Viage literario a las iglesias de España. Tomo XII. La Seu d'Urgell y Girona

Page 343

© faximil edicions digitals, 2001 DE DOCUMENTOS . 331 Post praedicta autem omnia sic habita et seeuta videlicet die Lunae intitulata quinta decima dicti mensis Marcia anno jam dicto à nativitate Domini Millesimo CCCC . Decimo Septimo mane videlicet post Missam sub honore Beafae Mariae virginis gloriosae in dicta Gerundensis Ecclesia solemni ter celebranam dictis reverendo in Christo Patre et Domino Domino Dalmacio Dei gratia Episcopo et honorabilibus viris Capitulo dictae Ecclesiae Gerundensis hac de causa ad trinum tactum simbali, ut moris est, de mandato dicti Domini Episcopi apud domos -praedietas Thesaurariae dictae Ecclesiae Gerundensis simul convocatis et congregatis ubi convenerunt et fuerunt presentes dictus Reverendus DominusDalmacius, Episcopus et honorabiles viri Dalmacius de Raseto, Decretorum Doctor, Archidiaconus de Silva, Arnaldus de Gurbo, Johannes de Pontonibus, Canonici, Guillermus de Brugarolis Sacrista secundus, Johannes de Boscho, Thesauraraus, Johannes Gabriel Pavia, Petrus de Boscho, Guillermus Marineria, Petrus Sala, Bacallarii in Decretis, Franeischus Mathea, et Bartholomeus Vives, Licentiatus in Decretis, Presbiteri Capitulares et de Capitulo antedicto, ipsa reverendus Dominus Episcopus et honorabiles viri et Capitulum praenotati sicut premittitur capitulariter convocati et congregati et Capitulum dictae Ecelesiae Gerundensis facientes, representantes et more solito celebrantes visis et recognitas per eosdem ut dixerunt praedictorum artifficum et Lapiscidorum deposicionibus antedictis in unum concordes deliberarunt : sub navi una prússequi magnum opus antiquum Gerundensis Ecclesiae prelibatae rationibus quae sequuntur. Tum quia ex dictis praemissorum artifficum ciare constat, quod si opus trium navium supradictum opere continuetur jam cepto; expedit omnino quod opus expeditum supra chorum usque ad capitellos ex eius difformitate penitus diruatur et de novo juxta mensuras cepti capitis refformetur. Tum quia constat ex dictis ipsorum ciare eorum uno dempto nemine discrepante quod huiusmodi opus magnum sub navi una jam coeptum est firmum stabile et securum si prossequatur tali modo et ordine ut est ceptum, et quod terrzemotus , tonitrua nec turbinem ventorum timebit. Tum quia ex oppinione multorum artifficum praedictorum constat dictum opus navis unius fore solemnius, notabifaus et proporcionabilius capita dictae Ecclesiae jam incoepto quam sit opus trium navium supradictum . Tum quia etiam multo T. XII . 2Í2


Issuu converts static files into: digital portfolios, online yearbooks, online catalogs, digital photo albums and more. Sign up and create your flipbook.