Page 42

*** Valahfridus (Wilfried Stroh) Institute of Classical Philology, Ludwig-Maximilians-University, Munich De studiis classicis quae usque ad annum 1989 in Germanorum Republica Foederata (BRD) et Republica Populari (DDR) fuerunt aut esse potuerunt Acerbas poenas pro peccatis Germania nostra dedit a. 1945 in duas partes crudeliter distracta. Studia Classica ubique iacebant, cum uiri doctissimi plurimi propter terrorem nazisticum patriam reliquissent nec redituri erant. Tamen in parte occidentali, ubi Res p. Foederata nata est, facilius hae artes reuixerunt. Etenim modice repugnantibus Americanis denuo effloruit gymnasium illud quod a humanitate nomen habet (et barbare humanisticum dicitur), bonarum artium fundamentum et seminarium. Contra in parte orientali, ubi Res p. Popularis condita est, haec studia ad exemplum souieticum magis magisque in angustias uenerunt, quamquam factio socialistica clamabat nunc denique inter operarios et rusticos ueram humanitatem uigere nec quisquam eorum humanista appellari nolebat. Scholae Graecae in gymnasiis paene extinguebantur, Latinae in paucissimas horas contrahebantur; tantum in duabus e quinque uniuersitatibus professores has litteras docebant. Tamen admirabile uidetur quam egregiam operam tum etiam philologi orientales et in uniuersitatibus et in academiis praestiterint. Vinculum artissimum inter duas partes erat Sodalitas Mommseniana Ienae condita a. 1950, quam post murum Berolinensem a. 1961 exstructum collegae orientales relinquere cogebantur. Proximis autem annis grauiores tempestates occidentalibus subeundae erant: nam impugnabantur studia classica cum a uulgo parum perito, tum ab adulescentibus quibusdam, qui se marxistas iactabant nec tamen Rei p. Populari se fauere dicebant. Sed haec praeterierunt. Post Germaniam denuo in unum corpus integrum collectam et sodalitas Mommseniana ad priscam magnitudinem restituta est 42

Profile for Classics

Classics and class, ljubljana 2013 symposium abstracts  

Since 2009, a steadily growing international group of researchers has been studying classical scholarship in Central & Eastern Europe under...

Classics and class, ljubljana 2013 symposium abstracts  

Since 2009, a steadily growing international group of researchers has been studying classical scholarship in Central & Eastern Europe under...