Page 1

SECCIÓ 1 LA AULULARIA DE PLAUTE

Introducció: familia Euclionis

quis es tu?

ego sum Euclio. senex sum.

quis es tu?

ego sum Phaedra. filia Euclionis sum.

qui es tu?

Staphyla sum, serva Euclionis.

qui estis?

familia Euclionis sumus.

dramatis personae Euclio: Euclio senex est, pater Phaedrae. Phaedra: Phaedra filia Euclionis est. Staphyla: serva Euclionis est. Euclio senex est. Euclio senex avarus est. Euclio in aedibus habitat cum filia. Filia Euclionis Phaedra est. Est et serva in aedibus. Servae nomen est Staphyla. Euclionis familia in aedibus habitat. Sunt in familia Euclionis paterfamilias et Phaedra, filia Euclionis, et Staphyla serva. Omnes in aedibus habitant.

1


SECCIÓ 1. LA AULULARIA DE PLAUTE

Vocabulari aedis: casa avarus: avar cum filia: amb la (seva) filla ego: jo es: ets (ets?) est: és; hi ha estis: sou (sou?) et: i; també Euclio: Euclió Euclionis: d'Euclió Euclionis familia: la família d'Euclió familia: familia filia: filla filia Euclionis: la filla d'Euclió habitant: viuen, habiten habitat: viu, habita in aedibus: a la casa

in familia Euclionis: a la família d'Euclió omnes: tots paterfamilias: el cap de família pater Phaedrae: el pare de Fedra Phaedra: Fedra Phaedrae: de Fedra qui: qui?, quins? quis: qui? scaena: escena senex: vell, ancià serva: esclava servae nomen: el nom de l'esclava Staphyla: Estàfila sum: sóc sumus: som sunt: són, estan; hi ha tu: tu

2


SECCIÓ 1. LA AULULARIA DE PLAUTE

Secció 1 A L'escena retrocedeix uns quants anys en el temps. L'avi d'Euclió, Demènet, el dia de les noces de la seva filla, tement que el seu or fos robat entre la confusió dels preparatius, el confia a la protecció del déu domèstic (el Lar). El fica en una olla i l'amaga en un forat vora l'altar. dramatis personae Demaenetus: Demaenetus senex est, Euclionis avus servus: servi nomen est Davus. serva: servae nomen est Pamphila. coquus et tibicina. (Servus in scaenam intrat. Ante ianuam Demaeneti stat et clamat. Cur clamat? Clamat quod servam vocat) Servus: Heus, Pamphila! ego, Davus, te voco! Serva: Quis me vocat? Quis clamat? Servus: Ego Davus te voco. Serva: Quid est? Cur me vocas? (Servus ad ianuam appropinquat, sed ianua clausa est. Servus igitur ianuam pulsat) Servus: Heus tu, serva! Ego ianuam pulso, at tu non aperis: ianua clausa est. Serva: (Ianuam aperit) Cur clamas? Ego huc et illuc cursito, tu autem clamas. Ego occupata sum, tu autem otiosus es. Servus non es, sed furcifer. Servus: Ego otiosus non sum, Pamphila. Nam hodie Demaenetus, dominus meus, filiam in matrimonium dat: nuptiae filiae sunt! (Demaenetus, dominus servi et servae, in scaenam intrat) Demaenetus: Cur clamatis, Dave et Pamphila? Cur statis? Cur otiosi estis? Nam hodie nuptiae filiae meae sunt. Cur no in aedis intratis et nuptias paratis? (In aedis intrant servus et serva, et nuptias parant. In scaenam intrant coquus et tibicina. Demaenetus coquum et tibicinam videt) Demaenetus: Heus vos, qui estis? Ego enim vos non cognovi. Coquus et tibicina: Coquus et tibicina sumus. Ad nuptias filiae tuae venimus. Demaenetus: Cur non in aedis meas intratis et nuptias paratis? (Coquus et tibicina in aedis Demaeneti intrant) (Demaenetus coronam et unguentum portat. Aulam quoque portat, aula auri plena est) Demaenetus: Heu! Hodie nuptias filiae meae paro. Cuncta familia festinat Huc et illuc cursitant pueri et puellae, ego coquos et tibicinas voco. Nunc aedis plenae sunt coquorum et tibicinarum, et cuncti coqui et tibicinae fures sunt. Heu! Homo perditus sum, immo, perditissimus hominum. Nam aulam habeo auri plenam. Ecce! Aulam porto (senex aulam monstat) Nunc aulam sub veste celo. Nam valde timeo.(pren aire) Aurum enim olet; et fures aurum olfactant. Aurum autem non olet, si sub terra latet. Si aurum sub terra latet, nullum coquum, nullam tibicinam, nullum furem timeo. Aulam igitur clam sub terra celo. Ecquis me spectat? (Demaenetus circumspectat. Nemo adest. Demaenetus igitur neminem videt) Bene, solus sum. Sed prius ad Larem appropinquo et unguentum coronamque do, et supplico. (Ad Larem appropinquat. Unguentum dat et coronam. Deinde Lari supplicat) O Lar, tutela meae familiae, te oro et obsecro. Ego te semper corono, semper tibi unguentum do, semper sacrificium et honorem. Tu contra bonam Fortunam das. Nunc ad te aulam auri plenam porto. Sub veste autem aulam celo. Familia de aula ignorat. Sed hodie sunt nuptiae filiae. Plenae sunt aedis coquorum et tibicinarum. Immo, furum plenae sunt. Aurum olet. Ego igitur fures timeo. O Lar, te oro et obsecro. Aulam serva! (Senex ad focum appropinquat. Proper focum fovea est. In fovea aulam celat) Ecce. Salvum aurum est, salvus quoque ego. Nunc enim tu aulam habes, Lar.

3


SECCIÓ 1. LA AULULARIA DE PLAUTE

Vocabulari de la Secció 1A ad focum: vora la llar ad ianuam: vora la porta ad Larem: vora el Lar ad nuptias (filiae tuae): a les noces (de la teva filla) ad te: vora teu; cap a tu adest: està present, hi és aedis (nom.pl.): casa ante ianuam Demaeneti: davant de la porta de Demènet aperis: obres aperit: obre appropinquat: s'apropa appropinquo: m'apropo at: però aula (nom.): olla aulam (ac.): olla auri plena (nom): plena d'or auri plenam (ac.): plena d'or aurum (nom.,ac.): or autem: però bene: bé! bonam (ac.): bona celat: amaga celo: amago, guardo, oculto circumspectat: mira al voltant clam: secretament, d'amagat, en secret clamas: crides clamatis: crideu clausa (nom.): tancada cognovi: conec contra: contra; per contra,a canvi coqui (nom.pl): cuiners coquorum et tibicinarum: dels cuiners i de les flautistes coquos (ac.): els cuiners coquum (ac.): el cuiner coquus (nom): el cuiner coronam (ac.): la (una) corona coronam(que): (i) una corona corono: jo corono (amb garlandes) cuncta (nom): tot, totes les coses cuncti (nom): tots cur: per què?

cursitant: corren d'una banda a l'altra cursito: corro d'una banda a l'altra das: dones dat: dona, ofereix Dave (voc.): Davos! Davus (nom): en Davos de aula: sobre l'olla. deinde: després Demaenetus (nom): Demènet do: dono dominus (nom): senyor dramatis: del drama ecce: vet aquí!, mira! ecquis (nom): es que algú? enim: car, ja que Euclionis avus: l'avi d'Euclió familiae Euclionis: de la família d'Euclió festinat: corre filiae meae: de la meva filla filiam (ac): la (teva) filla Fortunam (ac): la sort fovea (nom): sot, forat furcifer (nom): lladre, pillastre furem (ac): el lladre fures (nom): els lladres furum plenae: plenes de lladres habeo: tinc habes: tens heu: ai!, oh!, ah! heus: ei!, hola!, escolta! hodie: avui hominum: dels homes homo (nom): el (un) home honorem (ac): honor huc: aquí ianua (nom): porta ianuam (ac): la porta igitur: així doncs; per tant; de manera que ignorat: no sap res illuc: allà immo: encara més in aedis (meas): a casa (meva) in aedis Demaeneti: a casa de Demènet in fovea: en el forat in matrimonium dat: dona en matrimoni

4

in scaenam: en escena intrant: entren intrat: entra intratis: entreu Lar (nom. i voc.): el Lar; oh Lar! Lari: al Lar latet: està amagat me (ac): em, me meus: el meu monstat: mostra, revela, ensenya nam: car, perquè neminem (ac): ningú nemo (nom): ningú non: no nullam (ac.f.): cap nullum (ac.m): cap nunc: ara nuptiae (nom): les noces nuptias (ac): les noces o: Oh! obsecro: suplico occupata: ocupada, activa olet: fa olor olfactant: senten l'olor oro: demano otiosi (nom): ociosos, inactius otiosus (nom): ociós, inactiu Pamphila (nom. i voc.): Pàmfila.. parant: preparen paratis: prepareu paro: preparo perditissimus (nom): el més perdut perditus (nom): perdut personae (nom): personatges plenae (nom.pl): plenes portat: porta porto: porto prius: primer, abans proper focum: prop de la llar puellae (nom): noies pueri (nom): nois pulsat: colpeja, dona cops pulso: colpejo, dono cops quid: què? quod: perquè quoque: també sacrificium (ac): sacrifici salvum: salvat salvus (nom.m.): salvat sed: però


SECCIÓ 1. LA AULULARIA DE PLAUTE

semper: sempre serva: guarda!, protegeix! servam (ac): l'esclava servi nomen: el nom de l'esclau servus (nom): esclau si: si solus (nom): sol spectat: mira stat: està d'empeus, està parat statis: esteu parats sub terra: sota terra

sub veste:a sota el vestit supplicat: suplica supplico: suplico te (ac): et, te tibi: a tu; per a tu tibicina (nom): (la ) flautista tibicinae (nom): (les) flautistes tibicinam (ac): la (una) flautista tibicinas (ac): les flautistes timeo: tinc por de, temo

5

tu (nom): tu tutela meae familiae: protecció de la meva família unguentum (ac): ungüent valde: molt venimus: venim videt: veu vocas: crides vocat: crida voco: crido vos (nom., voc., ac.): vosaltres


SECCIÓ 1. LA AULULARIA DE PLAUTE

Secció 1B Ha passat molt temps. El vell Demènet ha mort sense desenterrar l'or ni revelar el secret al seu fill. Ara, però, el seu nét Euclió, un vell, tindrà un cop de sort. Ho explica el Lar. (Euclio in scaena dormit. dum dormit, Lar in scaenam intrat et fabulam explicat) Lar: spectatores, ego sum Lar familiaris. deus sum familiae Euclionis. ecce Euclionis aedis. est in aedibus Euclionis thesaurus magnus. thesaurus est Demaeneti, avi Euclionis. sed thesaurus in aula est et sub terra latet. ego enim aulam clam in aedibus servo. Euclio de thesauro ignorat. cur thesaurum clam adhuc servo? fabulam explico. Euclio non bonus est senex, sed avarus et malus. Euclionem igitur non amo. praeterea Euclio me non curat. mihi numquam supplicat. unguentum numquam dat, nullas coronas, nullum honorem. sed Euclio filiam habet bonam. nam curat me Phaedra, Euclionis filia, et multum honorem, multum unguentum, multas coronas dat. Phaedram igitur, bonam filiam Euclionis, valde amo. sed Euclio pauper est. nullam igitur dotem habet filia. nam senex de aula avi ignorat. nunc autem, quia Phaedra bona est, aulam auri plenam Euclioni do. nam Euclionem in somnio viso et aulam monstro. videte, spectatores. (Euclio dormit. Lar imaginem avi in scaenam ducit. Euclio stupet) Euclio: dormio an vigilo? di magni!, imaginem video avi mei, Demaeneti. salve, Demaenete! heu!, quantum mutatus ab illo die... ab inferis scilicet in aedis intrat. ecce! circumspectat Demaenetus et secum murmurat. nunc ad aram Laris festinat. quid facis, Demaenete? foveam facit et in fovea aulam collocat. mirum hercle est. quid autem in aula est? di magni!, aula auri plena est. Demaeneti imago: bene. nunc aurum meum salvum est. Euclio: non credo. Demaenete. nullum in aedibus aurum est. somnium falsum est. pauper ego sum et pauper maneo. (Euclió es desperta enfadat perquè pensa que els déus el torturen amb falsos somnis de riquesa) Euclio: heu me miserum. ego sum perditissimus hominum. pauper sum, sed di falsa somnia monstrant. avum meum in somnio video. avus aulam auri plenam portat. aulam sub terra clam collocat iuxta Larem. non tamen credo. somnium falsum est. quare Lar me non curat? quare me decipit? (Euclió es dirigeix cap al Lar) Euclio: quid habes, o Lar? quid sub pedibus tenes? hem. aulam video. nempe somnium verum est. (Euclio aulam e fovea movet. intro spectat et aurum videt. stupet) euge! eugepae! aurum possideo! non sum pauper, sed dives. (de sobte s'ensopeix) sed tamen hercle homo dives curas semper habet multas. fures in aedis clam intrant. o me miserum! nunc fures timeo, quod multam pecuniam possideo. eheu! ut Lar me vexat! hodie enim mihi multam pecuniam, multas simul curas dat! hodie igitur perditissimus hominum sum. quid tum? a! bonum consilium habeo. ecquis me spectat? (Euclio aurum sub veste celat et circumspectat. neminem videt. tandem ad Larem appropinquat) ad te, Lar, aulam auri plenam porto. tu aulam serva et cela! (Euclio aulam in fovea iterum collocat; deinde multam terram super aulam aggerat) bene, aurum salvum est. sed anxius sum. quare autem anxius sum? anxius sum quod thesaurus magnus multas curas dat, et me valde vexat. nam in divitum hominum aedis fures multi intrant; plenae igitur furum multorum sunt divitum hominum aedis. o me miserum!

6


SECCIÓ 1. LA AULULARIA DE PLAUTE

Vocabulari de la Secció 1B

a!: ah! ab illo: d'aquell ab inferis: de la mort, del més enllà ad (+ ac.): vora, cap a adhuc: fins ara, encara aedes (nom): casa aedis (ac): casa aggero, are, avi, atum: apilar, acumular amo, are, avi, atum: estimar an?: o? anxius: angoixat appropinquo, are, avi, atum: apropar-se ara, ae: altar aula, ae: olla avus, i: avi bona: bona bonum: bo bonus: bo cela: amaga! celo, are, avi, atum: amagar circumspecto, are, avi, atum: mirar al voltant clam: en secret, d'amagat colloco, are, avi, atum: col.locar, posar consilium: pla credo: crec cura, ae: cura, atenció, diligència, interès curo, are, avi, atum: cuidar, tenir cura, prendre interès decipit: decepciona Demaenetus, i: Demènet deus, i: déu di: déus, Oh déus! dives (nom): ric divitum (gen): de rics do, dare, dedi, datum: donar dormio: dormo, estic dormint dormit: dorm dotem (ac): la dot ducit: porta, condueix, guia dum: mentres e: fora de ecquis: es que algú? eheu!: ah!, ai!, quin greu! Euclionem (ac): Euclió Euclioni (dat): a Euclió

Euclionis (gen): d'Euclió euge!: molt bé! bravo! eugepae!: molt bé! bravo! explico, are, avi, atum: explicar fabula, ae: fàbula, conte facis: fas facit: fa falsa: falsos falsum: fals familiaris: familiar festino, are, avi, atum: apressar-se, afanyarse fovea, ae: forat fures (nom. i ac): lladres furum (gen): dels lladres habeo, habere, habui, habitum: tenir hem: què és això? hercle: per Hèrcules! ignoro, are, avi, atum: ignorar imaginem (ac): visió imago (nom): visió in (+ ac): a, cap a || (+ ab): a, en intro, are, avi, atum: entrar iterum: altre cop, novament iuxta (+ ac): vora, al costat de Larem (ac): Lar Laris (gen): del Lar lateo, latere, latui: estar amagat, estar latent magni: grans magnus: gran malus: dolent, pervers maneo, manere, mansi, mansum: romandre, qudar-se me miserum!: dissortat de mi mei (gen): de mi meum (nom i ac): meu, el meu mihi (dat): a mi mirum: admirable miserum: desgraciat, dissortat, miserable monstro, are, avi, atum: mostro, revelo, ensenyo moveo, movere, moui, motum: moure multam (ac): molta

7

multas (ac): moltes multi (nom): molts multorum (gen): de molts multum (nom i ac): molt murmuro, are, avi, atum: murmurar mutatus: canviat nempe: clarament, sens dubte nullam (ac): cap nullas (ac): cap numquam: mai pauper(nom): pobre pecunia, ae: diners pedibus (ab): peus plenam: plena porto, are, avi, atum: portar possideo, possidere, possessi, possessum: posseir, tenir quantum: quant!, quin!, que! quare: per què? quia: com que, atès que, perquè salve: hola!, benvingut!, salut! salvum: salvat, sa scilicet: evidentment secum: amb ell sed: però, sinó serva: guarda serva, ae: esclava servo, are, avi, atum: guardar simul: alhora, al mateix temps somnia (ac): somnis somnio (ab): somni somnium (nom. i ac): somni spectatores: espctadors specto, are, avi, atum: mirar, veure stupeo, stupere, stupui: sorprendre's, estar sorpès, estupefacte sub (+ abl): a sota, per sota sum, esse, fui: ésser, ser, estar, existir, haver-hi super (+ ac): a sobre, per sobre, damunt supplico, are, avi, atum: suplicar


SECCIÓ 1. LA AULULARIA DE PLAUTE

tamen: tanmateix, no obstant, però tandem: finalment teneo, tenere, tenui, tentum: tenir, posseir, guardar terra, ae: terra thesaurus, i: tresor

timeo, timere, timui, temitum: témer, tenir por de tum: llavors unguentum (nom. i ac): ungüent ut: com! valde: molt verum: veritable

8

veste (abl): vestit vexo, are, avi, atum: molestar, afligir video, videre, vidi, visum: veure, mirar videte: mireu vigilo, are, avi, atum: vigilo, estic despert viso: visito


SECCIÓ 1. LA AULULARIA DE PLAUTE

Seció 1C (Euclio ex aedibus in scaenam intrat clamatque) Euclio: exi ex aedibus! exi statim! cur non exis, serva mea? Staphyla: (ex aedibus exit et in scaenam intrat) quid est, mi domine? quid facis? quare me verberas, domine? Euclio: tace! te verbero quod mala es, Staphyla. Staphyla: egone mala? cur mala sum? misera sum, sed non mala, domine. (secum cogitat) sed tu insanus es! Euclio: tace! exi statim! abi etiam nunc... etiam nunc... ohe! sta! mane! (Euclio secum cogitat) perii! occidi! ut mala mea serva est! nam occulos in occipitio habet. ut thesaurus meus me miserum semper vexat! ut thesaurus multas curas dat! (clamat iterum) mane istic! te moneo, Staphyla! Staphyla: hic maneo ego, mi domine. tu tamen quo is? Euclio: ego in aedis meas redeo (secum cogitat) et thesaurum meum clam video. nam fures semper in aedis hominum divitum ineunt... (Euclio e scaena abit et in aedis redit) Staphyla: o me miseram! dominus meus insanus est. per noctem numquam dormit, sed pervigilat; per diem me ex aedibus semper expellit. quid in animo habet? quare senex tam insanus est? (Euclio tandem ex aedibus exit et in scaenam redit) Euclio: (secum cogitat) di me servant! thesaurus meus salvus est! (clamat) nunc, Staphyla, audi et operam da! ego te moneo. abi intro et ianuam occlude. nam ego nunc ad praetorem abeo –pauper enim sum. si vides araneam, araneam seva. mea enim aranea est. si vicinus adit et ignem rogat, ignem statim exstingue. si vicini adeunt et aquam rogant, responde "aquam numquam in aedibus habeo." si vicinus adit et cultrum rogat, statim responde "cultrum fures habent". si Bona Fortuna ad aedis it, prohibe! Staphyla: Bona Fortuna numquam ad tuas aedis adit, domine. Euclio: tace, serva, et abi statim intro. Staphyla: taceo et statim abeo. (Staphyla abit et secum murmurat) o me miseram! ut Phaedra, filia Euclionis, me sollicitat! nam gravida est Phaedra e Lyconide, vicino Euclionis. senex tamen ignorat, et ego taceo, neque consilium habeo. (exit e scaena Staphyla) (Euclió ara descriu com, tot i que de mala gana, anirà al fòrum per a recollir la seva racció gratuïta del pretor, per evitar sospites que sigui ric) Euclio: nunc ad praetorem abeo, nimis hercle invitus. nam praetor hodie pecuniam in viros dividit. si ad forum non eo, vicini mei "hem!" inquiunt, "nos ad forum imus, Euclio ad forum non it, sed domi manet. aurum igitur domi senex habet!" nam nunc celo thesaurum sedulo, sed vicini mei semper adeunt, consistunt, "ut vales, Euclio?" inquiunt, "quid agis?" me miserum! ut curas thesaurus meus dat multas!

9


SECCIÓ 1. LA AULULARIA DE PLAUTE

Vocabulari de la Secció 1C abeo: marxo, me'n vaig abi: marxa, ves-te'n abit: marxa, se'n va ad + Ac. (persona): a casa de adeunt: vénen, s'apropen adit: ve, s'apropa animus, i (m): ment aqua, ae (f): aigua aranea, ae (f): aranya audi: escolta! bonus, a, um: bo clamatque: cogito, are, avi, atum: pensar, meditar consistunt: es posen al voltant cultrum (ac.): ganivet dividit: divideix, reparteix domi: a casa e, ex (+abl.): de, des de, fora de Lyconides, is (m.): Licònides egone: jo? eo: vaig etiam: fins i tot, encara, també ex = e exi!: surt exit: surt expellit: expulsa exstingue: apaga, extingueix, fes desaparèixer facis: fas Fortuna, ae (f): Fortuna, sort forum, i: fòrum

gravidus, a, um: gràvid, pesat | embarassada hem!: bé, hum! hic: aquí ianua, ae (f): porta ignis, is (m): foc imus: anem in viros: entre els homes ineunt: entren inquiunt: diuen insanus, a, um: boig intro: dintre, dins invitus, a, um: contra la pròpia voluntat, involuntàriament is: vas istic!: allà it: va malus, a, um: dolent, pervers mane!: queda't maneo, ere, mansi, mansum: quedar-se, romadre meus, mea, meum: meu, el meu mi: oh, meu...! moneo, ere, monui, monitum: aconsellar, advertir murmuro, are, avi, atum: murmurar neque: i no nimis: massa nox, noctis (f): nit nos (nom., voc, i ac.): nosaltres numquam: mai occidi: estic mort

10

occipitium, i: clatell occlude: tanca occulus, i (m): ull ohe!: para! operam da!: para atenció per (+Ac.): durant, a través de per diem: durant el dia perii: estic perdut pervigilo, are, avi, atum: estic despert praetor, praetoris (m): pretor prohibe: para-la quid agis?: què fas? quo: on? redeo: torno redit: torna responde: contesta rogo, are, avi, atum: preguntar salvus, a, um: sa, salvat secum: amb ell/a mateix/a sedulo: atentament sollicito, are, avi, atum: preocupar sta!: estigue't! espera! statim: de seguida tace: calla! taceo, ere, tacui, tacitum: callar tam: tan ut (+ verb): com...! | (+ adj.): que...! ut vales?: com estàs? verbero, are, avi, atum: pegar, donar cops de llàtig, fustigar vicinus, a, um: veï


SECCIÓ 1. LA AULULARIA DE PLAUTE

Secció 1D L'escena canvia. Entra un veí d'Euclió, Megador, amb la seva germana, Eunomia. (Ha estat el fill d'Eunomia, Licònides, qui ha prenyat Fedra, però ningú no ho sap llevat d'Estàfila). Eunomia està desitjant que Megador es casi i els pensaments d'aquest es dirigeixen vers la bella filla del seu veí. dramatis personae Megadorus, vicinus Euclionis et frater Eunomiae; vir dives. Eunomia, soror Megadori. (Lyconides, filius Eunomiae). est vicinus Euclionis. nomen vicini Megadorus est. Megadorus sororem habet. nomen sororis Eunomia est. Megadorus igitur frater Eunomiae est, Eunomia soror Megadori. Eunomia filium habet. nomen filii Lyconides est. amat Lyconides Phaedram, Euclionis filiam. Lyconides Phaedram amat, Phaedra Lyconidem. (Eunomia Megadorum ex aedibus in scaenam ducit) Megadorus: optima femina, da mihi manum tuam. Eunomia: quid dicis, mi frater? quis est optima? feminam enim optimam non video. dic mihi. Megadorus: tu optima es, soror mea: te optimam habeo. Eunomia: egone optima? tune me ita optimam habes? Megadorus: ita dico. Eunomia: ut tu me optimam habes feminam, ita ego te fratrem habeo optimum. da igitur mihi operam. Megadorus: opera mea tua est. iube, soror optima, et mone: ego audio. quid vis? cur me ab aedibus ducis? dic mihi. Eunomia: mi frater, nunc tibi dico. uxorem non habes. Megadorus: ita est. sed quid dicis? Eunomia: si uxorem non habes, non habes liberos. sed uxores viros semper curant servantque et pulchri liberi monumenta pulchra virorum sunt. cur uxorem domum non statim ducis? Megadorus: perii, occidi! tace, soror. quid dicis? quid vis? ego dives sum; uxores virum divitem pauperem statim faciunt. Eunomia: ut tu frater es optimus, ita ego femina sum optima, sororque optima tua. te ita iubeo moneoque: duc domum uxorem! Megadorus: sed quam in animo habes? Eunomia: uxorem divitem. Megadorus: sed dives sum satis, et satis pecuniae aurique habeo. praeterea uxores divites domi nimis pecuniae aurique rogant. non amo uxorum divitum clamores, imperia, eburata vehicula, pallas, purpuram. sed... Eunomia: dic mihi, quaeso, quam vis uxorem? Megadorus: (secum cogitat, tum...) puella vicina, Phaedra nomine, filia Euclionis, satis pulchra est... Eunomia: quam dicis? puellamne Euclionis? ut tamen pulchra est, ita est pauper. nam pater Phaedrae pecuniam habet nullam. Euclio tamen, quamquam senex est nec satis pecuniae aurique habet, non malus est. Megadorus: si divites uxores sunt dotemque magnam habent, post nuptias magnus est uxorum sumptus. intolerabilis est sumptus uxorum, si dotem magnam habent. sed si uxor dotem non habet, in potestate viri est. Eunomia: recte dicis, frater. cur non domum Euclionis ades? Megadorus: adeo. ecce, Euclionem nunc video. a foro redit. Eunomia: vale, mi frater. (exit e scaena soror Megadori) Megadorus: et tu vale, soror mea.

11


SECCIÓ 1. LA AULULARIA DE PLAUTE

Vocabulari de la secció 1D a, ab (+abl): de, des de audio, audire, audivi, auditum: sentir, escoltar clamor, clamoris (m): crit dic: digues dicis: dius dico, dicere, dixi, dictum: dir dives, divitis: ric (n) domum: (cap) a casa duc: porta ducis: portes ducit: porta duco, ducere, duxi, ductum: portar eburatus, a, um: de marfil Eunomia, ae: Eunomia faciunt: fan femina, ae: dona filius, i: fill frater, fratris (m): germà habeo: tenir algú (nom en Ac.) per alguna cosa (nom o adj. en Ac.)

imperium, ii: autoritat, ordre intolerabilis: intolerable ita: així, com iubeo, iubere, iussi, iussum: ordenar liberi, liberorum (2a, m): fills magnus, a, um: gran manum (Ac.): mà Megadorus, i: Megador mihi: a mi, per a mi monumentum, i: monument nec: i...no, ni nimis (+gen): massa nomen, nominis (n): nom nomine: de nom opera, ae: atenció optimus, a, um: el millor, boníssim, òptim palla, ae: mantell, capa (pròpia de dones riques) pater, patris (m): pare pauper, pauperis: pobre

12

pecunia, ae: diners post (+ac): després de potestas, potestatis (f): poder puella, ae: noia pulcher, pulchra, pulchrum: bonic purpura, ae: porpra quaeso: si et plau quam (ac) qui?, quina? quamquam: encara que recte: rectament, correctament satis (+gen): bastant soror, sororis (f): germana sumptus (m) (nom): extravagància, despeses ut: com, tan uxor, uxoris (f): esposa vale: adéu! vehiculum, i: vehicle vi, viri (m): home vis: vols


SECCIÓ 1. LA AULULARIA DE PLAUTE

Secció 1E Euclió, quan torna del fòrum, es troba Megador i sospita molt dels seus motius, però a la fi consent el matrimoni de Fedra sense dot. Estàfila s'horroritza en sentir-ho. (abit a foro in scaenam Euclio) Euclio: (secum cogitat): nunc domum redeo. nam ego sum hic, animus meus domi est. Megadorus: salve Euclio, vicine optime. Euc.: (Megadorum videt) et tu, Megadore. (secum cogitat) quid vult Megadorus? quid consili habet? cur homo dives pauperem blande salutat? quare me vicinum optimum dicit? perii! aurum meum vult! Meg.: tu bene vales? Euc.: pol valeo, sed non valeo a pecunia. non satis pecuniae habeo, et paupertatem meam aegre fero. Meg.: sed cur tu paupertatem tuam aegre fers? si animus aequus est, satis habes. Euc.: perii! occidi! facinus Megadori perspicuum est: thesaurum meum certe vult! Meg.: quid tu dicis? Euc.: (espantat) nihil. paupertas me vexat et curas dat multas. paupertatem igitur aegre fero. nam filiam habeo pulchram, sed pauper sum et dotem non habeo. Meg.: tace. bonum habe animum, Euclio, et da mihi operam. consilium enim habeo. Euc.: quid consili habes? quid vis? (secum cogitat) facinus nefarium! o scelus! non dubium est! pecuniam vult meam! domum statim redeo. o pecuniam meam! (exit e scaena in aedis Euclio) Meg.: quo abis? quid vis? dic mihi. Euc.: domum abeo... (Euclio exit. mox in scaenam redit). di me servant, salva est pecunia. redeo ad te, Megadore. dic mihi, quid nunc vis? Meg.: ut tu me, ita ego te cognovi. audi igitur, filiam tuam uxorem posco. promitte! Euc.:quid dicis? cuius filiam uxorem vis? Meg.: tuam. Euc.: cur filiam poscis meam? irridesne me, homo dives hominem pauperem et miserum? Meg.: non te irrideo. consilium optimum est. Euc.: tu es homo dives, ego autem pauper; meus ordo tuus non est. tu es quasi bos, ego quasi asinus. si bos sic imperat "asine, fer onus", et asinus onus non fert, sed in luto iacet, quid bos facit? asinum non respicit, sed irridet. asini ad boves non facile transcendunt. praeterea, dotem non habeo. consilium igitur tuum non bonum est. Meg.: si uxorem puellam pulchram habeo bonamque, satis dotis habeo, et animus meus aequus est satis. satis dives sum. quid opus pecuniae est? promitte! Euc.: promitto tibi filiam meam, sed nullam dotem. nullam enim habeo pecuniam. Meg.: ita est ut vis. cur non nuptias statim facimus, ut volumus? cur non coquos vocamus? quid dicis? Euc.: hercle, optimum est. i, Megadore, fac nuptias, et filiam meam domum duc, ut vis –sed sine dote– et coquos voca. ego enim pecuniam non habeo. vale. Meg.: eo. vale et tu. (exit e scaena Megadorus) Euc.: di immortales! pecunia vero valet. non dubium est: pecuniam meam vult Megadorus. heus tu, Staphyla! te volo! ubi es, scelus? exisne ex aedibus? audisne me? cur in aedibus manes? (ex aedibus in scaenam intrat Staphyla) hodie Megadorus coquos vocat et nuptias facit. nam hodie uxorem domum ducit filiam meam. Staphyla: quid dicis? quid vultis et tu et Megadorus? o puellam miseram! subitum est nimis. stultum est facinus! Euc.: tace et abi: fac omnia, scelus, fer omnia! ego ad forum abeo. (exit Euclio) Staph.: nunc facinora sceleraque Lyconidis patent! nunc exitium filiae Euclionis adest. nam hodie gravidam domum ducit uxorem Megadorus, neque consilium habeo ego. perii!

13


SECCIÓ 1. LA AULULARIA DE PLAUTE

Vocabulari de la secció 1E adest: és a prop aegre: malament, amb dificultat aequus, a, um: tranquil animus, i: esperit, ment, cor asinus, i: ase bene: bé, completament blande: dolçament bos, bovis (m): bou certe: sens dubte cognovi: conec consilium, i: pla, idea dos, dotis (f): dot dubius, a, um: dubtós et...et...: tant... com... exitium, i: mort fac: fes facile: fàcilment facimus: fem facinus, facinoris (n): maquinació facio, facere, feci, factum: fer facit: fa fer: porta! fero, ferre, tuli, latum: portar fers: portes fert: porta hic: aquí homo, hominis (m): home, individu

iaceo, iacere, ieci, iactum: jeure impero, are, avi, atum: ordenar irrideo, irridere, irrisi, irrisum: riure lutum, i: fang mox: aviat nefarius, a, um: criminal nihil: res omnia (ac. pl.): totes les coses onus, oneris (n): càrrega, pes opus (n.): necessitat ordo, ordinis (m): ordre, classe pateo, patere, patui: estar obert, sortir a la llum, fer-se patent. paupertas, paupertatis (f): pobresa perspicuus, a, um: clar, evident pol: certament posco, poscere, poposci: demanar, pretendre promitto, promittere, promissi, promissum: prometre quasi: com si quid consili: quin pla? (lit. què de pla?)

14

respicio, respicere, respexi, respectum: tornar a mirar saluto, salutare, salutavi, salutatum: saludar salve: hola!, salve! scelus, sceleris (n): crim | criminal, villà sic: així, de la següent manera sine (+abl): sense stultus, a, um: tonto, estúpid subitus, a, um: sobtat, repentí tibi: a tu, per a tu. transcendo, transcendere, transcendi, transcensum: passar per sobre, atravessar (cap a) | (+ac) tornar-se a ubi: on? valeo, valere, valui, valitum: estar bé; tenir influència; tenir valor. vero: veritablement vis: vols volo, velle, volui: voler volumus: volem vult: vol vultis: voleu


SECCIÓ 1. LA AULULARIA DE PLAUTE

Secció 1F Pitòdic, el cap dels cuiners, assigna cuiners a les cases d'Euclió i de Megador. El cuiner que va a casa d'Euclió és despatxat pel suspicaç Euclió. (omnes coqui intrant. nomina coquorum Pythodicus, Anthrax, Congrio sunt. Pythodicus dux coquorum est) Pythodicus: ite, coqui! intrate in scaenam, scelera! audite! dominus meus nuptias hodie facere vult. vestrum igitur opus est cenam ingentem coquere. Congrio: cuius filiam ducere vult? Pyth.: filiam vicini Euclionis, Phaedram. Anthrax: di immortales, cognovistisne hominem? lapis non ita est aridus ut Euclio. Pyth.: quid dicis? Anth.: de igni si fumus foras exit, clamat "mea pecunia periit! duc me ad praetorem!" ubi dormire vult, follem ingentem in os imponit, dum dormit. Pyth.: quare? Anth.: animam amittere non vult. si lavat, aquam profundere non vult. et apud tonsorem praesegmina amittere non vult, sed omnia colligit et domum portat. Pyth.: nunc tacete et audite, coqui omnes. quid vos facere vultis? cuius domum ire vultis, scelera? quid tu vis, Congrio? Con.: volo ego domum viri divitis inire... Omnes coqui: nos omnes domum Megadori, viri divitis, inire volumus, non domum Euclionis, viri pauperis et tristis. Pyth.: ut Euclio vos vexat! nunc tacete vos omnes. (a Antrax) tu abi domum Megadori; (a Congrió) tu, domum Euclionis. Con.: ut vexat me Euclionis paupertas! nam Euclio, scimus, avarus et tristis est. in aedibus nil nisi inaniae et araneae ingentes sunt. nihil habet Euclio, nihil dat. difficile est igitur apud Euclionem cenam coquere. Pyth.: stultusne es, Congrio? facile enim est apud Euclionem cenam coquere. nam nulla turba est. si quid vis, ex aedibus tuis tecum porta: nam nihil habet Euclio! sed Megadorus dives est. apud Megadorum est ingens turba, ingentia vasa argentea, multae vestes, multum aurum. si quid servi amittunt, clamant statim "coqui auferunt omnia bona! fures sunt coqui omnes! comprehendite coquos audacis! verberate scelera!" sed apud Euclionem facile est nihil auferre: nihil enim habet! i mecum, scelerum caput! Con.: eo. (Congrió s'arrossega de mala gana a dintre la casa d'Euclió, amb els seus cuiners. En pocs segons surt corrents) Con.: attatae! cives omnes, date viam! perii, occidi ego miser! Euc.: (cridant-lo des de la casa) o scelus malum! redi, coque! quo fugis tu, scelerum caput? quare? Con.: fugio ego quod me verberare vis. cur clamas? Euc.: quod cultrum ingentem habes, scelus! Con.: sed ego coquus sum. nos omnes coqui sumus. omnes igitur cultros ingentis habemus. Euc.: vos omnes scelera estis! quid negotii est in aedibus meis? volo scire omnia. Con.: tace ergo. ingentem coquimus cenam. nuptiae enim hodie filiae tuae sunt. Euc.: (secum cogitat) o facinus audax! mendax homo est: omne meum aurum invenire vult. (en veu alta) manete, coqui omnes. state istic. (Euclio domum intrat. tandem domo exit et in scaenam intrat. aulam in manibus fert) Euc.: (secum cogitat) nunc omnem thesaurum in hac aula fero. omne hercle aurum nunc mecum semper portabo. (en veu alta) ite omnes intro. coquite, aut abite ab aedibus, scelera! (abeunt coqui. Euclio secum cogitat) facinus audax est, ubi homo pauper cum divite negotium habere vult. Megadorus aurum meum invenire et auferre vult. mittit igitur coquos in meas aedis. "coquos" dico, sed fures sunt omnes. nunc quid consili optimum est? me miserum!

15


SECCIÓ 1. LA AULULARIA DE PLAUTE

Vocabulari Secció 1F abeo, abire, abivi, abitum:marxar amitto, amittere, amisi, amissum: perdre anima, ae: ànima Anthrax, -acis: Ântrax apud (+ Ac): a casa de. argenteus, a, um: d'argent aridus, a, um: àrid, sec attatae: ah!, oh!, eh! audaces: N.,V.pl. d'audax audacis: G.sg i Ac.pl. d'audax audax (N.sg.): atrevit, desvergonyit auferre: emportar-se auferunt: s'emporten aut: o caput, capitis (n): cap | font, origen cena, ae: sopar civis, civis (m): ciutadà cognovistisne: coneixeu? colligo, colligere, collegi, collectum: recollir comprehendo, ere, comprehendi, compresum: atrapar, agafar Congrio, Congrionis: Congrió coquo, ere, coxi, coctum: cuinar culter, cultri: ganivet cum (+Ab.): amb de (+Ab.): de, desde | sobre, respecte de difficile: difícil | difícilment domo: de la casa dormio, -ire, dormivi, dromitum: dormir dum: mentres dux, ducis (m): cap

eo, ire, ivi, itum: anar ergo: llavors, per tant facere: fer facile: fàcil | fàcilment follis, follis (m): bossa foras: fora fugio, fugere, fugi: fugir fumus, i (m): fum hac: en aquesta immortales: immortals impono, ere, imposui, impositum: col.locar inania, ae: el buit, el no res ineo, inire, inivi, initum: entrar ingens (N.sg.): gran, ingent, enorme ingentem: Ac.sg. d'ingens ingentes: N.,V., pl. d'ingens ingentia: N.,V., Ac. pl. n.d'ingens ingentis: G.sg. i Ac.pl. d'ingens intro: dins invenio, invenire, inveni, inventum: trobar istic: aquí lapis, lapidis (m): pedra lavo, lavare, lavavi, lavatum: rentar manibus (abl): mans mendax (N.): embuster miser, misera, miserum: dissortat, desgraciat mitto, mittere, misi, missum: enviar negotium, ii: negoci nihil: res nil: res nisi: si no

16

omne: N.,V.,Ac. sg. n. d'omnis omnes: N., V., pl. d'omnis omnia: N.,V., Ac. pl. n. d'omnis omnis (N., G. sg. i Ac.pl): tot opus, operis (n): treball, obra os, oris (n): boca paupertas, paupertatis (f): pobresa periit: ha desaparegut, s'ha destruït portabo: portaré praesegmina: retalls profundo, profundere, profudi, profusum:vessar Pythodicus, i: Pitòdic quid consilii: quin pla? quid negotii: quin negoci? quo: cap on? scio, scire, scivi, scitum: saber si quid: si... alguna cosa? sto, stare, steti, statum: estar-se quiet stultus, a, um: neci, estúpid tecum: amb tu tonsor, tonsoris (m): barber tristis: trist turba, ae: multitud, aldarull ubi: on | quan vasum, i: vas vester, vestra, vestrum: vostre vestis, vestis (f): vestit via, ae: camí volo, velle, volui, vultum: voler


SECCIÓ 1. LA AULULARIA DE PLAUTE

Secció 1G Ara Euclió cerca un lloc on amagar el seu or de manera segura, fora de la casa. El deposita en el santuari de Fides ("confiança", "crèdit"), però sense que ell ho sàpiga, el sent Estròbil, un esclau que és a prop. Euc.: ecce! fanum video. quis deus fani est? a. Fides est. dic mihi, Fides, tune vis mihi custos bona esse? nam nunc tibi fero omne aurum meum; aulam auri plenam bene custodi, Fides! prohibe fures omnes. nunc fano tuo aurum meum credo. aurum in fano tuo situm est. (Euclio in aedis redit. in scaenam intrat Strobilus servus. omnia Euclionis verba audit) Strobilus: di immortales! quid audio? quid dicit homo? quid facit? aurumne fano credit? aurumne in fano situm est? cur in fanum non ineo et aurum homini misero aufero? (Strobilus in fanum init. Euclio autem audit et domo exit. Strobilum in fano invenit) Euc.: i foras, lumbrice! quare in fanum clam inrepis? quid mihi a fano aufers, scelus? quid facis? (Euclio statim homini plagas dat.) Stro.: quid tibi negoti mecum est? cur me verberas? Euc.: verberabilissime, etiam me rogas, fur, trifur? quid mihi a fano aufers? Stro.: nil tibi aufero. Euc.: age, redde statim mihi. Stro.: quid vis me tibi reddere? Euc.: rogas? Stro.: nil tibi aufero. Euc.: age, da mihi. Stro.: nil habeo. quid vis tibi? Euc.: ostende mihi manum tuam. Stro.: tibi ostendo. Euc.: age, manum mihi ostende alteram. Stro.: em tibi. Euc.: video. age, tertiam quoque ostende. Stro.: homo insanus est! Euc.: dic mihi, quid a fano aufers? Str.: di me perdunt! nil habeo, nil a fano aufero! Euc.: age rursum mihi ostende manum dextram. Stro.: em. Euc.: nunc laevam quoque ostende. Stro.: ecce ambas profero. Euc.: redde mihi quod meum est! Stro.: dic mihi, quid me vis tibi reddere? Euc.: certe habes. Stro.: habeo ego? quid habeo? Euc.: non tibi dico. age, redde mihi. Stro.: insanus es! (Euclió es dona) Euc.: perii. nil habet homo. abi statim, scelus! cur non abis? Stro.: abeo. (Euclio in fanum init. aurum invenit, et e fano portat. in altero loco clam celat) Però Estròbil, decidit a revenjar-se d'Euclió, no l'ha perdut de vista i li roba l'or sense trair-se. Euclió arriba al paroxisme de dolor i còlera. Després d'apel.lar en va als espectadors perquè l'ajudin, el troba Licònides, el jover responsable de l'embaràs de Fedra (tot i que Euclió no ho sap). Fedra, de fet, ha parit, de manera que les noces amb Megador no són possibles i Licònides ha decidit que ja és hora de confessar-ho tot a Euclió i de demanar-li la mà de Fedra. Es produeix un deliciós malentès respecte de qui "ha posat les mans" sobre què... Euc.: occidi, perii! quo curro? quo non curro? (spectatoribus) tenete, tenete furem! sed qui fur est? quem fur dico? nescio, nil video, caecus eo. quis aulam meam auri plenam aufert mihi? (spectatoribus) dicite mihi, spectatores, quis aulam habet? nescitis? o me miserum! (in scaenam intrat Lyconides, iuvenis summa pulchritudine, nulla continentia)

17


SECCIÓ 1. LA AULULARIA DE PLAUTE

Lyconides: qui homo ante aedis nostras plorat? edepol, Euclio est, Phaedrae pater. certe ego perii. nam Euclio vir summa virtute est; certe omnia de filia scit. quid mihi melius est facere? melius est mihi abire an manere? edepol, nescio. Euc.: heus tu, quis es? Lyc.: ego sum miser. Euc.: immo ego sum. Lyc.: es bono animo. Euc.: quid mihi dicis? cur me animo bono esse vis? Lyc.: facinus meum est, fateor, et culpa mea. Euc.: quid ego ex te audio? Lyc.: nil nisi verum. facinus meum est, culpa mea. Euc.: o scelus, cur tu tangis quod meum est? Lyc.: nescio. sed animo aequo es! mihi ignosce! Euc.: uae tibi! iuvenis summa audacia, nulla continentia es! cur tu quod meum est tangis, impuedens? Lyc.: propter vinum et amorem. animo aequo es! ignosce! Euc.: scelus, impudens! nimis vile vinum et amor est, si ebrio licet quidvis facere. Lyc.: sed ego iuvenis summa virtute sum, et habere volo quod tuum est. Euc.: quid dicis mihi? impudens, statim mihi refer quod meum est. Lyc.: sed quid vis me tibi referre? Euc.: id quod mihi aufers. Lyc.: sed quid est? nil tibi aufero! dic mihi, quid habeo quod tuum est? Euc.: aulam auri plenam dico! redde mihi! Així doncs la veritat va sortint poc a poc. Licònides aconsegueix la seva noia i després recupera l'or d'Estròbil (que és el seu esclau). Aquí s'interromp el manuscrit, però dels pocs fragments que queden, sembla que el matrimoni amb Licònides es ratifica i Euclió canvia de caràcter i dón l'or a la feliç parella com a present de noces.

18


SECCIÓ 1. LA AULULARIA DE PLAUTE

Vocabulari Secció 1G a: ah! age: va! alter, altera, alterum: un (entre dos), l'altre ambo, ae, o: ambdós amor, amoris (m): amor an: o animo aequo: amb ànim serè ante (+Ac.): davant de audacia, ae: gosadia aufero, auferre, abstuli, ablatum: emportar-se, prendre alguna cosa (Ac.) a algú (Dat.) bene: bé bono animo: de bon humor caecus, a, um: cec certe: sens dubte continentia, ae: continència credo, creder, credidi, creditum: confiar una cosa (Ac.) a algú (Dat.) | creure en algú (Dat.) culpa, ae: culpa curro, currere, cucurri, cursum: córrer custodio, custodire, custodivi, custoditum: custodiar, guardar custos, custodis (m): guardià/ana dextra, ae: dreta ebrius, a, um: borratxo edepol: ¡per Pòlux! em: aquí tens.

etiam: encara fanum, i: temple, santuari fateor: confeso Fides, Fidei: Fe, Fidelitat, Confiança id: això ignosco, ignoscere, ignovi, ignotum: perdonar immo: més precisament immortalis, e: immortal impudens, impudentis: descarat, desvergonyit inrepo, inrepere, irrepsi, irreptum: esmunyir-se insanus, a, um: boig iuvenis, iuvenis: jove laeva, ae: esquerra licet: està permès a (Dat.) locus, i: lloc lumbricus, i: cuc, oruga manus, manus (f): mà melius: millor nescio, nescire, nescivi, nescitum: no saber nisi: excepte, llevat que noster, nostra, nostrum: nostre ostendo, ostendere, ostensi, ostensum: ensenyar perdo, perdere, perdidi, perditum: perdre plaga, ae: flagell ploro, plorare, ploravi, ploratum: plorar

19

profero, proferre, protuli, prolatum: mostrar, proposar propter (+Ac.): per pulchritudo, pulchritudinis (f): bellesa quidvis: qualsevol cosa quod: el que, això que, que reddo, reddere, redidi, reditum: tornar refero, referre, retuli, relatum: tornar rursum : novament | una latra vegada | cap enrera scio, scire, scivi, scitum: saber situs, a, um: col.locat spectator, spectatores: espectadors summus, a, um: molt, gran, enorme tango, tangere, tetigi, tactum: tocar, posar les mans sobre teneto, tenere tenui, tentum: agafar, retenir tertius, a, um: tercer trifur: triple lladre uae: ai!, quina vergonya! verbum, i: paraula verberabilissimus, i: molt mereixedor de flagells verus, a, um: veritable vilis, vile: barat vinum, i: vi virtus, virtutis (f): virtut

ghehe  

yhrthtrhtrjykuyikolkui

Read more
Read more
Similar to
Popular now
Just for you