Issuu on Google+

Dies in Olympo

ď›™ zorislav.jelencic@gmail.com


Di immortales sumus, omnipotentes. In Monte Olympo habitamus.


Ambrosiam gustamus et nectar bibimus. Vitam bonam et felicem in splendidis regiis habemus.


Ego sum Iuppiter, summus omnium deorum, pater deum et hominum rex, dominus caeli et terrae, optimus et maximus; imperator mundi sum.


Ego homines deosque peccatorum culparumque damno atque absolvo.


Habeo multos liberos . Mea uxor Iuno est


Ego sum Iuno, regina deorum. Dea nuptiarum et matronarum et custos matrimonii sum. Anseres mihi sacri sunt.


Ego sum Minerva - virgo, dea sapientiae et intelligentiae et bonarum artium. Nomen Graecum mihi est Athena. Pugnarum iustarum patrona sum. Magistros et medicos defendo et servo.


Discipulae pulchras rosas violasque mihi offerunt. Poetae meam aram rosis et violis quoque ornant. Scuto, galea hastaque ornata sum. Nocturna sacra mihi est.


Ego sum Mars, deus belli, apud bellicosum populum Romanum in summo honore sum. Ego sum pater Romuli et Remi. Hastam et gladium porto. Mihi sacer lupus est ..


Ego sum Apollo, pulcherrimus omium deorum. Deus musices, poesis, Solis lucisque sum. Arcum aut lyram manibus teneo. Lyra cantans deos deasque delecto, et sagittis malos homines punio. Mea soror Diana est.


Ego sum Diana, Apollinis soror, dea venationis et lunae. Silvas et bestias silvarum amo.

Cum grege canum velocium silvas peragro. Patrona cervarum sum et cerva mihi dicata est.


Ego sum Ceres, dea frumenti et agrorum. Homines agriculturae studere docui.


Ego sum Vulcanus, deus ignis et fabrorum. In officina Aetnae montis laboro, incudo et vivo. Meo patri Iovi fulmina paro. Mea uxor Venus est.


Ego sum Venus, dea amoris et veris et rerum sexualium. Pulcherrima omnium dearum et feminarum sum. Uxor Volcani sum, sed, in secreto, Martem amo. Aurea genetrix Aeneae sum; quoque mater Cupidinis sum.


Ego sum Cupido sive Amor, deus amoris. Mea mater Venus est. Amorem in cordibus hominum et deorum excitare possum. Per densam silvam errare amo.


Ave, Apollo!

Ave, Cupido!


Multas sagittas in tua pharetra portas, sed tuae sagittae bestias necare non possunt. Pharetram habes magnam, sed in pharetra sunt parvae sagittae aureae et plumbeae.


Nunc videbis. Nemo potest resistere sagittis meis. Amor omnia vincit.


Oh! Vulneratus sum. Quid video? Pulcherrima nympha.


Ego sum Daphne, nympha silvarum. Pater meus Peneus est, deus rivi in Thessalia. Arbores, flores, et animalia Daphne amo. Aliam vitam non laudo. Libera esse desidero. In silvis sola errare amo; matrimonium recuso.


Te amo, Daphne! Sagitta aurea parvi dei me vulneravit. Sum deus medicinae, sed nulla medicina me iuvare potest. Tu sola me iuvare poteris. Te amo; te in matrimonium ducere desidero.


Servate me, di benigni. Mutate formam meam! Tum Apollini grata non ero.


Non iam es nympha, sed te amo, Daphne. Mea laurus es, et corona laurea erit semper signum victoriae. Patronus poetarum et musicorum sum. Cum Musis in monte Parnaso habito.


Nos Musae sumus, patronae scientiarum et artium. Noster pater est Iuppiter et nostra mater Mnemosyne est.


Ego sum Mnemosyne, dea memoriae. Ego et Iuppiter novem filias habemus.


Ego sum Clio, musa historiae. Sermōne solūto historiam homǐnum deumque narrābat.


Ego sum Calliǒpe, musa poesis epicae. Calămo in tabǔlis cerātis de gloria poetārum scribo.


Ego sum Euterpe, musa poesis liricae.


Tibiis cano.


Ego sum Erăto, musa poesis amatoriae. Digǐtis fila premens modulamǐna fingo.


Ego sum Thalia, musa comoediae.


Homǐnes oblectatūra, persōnam comǐcam porto.


Ego sum Melpoměne, musa trgoediae.


Persōna tragǐca hominǐbus tragoediam ago.


Ego sum TerpsichÇ’re, musa choreae. Lyra cognoscor.


Ego sum Urania, musa astronomiae. Siděra caeli specto.


Ego sum Polyhymnia, musa hymni et pantomimi.


Nos Musae sumus.


Ego sum Saturnus, deus agriculture. In praecipuo honore apud Romanos sunt Saturnalia, festa mihi dictata. Saturnalǐbus enim senatus cessat, feriae sunt discipulis, amici ultro citroque muněra mitteunt, pulvinar deorum dapǐbus onerant; servi non solum cum domǐnis accumbunt, sed etiam domǐni, secundum consuetudǐnem aetatis aureae, servis ad mensam ministrant.


Nam aetate aureÄ ego regnabam. Mea uxor est Ops.


Ego sum Ops, dea opulentiae et Saturni uxor.


Habeo tres filios – Iovem et Neptunum et Plutonem, quoque habeo tres filias – Vestam et Cererem et Iunonem.


Ego sum Vesta, dea pura et impolluta. Mihi ignis foci sacer est. Unamquamque domum ac rem publicam protego. Mea sacerdos erat Rhea Silvia, mater Romuli et Remi.


Ego sum Neptunus, deus oceanorum et marium et terrae motuum et equorum. Oceanum regno. Saepe quadrigas ago, quod equos amo. In monte Olympo et in mare habito.


Tridens signum meum est. Si ego aquarum per undas equis suis procedo, mare tranquillum erat, si autem ira commotus tridente aquas divido, oceanus magnus fluctuo.


Ego sum Mercurius deus et patronus mercatorum. Nomen Graecum mihi est Hermes. Galea et calcei alati sunt et me celerrimum reddo. Nuntius deorum sum, caduceo ornatus alios deos aut heroes aut homines convoco et eis munera divina mando.


Ego sum Bacchus, laetus deus vini et uvarum et convivium. Mea festa Bacchanalia sunt.


Bacchanalia incipiunt


Hic omnes sunt mortui – ebrii.


Ego sum Pluto, deus mortuorum et inferorum. Horridus dominus umbrarum sum. Omnes homines me timent. Cum uxore mea Proserpina sub terra habito.


Ego sum Proserpina, dea inferorum.


Ego sum Pandora, non dea et non femina. Vulcanus me de terra dura sua arte creavit. Minerva mihi vestes argenteas donavit. Etiam Vulcanus mihi coronam auream donavit. Iuppiter mihi ollam donavit. Dei et deae me amant – pulchra et similis deae sum. Mihi nomen Pandora est, quod omnes deorum mihi dona donaverunt.


Dei me ad terram miserunt. Sed curiosa eram. Operculum ollae removi. In olla erant tota mala virorum! Mala in totas terras et aquas volaverunt. Eheu! Solum una anima in olla mansit - Spes. Spes cum hominibus remansit.


Ego sum Ianus, deus ianuae et omnium initiorum. Unum caput cum duabus frontibus et quattuor oculis habeo. Duas praecipuas pates mundi: Orientem et Occidentem specto.


Velut ianitor annum aperio. Mihi dictatus est mensis Ianuarius. Omnibus cupio: Utinam hic annus laetus sit!


Utinam hic annus laetus sit! Di immortales sumus, omnipotentes. In Monte Olympo habitamus. Hominibus ridemus et stultitiae vestrae. Ha, ha, ha!


ď›™ zorislav.jelencic@gmail.com


Dies in Olympo

ď›™ zorislav.jelencic@gmail.com


Dies in Olympo