Page 1

18 Iunii 1921

Annus XIII - Yol. XIII

Num.

8

ACTA APOSTOLICAE SEDIS COMMENTARIUM OFFICIALE

ACTA BENEDICTI PP. XV

SACRUM CONSISTORIUM i Die 13 iunii 1921, in Palatio Apostolico Vaticano, h a b i t u m est Consistorium secretum, cuius acta ex ordine referuntur: I. - ALLOCUTIO SS. D. N. BENEDICTI PP. XV CREATIO ET PUBLICATIO S. R. E. CARDINALIUM VENERABILES FRATRES

Causa Nobis quidem vos hodierno die, iterum anno vertente, congregandi ea duplex fuit, ut amplissimum Collegium vestrum suppleremus, rituque solemni complurium Ecclesiarum mederemur viduitati; sed antequam ad ea quae proposita sunt, veniamus, placet, veteri consuetudine institutoque maiorum, nonnulla de maximis Ecclesiae catholicae negotiis vobiscum! communicare. Meministis profecto, cum orationem hoc ipso loco ad vos haberemus abhinc duobus annis die x mensis martii, valde sollicitos Nos fuisse, quinam ex bello futurus esset in Palaestina rerum cursus in ea, inquiratis, regione Nobis et chrij

ACTA, vol.. XIII, n. 8. — 1 8 - 6 - 9 2 1 .

20


Acta Apostolicae Sed첫 - Commentarium Officiale

stianorum cuique carissima, quam ipse divinus hominum Redemptor suae vitae mortalis actione consecravit. I a m v e r o illa animi Nostri cura tantum abest ut allevata sit, ut etiam in dies ingravescat. Nam, quod conquerebamur a peregrinis acatholicorum sectis, christianam appellationem prae se ferentibus, ibi nefarie effici, id ipsum conqueri etiam nunc debemus, videntes ut alacriores quotidie illae in incepto perseverent, opibus abundantes, callideque usae incolarum, ex maximo bello, summa inopia et egestate. Nos quamquam Palaestinorum rebus t a m egenis opitulari, plura beneficentiae instituta fovendo novaque excitando, non praetermisimus, nec quoad licuerit, desistimus, tamen opem eorumdem necessitati parem afferre non possumus, praesertim quia ex iis facultatibus, quibus, Dei providentis munere, instruimur, calamitosis undique benignitatem' Sedis Apostolicae implorantibus succurrendum est. Itaque magno cogimur cum dolore conspicere sensim ruentes in interitum animas, Nobis penitus dilectas, pro quarum salute tot apostolici homines, in primisque Patriarchae Assisiensis alumni, tam diu multumque laboraverunt. Praeterea, cum foederatorum copiis christiani denuo Loca Sancta in suam potestatem redegissent, Nos communem bonorum laetitiam participavimus ex animo; sed ei gratulationi timor ille suberat, quemi in eadem vobis oratione aperuimus, ne ex facto per se praeclaro et laetabili id consequeretur, ut in Palaestina hebraei iam praevalerent praecipueque quodam iure fruerentur. Non inanem eum fuisse timorem res ipsa ostendit. Christianorum enim in Terra Sancta non modo non meliorem factam esse condicionem apparet, verum deteriorem etiam, quam antea, scilicet propter novas civitatis leges et instituta, quae - non dicimus, voluntate auctorum, sed certe re - huc pertinent, ut christianum; nomen de eo statu, quem semper usque adhuc ibi obtinuit, deiiciant, in gratiam hebraeorum. Ad haec multam videmus a multis


' Acta Benedicti PP. XV

x

283

dari operam, ut Loca Sancta profanentur, atque in voluptarios quosdam secessus convertantur, importandis illuc deliciarum illecebris omnisque generis invitamentis ad luxur i a m ; quae quidem probari nusquam alibi possunt, nedum ubi passim augusta religionis exstant monumenta. - Quoniam vero res Palaestinenses nondum ad perpetuitatem constitutae sunt, iam nunc edicimus, Nos velle ut, cum maturitas Palaestinae ordinandae venerit, Ecclesiae catholicae christianisque universis sua ibi salva et incolumia iura sint; de iuribus quidem hebraei generis quicquam deminui Nos sane nolumus, sed iidem contendimus sacrosancta christianorum iura iis opprimi omnino non debere. Eaque de re omnes, quicumque christianos populos, vel ipsos acatholicos, gubernant, vehementer rogamus, ut apud illam Nationum Societatem, cui dicitur mandati Anglici de Palaestina esse ratio expendenda, instare ne graventur. Quod si a Terra Sancta oculos in Europam convertimus, hinc quoque magnae moles molestiarum Nobis obversantur. Ex iis enim quae scitis proxime evenisse, Venerabiles Fratres, plane perspicuum est populorum inter ipsos simultates et iras nondum resedi sse, bellique fere incendio restincto, bellicos tamen spiritus vivere. Ergo, quotquot ubique ad gubernacula rerum publicarum sedent homines bonae voluntatis, omnes etiam) atque etiam appellamus, petimusque ut, iis auctoribus atque auspicibus, populi mutuas inimicitias ultro citroque communi saluti iam condonent, et, quae resident adhuc inter se controversiae, eas, iustitia duce, caritate comite, disceptando dirimant ; itaque miserami Europam pacis t a m diu desideratae demum compotem! faciant. In his .autem acerbitatibus voluit Dominus Iesus Sponsam suam Ecclesiam suumque in terris Vicarium aliquo solatio benignus consolari. Huiusmodi esse illud intelligitis, quod Civitates paene omnes quibus publice nulla Nobiscum ratio intercedebat, vixdum confecto bello, maturarint, prorsus sua sponte, significare Nobis studium, quo tenerentur,


Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale 1

coniunctionis amicitiaeque cum hac Apostolica Sede conciliandae, persuasum habentes id, si ex sententia sibi successisset, non vacuum fore fructibus publicae utilitatis. Nos solemnem morem retinentes huius Apostolicae Sedis, et illud catholicae doctrinae observantes caput de utriusque potestatis consensione ad commune Civitatis et Ecclesiae bonum, libenter talibus postulationibus concessimus, nulla sane cum iactura eorum quae in hoc genere sunt Nobis principia sanctissima. Ipsa quoque Gallia, cum publice se de complexu matris abstraxisset, nuper eum locum, quem apud Iesu, Christi Vicarium iam complura saecula obtinuerat, rursus, sexdecim annorum intervallo, occupavit ; cuius quidem tam iucundus Nobis atque optimo cuique fuit reditus, quam acerbus discessus fuerat. Quod igitur haud ita pridem difficillimum factu in hac tristitia temporum videbatur, id nunc, Dei providentis nutu, est, ut - ubi improbanda non adsit rerum condicio, Romani Pontificatus impediens libertatem - cultarum gentium respublicae fere universae cum hac Sede Apostolica societatem habeant : quae societas, enixe precamur a Deo, ut, quemadmodum debet esse, sic Ecclesiae singulisque Civitatibus vere exsistat salutaris. Iam, ut propositum exsequantur, sacrae honore PurpuraÂŤ, honestare tres viros decrevimus, animi laudibus ingeniique egregios, qui, operam Ecclesiae navando, admodum se Nobis probaverunt. Hi sunt : IOANNES

TACCI,

Archiepiscopus tit. Nicaenus, Domui

Pontificiae

Praepositus; ACHILLES R A T T I ,

Archiepiscopus Adanensis, N u n t i u s Apostolicus

in P o l o n i a ; CAMILLUS LAURENTI,

Adiutor Sacri Consilii christiano nomini pro-

pagando.

Quid vobis videtur?


285

Acta Benedicti PP. XV

Itaque auctoritate omnipotentis Dei, sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, et Nostra, creamus et publicamus S. R. E. Cardinales Ex ORDINE

PRESBYTERORUM

IOANNEM TACCI, ACHILLEM R A T T I ,

Ex

ORDINE

DIACONORUM

CAMILLUM LAURENTI.

Cum dispensationibus, derogationibus et clausulis necessariis et opportunis. In nomine Patris £ß et Filii £g et Spiritus ffi Sancti. Amen. Sequitur ut Venerabilium F r a t r u m Episcoporum: ordinem suppleamus. II. - PROVISIO ECCLESIARUM

T u m Beatissimus P a t e r h a s , q u a e s e q u u n t u r , Ecclesias de proprio singulas pastore providit, scilicet: Metropolitanae Ecclesiae Mediolanensi praefecit E m u m

P.

D.

Achil-

lem S. R. E. Cardinalem Ratti. Patriarchali Sedi Alexandrinae latinorum, E x m u m P. D. De H u y n , hactenus Archiepiscopum titularem Sardicensem. Archiepiscopali

titulari

Ecclesiae

Macrehensi,

R.

Paulum

P. D. E d u a r d u m

Ilsley, h a c t e n u s Archiepiscopum Birmingamiensem. Metropolitanae Ecclesiae Liverpolitanae, R. P. D. Fridericum lelmum Keating, h a c t e n u s Episcopum N o r t h a n t o n i e n s e m . Archiepiscopali titulari

Ecclesiae Attaliensi,

Gui-

R. P. D. Antonium Lega,

h a c t e n u s Episcopum T r i v e n t i n u m , d e p u t a t u m in Coadiutorem cum iure futurae successionis R. P. D. Paschalis Morganti, Archiepiscopi Ravenn a t e n s i s et Episcopi Cerviensis. Archiepiscopali

titulari

Ecclesiae Siracensi, R. D.

Philippum Cortesi,

Nuntium Apostolicum a p u d Rempublicam de Venezuela.


286

Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

Cathedrali Ecclesiae Collensi, R. P. D. I o a n n e m Andream Masera, h a c t e n u s Episcopum titularem Himeriensem, suffraganeum Sabinensem et Administratorem Apostolicum dioecesis Liburnensis. Cathedralibus Ecclesiis Fabrianensi et Mathelicensi,

invicem

perpetuo

canonice unitis, R. P. D. Aloisium Ermini, h a c t e n u s Episcopum Caiacensem. Cathedrali Ecclesiae Reginae-Qradicensi,

R.

P.

D.

Carolum

Kaspar,

Henricum

Lauren-

h a c t e n u s Episcopum titularem ß e t h s a i d e n s e m . Episcopali

titulari Ecclesiae Bethsaidensi,

R. D.

tium J a n s s e n s , A b b a t e m tit. Montis Blandini O. S. B., secretarium pontificiae Commissionis de re Biblica, Collegii sancti Anselmi de Urbe rectorem emeritum. Cathedralibus Ecclesiis Interamnensi et Narniensi, invicem perpetuo canonice unitis, R. D. Caesarem Boccoleri, P r o t o n o t a r i u m apostolicum ad instar, loci « Rapallo » in Clavarensi dioecesi Archipresbyterum. Episcopali

titulari

Ecclesiae

Diocaesariensem, R. D. I o s e p h u m Pran-

zini, Vicarium generalem Bononiensem, d e p u t a t u m in Auxiliarem Emi P. D. Georgii S. R. E. Card. Gusmini, Archiepiscopi Bononiensis. Cathedrali Ecclesiae Liburnensi, R. D. I o a n n e m generalem Pistoriensem.

Piccioni, Vicarium

Cathedrali Ecclesiae Segusiensi, R. D. H u m b e r t u m Rossi, canonicum cathedralis ecclesiae Casalensis. Episcopali titulari Ecclesiae

Lamiensi,

R. D. T h o m a m

Shine,

depu-

t a t u m in Coadiutorem cum iure futurae successionis R. P. D. Richardi Lacy, Episcopi Medioburgensis. I n s u p e r S S m u s Dominus Noster alios etiam per Apostolicas sub p l u m b o Litteras iam r e n u n c i a t o s s a c r o r u m Antistites publicavit, scilicet: ARCHIEPISCOPOS :

Pharsalensem, S e b a s t i a n u m Lerne a Silveira Cintra, iam Archiepis c o p u m Olindensem et Reeifensem. Syracusanum, Caietanum,

iacobum Paschalem

Carabelli. Berardi,

iam

Episcopum

Rubensem

et

Bituntinum. Adanensem, Achillem Ratti, iam

Archiepiscopum titularem Naupa-

ctensem. Naupactensem, Helenopolitanum,

Fridericum Robertum

Tedesçhini. Vicentini.


Acta Benedicti PP. XV

287

EPISCOPOS :

Flaviopolitanum,

Paulum

Albera, iam

Episcopum

Bovensem.

Pelotensem, Ioachim F e r r e i r a de Mello. Galatanisiadensem, Ioannem Iacono, iam Episcopum Melphictensem, Iuvenacensem et Terlitiensem. Philadelphiensem, Olismatensem, Lodzensem,

Franciscum

Paulum

Vazhapilly.

Rémond.

Vincentium

Tymieniecki.

Bitensem, F r a n c i s c u m Rudolph um Brixinensem,

Ioannem

Bornewasser.

Raffi.

Corporis Christi,

E m m a n u e l e m Ledwina.

Nicoteriensem et

Tropiensem, Felicem

Gribellati.

ARGHIABBATEMI

S.

Martini in- Monte Pannoniae, Remigium

Bardos.

ABBATEM:

S. Petri apud Muenster, Michaelem

Ott.

II I.

- TRADITIO

RUBRI GALERI EÄIS CARDINALIBUS

Die 16 iunii 1921, in Palatio Apostolico Vaticano, h a b i t u m est Consistorium publicum, in quo S s m u s D n u s Noster P u r p u r a t o r u m P a t r u m galerum sollemniter tradidit Cardinalibus iam creatis et publicatis in Consistorio diei 7 martii 1921, n i m i r u m : Emo

FRANCISCO

RAGONESI,

Emo

IOANNI

Emo

FRANCISCO ASSISIENSI

BENLLOCH Y VIVÓ, VIDAL

Y BARRAQUER;

i t e m q u e Cardinalibus n u p e r creatis et publicatis in Consistorio diei 13 iunii, n e m p e : Emo

IOANNI

TACCI,

Emo

ACHILLI

Emo

CAMILLO

RATTI, LAURENTI.


288

Acta Apostolicae Sedis -, Commentarium Officiale Interea, per Advocatum S. Consistorii A u g u s t u m Milani, peroraba-

t u r pro tertia vice Causa beatificationis et canonizationis ven. Iustini de lacobis, Sacerdotis e Congregatione Missionis.

n.

- PROVISIO

ECCLESIARUM

E a d e m die, in Consistorio secreto, Beatissimus Pater, postquam, consueto ritu, sex praelaudatis E m i s P P . Cardinalibus os clausisset, h a s quoque, q u a e s e q u u n t u r , Ecclesias de proprio singulas pastore providit, nimirum : Metropolitanae Ecclesiae Birmingamiensi

praefecit

R. P.

D. I o a n n e m

Mae Intyre, hactenus Archiepiscopum titularem Oxyrynchiensem. Archiepiscopali Le Roy, h a c t e n u s

titulari

Ecclesiae

Episcopum

Gariacensi,

R.

P.

D.

Alexandrum

Olindensem, Moderatorem

generalem

Congregationis a Spiritu Sancto. Archiepiscopali titulari Ecclesiae Grainensi, R. P. D. I o a n n e m Mariam Mérel, h a c t e n u s E p i s c o p u m titularem Orcistiensem. Archiepiscopali

titulari

Ecclesiae

Maditensi,

R.

P.

D.

Henricum

R. P. D. I o s e p h u m

Schrembs,

Döring, h a c t e n u s Episcopum P o o n e n s e m . Cathedrali

Ecclesiae

Clevelandensi,

h a c t e n u s Episcopum T o l e t a n u m in America. Cathedrali

Ecclesiae

Campifontensi,

R.

P.

D. T h o m a m

O' Reilly,

Vicarium generalem Manchesteriensem. Episcopali titulari Ecclesiae

Germaniciensi,

R.

D.

Aloisium

Harthl,

q u e m deputavit in Auxiliarem Emi P. D. Michaelis Card. De F a u l h a b e r , Archiepiscopi Monacensis et Frisingensis. Cathedrali

Ecclesiae

Principis Alberti

et

Saskatoonensi, R. D. Ioseph

P r u d ' h o m m e , Vicarium generalem dioecesis S. Bonifacii. Cathedrali Ecclesiae Pittsburgensi, R. D.

Hugonem

Episcopali

R. D.

y Gaspar,

titulari Ecclesiae

Tricomiensi,

d e p u t a t u m i n Auxiliarem Emi

Boyle.

Iacobum

Viladrich

P. D.

Ioannis

S. R. E.

D.

Eduardum

Card. Benlloch y Vivó. Titulari

episcopali

Ecclesiae

Alindensi,

R.

Komar,

p a r o c h u m loci Sucha, d e p u t a t u m in Auxiliarem R. P. D. Leonis Wadega, Episcopi Tarnoviensis.


289*

Acta Benedicti PP. XV Episcopali

titulari

Ecclesiae

Aucandensi,

R.

D.

Soterem

Redondo

Herrero, ex Ordine Erem. S. Augustini, Vicarium Apostolicum S. Leonis de Amazonas. Episcopali

titulari Ecclesiae

Verinopolitanae,

R. D.

Silvinum

RamĂ­-

rez, Vicarium Apostolicum Galiforniae Inferioris. Episcopali titulari Ecclesiae Doberensi,

R. D. A u g u s t i n u m

Gauthier,,

e Societate Parisiensi Missionum ad exteros, Vicarium Apostolicum de Q u a n g - T o n g Occidentali et H a i n a n .

III. - TITULI E M I S

P P . CARDINALIBUS ASSIGNATI

P o s t h a e c os aperuit Beatissimus P a t e r sex Emis novis Cardinalibus,, quorum singulis assignavit : Emo RAGONESI, titulum S. Marcelli, E m o BENLLOCH Y VIVĂ“, titulum S. Mariae in Aracaeli, E m o VIDAL Y BARRAQUER, titulum S. Sabinae,

E m o TACCI, titulum S. Mariae t r a n s Tiberim, E m o R A T T I , titulum S. Martini in Montibus. Enio LAURENTI, diaconiam S. Mariae Scalaris.

IV. - POSTULATIO SACRI PALLII

Tum E m u s P. D. Achilles Card. Ratti, sistens coram Ssmo et p r a e stito p r i u s iuramento, institit pro pallio suae Metropolitanae Ecclesiae Mediolanensis; et post eum institerunt pro pallio Pastores dati Ecclesiis

Metropolitanis

Liverpolitanae,

siae Archiepiscopali Ecclesiae

Cathedrali

Birmingamiensi, Syracusanae et

Eccle-

Gaietanae; itemque, ex privilegio et successione, Claromontanae. 1

Q u o r u m postulationibus Beatissimus P a t e r benigne a d n u e r e d i g n a t u s est.

alocução  

Text for user

Read more
Read more
Similar to
Popular now
Just for you