VI Convegno

Page 171

qua forte vera et fidei nostre accomodata [211ara] dixerunt ab eis tamquam ab iniustis possessoribus in usum nostrum vendicanda sunt.” Sicut postea declaratur per exemplum de Egyptiis, a quibus vasa aurea et argentea, spretis eorum ydolis, viri isralitici acceperunt. Et Ieronymus 69 in epistola 60: “Quid David extorsit de manu hostis gladium et Golie capud proprio mucrone truncavit seu amputavit”, I Reg. 27 70. In figura: quod philosophi propriis dictis convincuntur. Unde ibidem ait Ieronymus quod philosophia significatur per mulierem captivam cuius caput, supercilia, pyli et ungues sunt amputanda et sicut in coniunge ducenda. De qua Deut. 21 71 bene ait hieronymus: “Quid enim mirum” inquit “si ego sapientiam secularem propter venustatem eloquii et membrorum pulchritudinem de ancilla atque captiva israliticam cupio facere et quicquid in ea mortuum 72 est ydolatrie, voluptatis, erroris 73, libidinum 74 vel prescidendo vel radendo et mixtus purissimo corpori venaculos ex ea genero Domino Sabbaoth? Labor meus in familiam proficit Christi.” hec ille. Unde vera dicta philosophorum et eximia exempla inter sacras scripturas possumus inserere et vana dicta respuere. De hoc transito potest id quod scribitur Can. 3 75: Surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas, queram quem diligit anima mea etc. Et sequitur 76: Paululum cum pertransissem inveni quem diligit anima mea. Civitas ista est et totius mundialis machina in qua aliquando philosophi negociati sunt, et dicitur civitas litterarum, sicut scribitur Iudic. primo capitulo 77, in qua non venitur Deus, quod littera occidit spiritus vivificat 78. Sed certe cum pertransissem istam civitatem et venissem in Bethlem 79 inveni quem diligit anima mea, scilicet 80 thesaurum Sacre Scripture multum desiderabilem. Unde accidat illa figura I Reg. 16 81: Quod Samuel venit in Bethlem et ammirati sunt seniores civitatis occurentes ei. Samuel in tempore postulatus 69. hIERONYMUS, Epistulae, ep. 70, par. 2 (CSEL 54, p. 702). 70. I Sam. 17:51. 71. Deut. 21:13-15. 72. mortuum]mortuis sed corr. cod. 73. erroris]errore cod. 74. libidinum]libidinis sed corr. cod. 75. Can. 3:2. 76. Can. 3:4. 77. Iudic. 1:11. 78. cf. II Cor. 3:6. 79. Bethlem]et ammirati sunt seniores civitatis occurrentes ei add. sed exp. cod. 80. scilicet]sed cod. 81. I Sam. 16:4.

172


Issuu converts static files into: digital portfolios, online yearbooks, online catalogs, digital photo albums and more. Sign up and create your flipbook.