Page 1

DE REBVS VARIIS AQVILINIS I) AQVILÆ CÆLESTES, AQVILÆ LEGIONARIÆ Ex his auibus quas nouimus aquilæ maximus honos, maxima et uis (PLIN. nat. X 6). Romanis eam legionibus Gaius Marius in secundo consulatu suo proprie dicauit. erat et antea prima cum quattuor aliis: lupi, minotauri, equi aprique singulos ordines anteibant. paucis ante annis sola in aciem portari cœpta erat, reliqua in castris relinquebantur; Marius in totum ea abdicauit. ex eo notatum, non fere legionis umquam hiberna esse castra ubi aquilarum non sit iugum (PLIN. nat. X 16).

II) AQVILA, FELES ET APER

III) IVPPITER ET GANYMEDES

(PHÆDR. II 4)

(OV. met. X 155-161)

Aquila in sublimi quercu nidum fecerat;

Rex superum Phrygii quondam Ganymedis amore

feles cauernam nancta in media pepererat; sus nemoris cultrix fetum ad imam posuerat. Tum fortuitum feles contubernium

arsit, et inuentum est aliquid, quod Iuppiter esse, quam quod erat, mallet. nulla tamen alite uerti

fraude et scelesta sic euertit malitia. Ad nidum scandit uolucris: “Pernicies” ait “tibi paratur, forsan et miseræ mihi;

dignatur, nisi quæ posset sua fulmina ferre. nec mora, percusso mendacibus ære pennis

nam fodere terram quod uides cotidie aprum insidiosum, quercum uult euertere,

abripit Iliaden; qui nunc quoque pocula miscet

ut nostram in plano facile progeniem opprimat”. Terrore offuso et perturbatis sensibus

inuitaque Ioui nectar Iunone ministrat.

derepit ad cubile setosæ suis: “Magno” inquit “in periclo sunt nati tui;

IV) VENTI, COLORES, STELLÆ...

nam, simul exieris pastum cum tenero grege, aquila est parata rapere porcellos tibi”. Hunc quoque timore postquam compleuit locum, dolosa tuto condidit sese cauo. Inde euagata noctu suspenso pede,

Ϡ Aquilo uentus a uehementissimo uolatu ad instar aquilæ appellatur, quamuis eam ab acute uolando dictam uolunt. Aquilus autem color ab aqua est nominatus... [...] Aquilus color est fuscus et subniger, a quo aquila dicta esse uidetur (FEST. p. 22M).

ubi esca se repleuit et prolem suam, pauorem simulans prospicit toto die. Ruinam metuens aquila ramis desidet; aper rapinam uitans non prodit foras. Quid multa? Inedia sunt consumpti cum suis felisque catulis largam præbuerunt dapem.

Ϡ Et miranda dementia gentilium, qui non solum pisces, sed etiam arietes et hircos et tauros, ursas et canes et cancros et scorpiones in cælum transtulerunt. Nam et aquilam et cignum propter Iouis fabulas inter cæli astra eius memoriæ causa conlocauerunt. (IS. et. III 71, 32)


1


2

3

4

5

De rebus variis aquilinis  

Fabulae Latinae de animalibus

Read more
Read more
Similar to
Popular now
Just for you