Page 1

EPISTOLOGRAPHIA (CICERO et PETRARCHA) Multa enim essent tractanda longissimumque tempus nobis uacandum si Ciceronianum opus iucunde inspicere uellemus. Ars longa... uita breuis. Nunc igitur tantum propono: 1. Imaginem classicam describere de coniuratione illa notissima; 2. Epistulam Petrarchae praelegere. 3. Hanc epistulam cum Ciceronis fragmentis comparare et praesertim de opere epistolographico Ciceroniano disserere; 4. Tempus si uacat —quod dubito— epistolam Plinii uisendam praelegere. In huius seminarii temporis spatio multa disputabimus, scilicet: Quem ad finem scribebat re uera Cicero? Tam longe differt genus epistolarum scribendi ab opere suo reliquo? Quem nexum habebat cum Augusto, cum Caesare, cum Pompeio? Qua de causa Petrarcha eum contempsit? Et alia multa, quae nunc forsitan taederet enarrare...

1. Epistola Petrachae ad Marcum Tullium Ciceronem Franciscus Ciceroni suo salutem Epistolas tuas diu multumque perquisitas atque ubi minime rebar inuentas, auidissime perlegi. audiui multa te dicentem, multa deplorantem, multa uariantem, Marce Tulli, et qui iam pridem qualis preceptor aliis fuisses noueram, nunc tandem quis tu tibi esses agnoui. Unum hoc uicissim a uera caritate profectum non iam consilium sed lamentum audi, ubicumque es, quod unus posterorum, tui nominis amantissimus, non sine lacrimis fundit. o inquiete semper atque anxie, uel ut uerba tua recognoscas (Ps.-Cic. ad Oct., 6), «o praeceps et calamitose senex», quid tibi tot contentionibus et prorsum nihil profuturis simultatibus uoluisti? ubi et aetati et professioni et fortunae tuae conueniens otium reliquisti? quis te falsus gloriae splendor senem adolescentium bellis implicuit et per omnes iactatum casus ad indignam philosopho mortem rapuit? heu et fraterni consilii immemor et tuorum tot salubrium praeceptorum, ceu nocturnus uiator lumen in tenebris gestant, ostendisti secuturis callem, in quo ipse satis miserabiliter lapsus es. omitto Dionysium, omitto fratrem tuum ac nepotem, omitto, si placet, ipsum etiam Dolabellam, quos nunc laudibus ad caelum effers, nunc repentinis malidictis laceras: fuerint haec tolerabilia fortassis. Iulium quoque Caesarem praeteruehor, cuius spectata clementia ipsa lacessentibus portus erat; magnum praeterea Pompeium sileo, cum quo iure quodam familiaritatis quidlibet posse uidebare. sed quis te furor in Antonium impegit? Amor credo reipublicae, quam funditus iam corruisse fatebaris. quodsi pura fides, si libertas te trahebat, quid tibi tam familiare cum Augusto? quid enim Bruto tuo responsurus es (ad Brut. I, 16, 7)? «siquidem» inquit, «Octauius tibi placet, non dominum fugisse sed amiciorem dominum quaesisse uideberis». hoc restabat, infelix, et hoc erat extremum, Cicero, ut huic ipsi tam laudato malidiceres, qui tibi non dicam malifaceret, sed malifacientibus non obstaret. doleo uicem tuam, amice, et errorum pudet ac miseret, iamque cum eodem Bruto (ad Brut. I, 17, 5) «his artibus nihil tribuo, quibus te instructissimum fuisse scio». nimirum quid enim iuuat alios docere,


quid ornatissimis uerbis semper de uirtutibus loqui prodest, si te interim ipse non audias? ah, quanto satius fuerat philosopho praesertim in tranquillo rure senuisse, «de perpetua illa», ut ipse quodam scribis loco (ad Att. X, 8, 8), «non de hac iam exigua uita cogitantem», nullos habuisse fasces, nullis triumphis inhiasse, nullos inflasse tibi animum Catilinas. Sed haec quidem frustra. aeternum uale, mi Cicero. apud superos, ad dexteram Athesis ripam, in ciuitate Verona Transpadanae Italiae, XVI Kalendas Quintiles, anno ab ortu Dei illius quem tu non noueras, MCCCXLV. 2. Cic. Brut. I, 16: (Brutus Ciceroni) [7] deinde quod pulcherrime fecisti ac facis in Antonio uide ne conuertatur a laude maximi animi ad opinionem formidinis. nam si Octauius tibi placet, a quo de nostra salute petendum sit, non dominum fugisse sed amiciorem dominum quaesisse uideberis. quem quod laudas ob ea quae adhuc fecit plane probo; sunt enim laudanda, si modo contra alienam potentiam non pro sua suscepit eas actiones. 3. Cic. ad Brut. I, 17: (Brutus Attico) [5] licet ergo patrem appellet Octauius Ciceronem, referat omnia, laudet, gratias agat, tamen illud apparebit uerba rebus esse contraria. quid enim tam alienum ab humanis sensibus est quam eum patris habere loco qui ne liberi quidem hominis numero sit? atqui eo tendit, id agit, ad eum exitum properat uir optimus ut sit illi Octauius propitius. ego uero iam iis artibus nihil tribuo quibus Ciceronem scio instructissimum esse. quid enim illi prosunt quae pro libertate patriae, de dignitate, quae de morte, exsilio, paupertate scripsit copiosissime? 4. Cic. ad Att. X, 8: [7-8] nos tamen hoc confirmamus illo augurio quo diximus, nec nos fallit nec aliter accidet. corruat iste necesse est aut per aduersarios aut ipse per se qui quidem sibi est aduersarius unus acerrimus. id spero uiuis nobis fore; quamquam tempus est nos de illa perpetua iam, non de hac exigua uita cogitare. sin quid acciderit maturius, haud sane mea multum interfuerit utrum factum [fiat] uideam an futurum esse multo ante uiderim.

5. VII, 20 C. PLINIUS TACITO SUO S. 1 Librum tuum legi et, quam diligentissime potui, adnotaui quae commutanda, quae eximenda arbitrarer. Nam et ego uerum dicere assueui, et tu libenter audire. Neque enim ulli patientius reprehenduntur, quam qui maxime laudari merentur. 2 Nunc a te librum meum cum adnotationibus tuis exspecto. O iucundas, o pulchras uices! Quam me delectat quod, si qua posteris cura nostri, usquequaque narrabitur, qua concordia simplicitate fide uixerimus! 3 Erit rarum et insigne, duos homines aetate dignitate propemodum aequales, non nullius in litteris nominis — cogor enim de te quoque parcius dicere, quia de me simul dico -, alterum alterius studia fouisse. 4 Equidem adulescentulus, cum iam tu fama gloriaque floreres, te sequi, tibi 'longo sed proximus interuallo' et esse et haberi concupiscebam. Et erant multa clarissima ingenia; sed tu mihi — ita similitudo naturae ferebat — maxime imitabilis, maxime imitandus uidebaris. 5 Quo magis gaudeo, quod si quis de studiis sermo, una nominamur, quod de te loquentibus statim occurro (…)


DE PETRARCHA ET DE CICERONE: exercitia et quaestiones -

Synonima quaeramus uel locutiones in textu ad haec uocabula aptatas:

Aliquem aequare laudibus caelo

Aperte dicere

Praecipue

Demum

Praetermitto

Omnino

Proficere

Inimicitia

Sine causa -

Synonima inueniamus his uocabulis in textu scriptis:

Lacerare, Clementia, praeterea, loqui, perpetua, nimirum, inhiare

1. Quibus uerbis describitur Cicero hac in epistula? 2. Quid igitur respondisset Cicero Bruto??? Brutus: «siquidem Octauius tibi placet, non dominum fugisse sed amiciorem dominum quaesisse uideberis» 3. Qua de causa Petrarcha eum contempsit? Qui fuit, ut Petrarcha opinatur, maximus Ciceronis error? 4. Quid indicat Petrarcha cum protulit “his artibus nihil tribuo, quibus te instructissimum fuisse scio”? 5. Quid iuuat alios docere, quid ornatissimis uerbis semper de uirtutibus loqui prodest, si nos interim ipsi non audiamus? 6. Estne Petrarcha, tua quidem sententia, in expolita Latinitate disertus? 7. Quem ad finem scribebat re uera Cicero? Num differt genus epistolarum scribendi ab opere suo reliquo?

8. Quem nexum habebat Cicero cum Augusto, cum Caesare, cum Pompeio?


Petrarcha disputat de Cicerone  

Petrarcha legit epistulas Ciceronem et deceptus est.

Read more
Read more
Similar to
Popular now
Just for you