Rerum medicarum Novae Hispaniae thesaurus Vol.2-2

Page 87

747 10. FABRI LYNCEI EXPOSITIONE . caput 59. Dioscoridis libri secundi, vbi Seps defcribitur, hæc autem ipsius verba sunt. Verùm minimè reticendum duximus, reperiri in Hetruria, in Romano agro, ac etiam in Apulia,quoddam lacertarum genus Terrantola vulgo dictum (alij Tarantolam vocant) quoniam sub terra delitescat. Quæ cum homines morsu perimat, fecit, vt mecum quandoque cogitauerim, an ea fortaβis Nicandro & Dioscoridi chalcidica esset lacerta, aut stellio, quod stellis maculata insignitaq. cernatur. Hic idem lib. 6. Probat maDioscoridis cap. 4. vbi de Salamandra agitur, denuo stellionum mentionem inij- gnos viricit. Et vbi multis argumentis deduxisset, magnos illos laccrtos, quos aliqui vo- des lacerno esse cant Ramarros, alij Liguros, nos vt dixi, hic Romæ Raganos, non esse stelliones, tos stelliones. quod minime homini sint inimici, sed amici, nullum autem animal homini inuideat fraudulentiùs stellionibus, Plinio teste. Quod item virides illi Ragani in campestribus degant, stelliones verò in sepulchris & domibus oberrent. Et cum fecundum eundem Plinium stelliones non aliter ac Chamæleones, rore tantum viuant, præterquam araneis, magni autem & parui lacerti nostri, cochleas, cicadas, locustas, & papiliones deuorent, quin apes quoque furentur vt Columella, & 4. Georgicon Virgilius monent, Asint & picti squalentia tergalacerti, Pinguibus à stabulis. Hoc est, ab aluearijs, ne apes depraedentur . . Concludit demum, non aptius vl- Sed illos potius qui lis lacertis stellionum nomen & proprietates conuenire, quam illis, quas nos Ro- Terrantole vel Taranmæ & in Hetruria Terrantulas appellamus, quod & hæ araneis vescantur, & in tolæ Romç & in Hetru Italia praecipue proueniant, velati Arist. de stellionibus asseruit, quod venenũ ria vocanetiam in morsu relinquant, & quod maculis tandem stellarum modo radian- tur. tibus niteant. Hic vt obiter hoc addam, nescio equidem an rore & araneis solummodo stelliones vi ditent, cum Virgilius iam citato loco hos etiam aluearijs inhiare hisce verbis innuerit: At suffire thymo, cerasq. recidere inanes Quis dubitet ? nam sæpe fauos ignotus adedit Stellio. Scio quidem præter Plinium etiã 9. Hist.an.cap.1. Aristotelem hæc scripta reliquisse. Inter stellionem etiam & araneũ bellum est, deuorantur enim aranei à stellione. Atqui hoc non arguit, stellionem cibos alios ideo non assumere. Et deplorandum est, bonas illas apiculas à duobus simul inimicis inuadi, qui & ipsi inter se hostes sunt. Nam eodem Virgilio authore, & ipsa aranea ad aluearium rete suum expandit vt captet miseras. Sic enim ibidem canit : Aut inuisa Mineruæ, In foribus laxos suspendit aranea casses . Matthioli Sed vt ingenuè fatear, neque me Matthioli argumenta tantùm mouent, vt argumenta Taraniulas has nostras, stelliones veterum esse credã, cum has neque hominibus hoc non cõ uincunt & adeo insidiari, nec hos a Tarantulis demorsos, & periculũ passos fuisse qui fre- ipsemet quentissimas illas viderim, hactenus obseruauerim : neque ipsummet Matthio- quoque has sitat. lum hoc ita prorfus esse, iuraturum mihi persuadeam. Dubitat enim eodem in loco, an stelliones etiam ad lacertarum genus sint reducendi : Sed an lacertarum generi legitimè stelliones adscribi poβint, ait, profectò non ausim decernere. Rr r

2

Hoc


Issuu converts static files into: digital portfolios, online yearbooks, online catalogs, digital photo albums and more. Sign up and create your flipbook.