Macrocollum
Ecce... dadóphorus !
8
octo
deus Mithras
Cautópates
Cautes
© Alamy/Stefano Ravera
taurus sacer
Ille iúvenis vir est dadóphorus. Haec statua, aetáte imperiáli ex mármore facta, Romae servátur in Muséo Nationáli palátii Altemps. Hoc vocábulum, ‘dadóphorus’, ortum est e lingua Graeca antíqua et signíficat ‘qui facem gerit’. Dadóphori erant duae persónae divínae, quae deum Mithram comitabántur. Mithrae autem cultus mysteriósus, e Persia oriúndus, Romam per Graeciam allátus est a milítibus; non bene notus est, cum arcánus fúerit. Dadóphori cum face sua signíficant cursum témporis et anni témporum. Cautes, qui facem sursum portat, osténdit solem oriéntem, vitam, tempus vernum. Cautópates autem facem deórsum portat : est signum solis occidéntis, mortis, autúmni.
novem
9
Qui ludus tibi cónvenit ?
Libénter : a [ ] consília áccipis. b [ ] consília das. c [ ] id agis, quod tibi bonum vidétur.
Si plerúmque respondísti C : Ludus visíficus ! Semper nova quaeris et multa propósita habes. Difficultátes superáre soles, etiam in vita cottidiána. Es etiam solitárius : ítaque mundum virtuálem non times!
© Shutterstock
3
5
Vitium tuum est : a [ ] inordinátio. b [ ] procrastinátio. c [ ] impatiéntia.
10
decem
6
Si victor es in ludo, praemium accípere cupis : a [ ] áliquid cum amícis faciéndum. b [ ] invitatiónem ad alium ludum. c [ ] iter. Ludis quia libénter : a [ ] cum aliis versáris. b [ ] vincis. c [ ] novas ratiónes exérces.
Re spó nsa Si plerúmque respondísti B : Ludus tabuláris ! Tu amas certámina. Ludis ut vincas. Óptimus es stratégus, etiam in vita cottidiána. Régulas curas et omnia gubérnas !
2
4
Si difficúltas óritur : a [ ] ante omnia, lúdere pergis ! b [ ] omnia tranquílle paras. c [ ] id facis quod faciéndum esse putas.
Si plerúmque respondísti A : Ludus chartárum ! Tu es homo vere sociális et laetus. Ut ludas, suffíciunt chártulae et amíci. Omne ludi certámen est memorábile !
1
‘Bene se habére’, tibi vidétur : a [ ] esse cum multis amícis : sic delectámur ! b [ ] esse cum paucis sed óptimis amícis. c [ ] solum esse.
PROBÁTIO
© Shutterstock
Delectatio mea praecipua
Fortunáta venátio !
trifólium
trifólium quadrifólium
magno gaudio quáerere soleo. Minus rara sunt quam vidéntur. Ego folia non número, sed lineas inspício quae insunt. In plerísque trifóliis inest triángulum, in quadrifóliis autem inest quadrátum. Ea siccánda curo inter libri páginas et amícis saepe óffero. Si unum invenítis, alia saepe sunt prope. Ergo quáerite, vos quoque !
Trifolium quadrifólium amuletum fortunatum Celtae putábant quadrifólium quattuor res exprímere. Quae sunt ? Hae quattuor senténtiae te iuvábunt !
2
1
F
S
4 F S
S 3 A
G
1 Última est, quae moriátur. 2 Is qui tibi confídit, eam habet in te.
3 Cupído est eius deus. 4 Antíquis Románis erat etiam dea.
Solutiónes sunt página 14.
R
usus casuum, coniugatiónes
Salvéte ! Nomen meum est Martínus. Spectáte id quod modo invéni : trifólium quadrifólium ! Hoc trifólium est insígne fortúnae. Ea
A
úndecim
11
Ludi apud Romános Románi etiam libénter ludébant !
Vita Romana
G
vocábula et locutiónes quae ad ludum pértinent, coniugatiónes, usus casuum, verba deponéntia
Aleae et ossícula
Ludórum omnium máxime commúnis erat alea; ossículis agebátur. Haec ossícula plerúmque erant agnína et vocabántur tali. Eórum quattuor látera varia erant, ítaque síngula ossícula erant única. Tractabántur sicut nostra alea hodiérna : tali, in quibus puncta erant delineáta, sursum mittebántur, et victor is erat qui talos óptime compósitos fortuíto accipiébat. Semper oportébat talos iácere, tum cadébant sive in manu sive in paviménto, secúndum ludum eléctum. ‘Canis’ vocabátur ludus felíciter factus, ‘Venus’ ludus in quo omnes tali alium númerum ostendébant. Et Latíne et Graece (nam etiam in Graecia aliísque regiónibus hic ludus erat valde
12
duódecim
Aleae lusóres
populáris) varia vocábula hanc rem exprimébant : alea, téssera, kybos, astragalos...
g
gladius 1 [ ]
Alii ludi ·
Cápita aut navia : hic ludus nummis fiébat, sicut hodie fieri solet. Nomen ex eo óritur, quod in áltero assis látere monstrátur caput (plerúmque dei Iani aut deae Romae), in áltero prora navis, insígne Románae poténtiae. · Ludus qui vocabátur ‘dígitis micáre’ et adhuc exstat, nomine hodiérno ‘morra’ sive ‘mourre’. · Párvuli lúdere solébant núcibus ; inde locútio ‘nuces relínquere’, id est ludos infantíles et ipsam infántiam depónere.
Ossícula sive tali
Orígo chártulae lusóriae ? ‘Aes signátum’ erat ponderósa massa aenea quae rei públicae inítio adhibebátur in negótiis. Figúrae inscúlptae erant in uno látere. Ecce quattuor exémpla, quarum figúrae vidéntur annuntiáre chártulas lusórias in Itália adhuc in usu. Obsérva, et coniúnge síngula !
calix (ámphora) 2 [ ]
nummus (sol, áquila) 3 [ ]
báculus (clava) 4 [ ]
A
B
C
D Solutiónes sunt página 14.
trédecim
13
Legistíne Adulescéntem? Tum lude nobíscum!
1
Monopoly Quiz
Quo ludo ludémus?
1 Monopoly translátum est in [a] 43 linguas [b] 12 linguas et invenítur in 114 natiónibus. 2 In Francogállia, octogínta annis postquam invéntum est, éditum est Monopoly cum vera pecúnia. Hi ludi a céteris nullo modo distinguúntur ; felíces, qui eos emérunt, accepérunt inter 150 et 20 580 eurónes: [V] [F] 3 Certámen Monopoly omnium longíssimum prodúctum est [a] 3 dies [b] 70 dies. 4 In urbe Sydneio, in Austrália, septuagínta annis postquam invéntum est, constrúctum est Monopoly [a] mínimum [b] ingens. 5 Non exstat certámen mundánum Monopoly: [V] [F] 6 Monopoly creátum est [a] inítio vicésimi sáeculi [b] inter annos septuagésimos.
2
Modi loquendi
Consócia senténtias cum rectis explicatiónibus !
1 [ ] Incéptum nimis magnum est pro succéssu exspectáto. 2 [ ] Áliquem inítio tantum lúdere velle, tum serio tenére incéptum. 3 [ ] Utrámque partem simul (mendáciter) iuváre et pródere. 4 [ ] Veram voluntátem monstráre nolle. 5 [ ] Sincére ágere neque consília sua recóndere. 6 [ ] Áliquem irridére. 7 [ ] Vocábula fere simília ita proférre ut risus inde oriátur. 8 [ ] Perícula témere adíre. 9 [ ] Fácile esse. Solutiónes sunt hic infra.
Solutiónes
A. Ludum suum cóndere. B. Ludus verbórum. C. Dúplici ludo lúdere. D. Lúdere chartis in mensa pósitis. E. Ludum esse. G. Ludus non tanti constat quanti candéla. G. Áliquem ludos fácere. H. Ludo capi. I. Cum igne lúdere.
Solutiónes sunt hic infra.
P. 2 : respónsum líberum. P. 3 : Landis non fecit The Goonies (Steven Spielberg), Pirates of the Caribbean (Gore Vebinski), Twilight (Catherine Hardwicke), Ring (Gore Vebinski). P. 4-5 : respónsum líberum. P. 6-7 : 1 [1] Pac-Man (1980), [2] Tetris (1984), [3] Super Mario Bros. (1985), [4] Pokemon (1996), 2 Minecraft. P. 11 : spes, fides, amor, fortúna. P. 12-13 :1-B: gladius, 1-A: calix, 3-D: nummus (áquila regnat in caelo ; nummi monstrántur ut sol splendens), báculus, 4-C: báculus.P. 14 : 1: A 1 a, 2 V (anno 2015 éditi sunt hi ludi : 69 continébant 150 eurónes, decem 300 eurónes et una 20 580 eurónes), 3 b (1 680 horas), 4 b (440 m2. Sed anno 2016 in Batávia constrúctus est ludus 900,228 m2), 5 F: ab anno 1973 exstat certámen. Últimum anno 2015 actum est in urbe Macao, in Sinis. Óptimus lusor nunc est Nicolò Falcone, Ítalus. 6 a (anno 1904, et vocabátur The Landlord’s Game. Anno autem 1935, Cárolus Darrow creávit Monopoly tale, quale nunc nóvimus). 2: B 1-F, 2-H, 3-C, 4-A, 5-D, F, 6-G, 7-B, 8-I, 9-E.
14
quattuórdecim
© Shutterstock
Élige recta respónsa !
Disce iucúnde! Vita Romana English
tértius gradus
quartus gradus
secúndus gradus
primus gradus
Français
gradus initiális
secúndus gradus
tértius gradus
quartus gradus
us
primus grad gradus initiális
Commentárius nubeculátus latíne scriptus
Deutsch
tértius gradus
us
us grad
secúnd
quartus gradus
primus gradus
Español
HECCRBQ ZPSR us
primus grad gradus initiális
us us grad
tértius gradus
quartus gradu
s secúndus gradus
secúnd
primus gradus
Lingua latina Italiano
gradus initiális
primus gradus
s
secúndus gradu
tértius gradus
quartus gradus
quintus gradus
Periódica linguística ELI
primus gradus
www.elilanguagemagazines.com
Senténtiam Latínam :
Panem et circénses
Haec senténtia, a poéta Iuvenále adhíbita, nostris tempóribus adhuc bene nota est. Poéta in sáturis suis mores sui témporis reprehéndit ; Roma tunc facta est ingens scaena theátrica, in qua omnia pérperam agúntur. Pópulus cibum áccipit et thermas et ludos, spectácula, bigárum cursus, naumáchias... in unum finem : ut avertátur a públicis difficultátibus
et poténtiam políticam, donis placátus, fácile accípiat. In eádem sátura poéta dicit nihil esse optándum, omnia enim a Fortúna pendére, nisi fortásse hoc unum : « ut sit mens sana in córpore sano » (v. 356).
In Sáturis Iuvenális depravátos mores Romae imperiális reprehéndit.
«[...] [populus] duas tantum res anxius optat: panem et circenses» (Iuvenális Sátura X, 80-81)
Aduléscens n. 4 - 2026 - Poste Italiane S.P.A. - Sped. in abb. post. - D.L. 353/2003 (Conv. in L. 27/02/2004 n. 46) Art. 1, comma 1, DCB Ancona
Tassa Riscossa/Taxe Perçue
Vobis commendo...