El Canto llano

Page 115

el cantar de las culturas | el canto llano

114

Ubi Caritas et amor, Deus ibi est. Congregavit nos in unum Christi amor. Exultemus, et in ipso iucundemur. Timeamus et amemus Deum vivum. Et ex corde diligamus nos sincero Ubi caritas et amor, Deus ibi est. Simul ergo cum in unum congregamur: Ne nos mente dividamur caveamus. Cessent iurgia maligna, cessent lites. Et in medio nostri sit Christus Deus. Ubi caritas et amor, Deus ibi est. Simul quoque cum beatis videamus. Glorianter vultum tuum, Christe Deus: Gaudium quod est immensum, atque probum, Saecula per infinita saeculorum. Amen De Lamentatione Ieremiae Prophetae. Heth. Misericordiae Domini quia non sumus consumpti: quia non defecerunt miserationes eius. Heth. Novi diluculo, multa est ides tua. Heth. Pars mea Dominus, dixit anima mea: propterea exspectabo eum. Teth. Bonus est Dominus sperantibus in eum, animae quaerenti illum. Teth. Bonum est praestolari cum silentio salutare Dei. Teth. Bonum es viro, cum portaverit iugum ab adolescentia sua. Ierusalem, Ierusalem, convertere ad Dominum Deum tuum. Tenebræ factae sunt, dum crucifixissent Iesum Iudæi, et circa horam nonam exclamavit Iesus voce magna : Deus meus, ut quid me dereliquisti? Et inclinato capite, emisit spiritum. Exclamans Iesus voce magna, ait: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Ecce lignum crucis, in quo salus mundi pependit. Venite adoremus. Popule meus, quid feci tibi? aut in quo contristavi te? responde mihi.


Turn static files into dynamic content formats.

Create a flipbook
Issuu converts static files into: digital portfolios, online yearbooks, online catalogs, digital photo albums and more. Sign up and create your flipbook.