Page 1

XXXI


Fol. 7v Hay otra escritura con un sello de cera del convento de San Pelayo y tiene pintado el martirio de este santo, cuyo tenor es el que se sigue. 1206, mayo. Sancha Fernández, hija de Fernando González de Bustillo, y con permiso de su marido Alfonso Gutiérrez dona en testamento a Martín abad de San Pelayo de Cerrato su granja llamada Villafruela de Riofrancos junto a lo que la corresponde en los lugares de Hontoria y Torremoronta, todo ello cercano a la villa de Santa María del Campo. Notum sit omnibus, tam presentibus quam futuris, quod ego, Sancia Fernandez, filia Fernandi Gonsalez de Bustiello, vna cum concilio et voluntate mariti mei, domni Alfonsi Gutierri, dono vobis, domno Martino, abbati Sancto (sic) Pelagii de Cerrato et fratribus eiusdem monasterii, illam meam grangiam que dicitur Villafruela de Riofrancos, cum omnibus terminis suis, cum ingressibus et regressibus, scilicet, prata, pascua et nemora, sicut ad me pertinet; et illam hereditatem, scilicet, molendinum quod est situm in loco que dicitur Crespus, sub illo molendino quod dedit dominus rex Alfonsus Gonçaluo Petri de Turrecremata, in terminum de Fontoria et de Villafruela. Dono igitur vobis, domno Martino, et successoribus vestris prædictum molendinum cum ingressibus et regressibus, cum presis et cespederas et cum suis pertinenciis, sicut ad me pertinet. Et insuper dono igitur uobis, domno Martino, illam meam hereditatem quem habeo in loco que dicitur Fontoria et de Turre de Moronta, sicut ad me pertinet ; et etiam vnam terram in Turre de Moronta, que habet alecaneos : don Bermudo et Rui Pedres, es (sic) vna parte; et es alia parte, nietos de domna Flamina, a feudo (sic) terre. Et dono vobis omnes meas hereditates et predictum molendinum et etiam meam grangiam tali conditione, ut neque uos neque alius abbas abeatis potestatem alienandi seu vendendi neque donandi seu incensuandi ; sed iure hereditario seruiat monasterio Sancti Pelagii de Cerrato pro salute anime mee et parentum meorum. Si quis uero hoc meum testamentum violare voluerit, sit maledictus et peccet regi in coto mille morauedinos, et uobis uero hereditatem et molendinum restituat. Et hec est po postrema voluntate mei testamenti. Facta carta mensen (sic) maii, era millesima duocentesima quadragesima quarta. Regnante rege Aldefonso, cum vxore sua, Elionore, et filio suo Fernando, in Toleto et in Castella. Gonçalo Ruiz, maiordomus regis. Nunius Petri(s), alferez. Merinus maior, Gutier Dies. Martinus Toletanæ sedis archiepiscopus. Aldericus Palentinus episcopus. Huius rei testes sunt: Garsi Munnis, ALfonsus Pedres, Guter Pedres, sus germanos de Bustiello, Martin Cobo, Martiuanes, Pedre Fernandez de Quigo, Martinus de Torremoronta, Juan Agues, Ioannes Juan, Nicolas de Fontoria, Garcia Dominguez, Pedro Luengo, Joanes de Castellanos, don Yuannes, don Yuannes, fili de dona Sancia, Gonçaluo Pedres de Quintaniella, confirmatorem. Et ego, Ioannes, clericus et cura de Tor de Moranota, scripsi /

XXXII


Libro Becerro Hontoria  

Referencia a la Granja de Hontoria de Riofranco

Read more
Read more
Similar to
Popular now
Just for you